Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici se[*](obici se D: obicere V1: obicere se V2) multitudini conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? non igitur provocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. quid est aliud hortari[*](adhortari D) adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? quam autem ad pestem[*](ad rei p. pestem D) furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et maiestate[*](de vi et maiestate V: de vi et de maiestate D, del. Cobet (peiore numero)) sublatis?
quid, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque ei qui[*](itemque ei qui D et Arusian. K. vii. p. 469: itemque V) maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici? quibus cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur? quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi, tamen[*](tamen om. D) ita conservanda concordiae causa arbitratus sum ut non modo, quas vivus leges Caesar[*](Caesar leges D) tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem Caesaris prolatas esse et fixas videtis.
de exsilio reducti a mortuo[*](a mortuo om. ns); civitas data non solum singulis sed nationibus et provinciis universis a mortuo; immunitatibus infinitis sublata vectigalia a mortuo. ergo haec uno, verum[*](verum V: viro D) optimo auctore domo prolata defendimus: eas leges quas ipse nobis[*](nobis nouos V1: vobis Naugerius (1)) inspectantibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur eisque legibus rem publicam contineri[*](continere D) putabat, de provinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus acta Caesaris evertendas[*](vertendas D) putamus[*](putamus Vc: putabimus nt: putavimus s)?