Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

ac de his tamen legibus quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae iam latae dicuntur ne illud[*](illud om. V1: id Halm sine ulla V: nulla D) quidem licuit. illae enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. quaero autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebi[*](plebi V1: plebis (pl.) V2D) leges malas metuat. paratos habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam religione defendant: vacui metu esse debemus. ‘quas tu mihi’ inquit ‘intercessiones, quas religiones?’ eas scilicet quibus rei publicae salus continetur. ‘neglegimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes claudentur aditus; armati in praesidiis multis locis conlocabuntur.’ quid tum?

quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo, illa legitima:

consules populum iure rogaverunt
—hocine a[*](hoc enim a V2D) maioribus accepimus ius rogandi?—
populusque iure scivit.
qui populus? isne qui exclusus est? quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? atque haec[*](atque ego haec (haec ego n) D) dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio vim: arma removete[*](vim: arma removete ed. R (ita cns): vim arma, removete Poggius)!

irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit[*](oportebat V1). quamquam te quidem id facturum non arbitror—novi[*](novi enim D) facilitatem tuam—conlegam tuum aiunt in hac sua fortuna quae bona ipsi videtur—mihi, ne gravius quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior videretur—sed eum iracundum audio esse[*](esse om. D) factum. video autem quam sit odiosum habere eundem[*](iratum eundem D) iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit impunitas: sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod M. Antonium non arbitror repudiaturum. ego, si quid in vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit non recusabo; sin[*](sin V: si D) consuetudinem meam quam in re publica semper habui[*](quam in re p. semper habui om. V1) tenuero, id est si libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic irascatur ut civi. armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa erunt dixerint ista arma ne noceant. quid hac postulatione dici potest aequius?