Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

altera promulgata lex est ut et[*](ut et V: ut D maiestatis Halm: maiestates V: de maiestate D) de vi et maiestatis damnati ad populum provocent, si velint. haec[*](haec haec cum t: haecum cn1s1) utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio? quis est enim hodie cuius intersit istam legem manere[*](manere V: venire D: valere Orelli istis legibus D)? nemo reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. armis enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. ‘at res popularis[*](ad res populares (-is V2) codd.: corr. Naugerius (1)).’ Vtinam quidem aliquid velletis esse[*](esse del. Eberhard) populare! omnes enim iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam habeat, gratiam nullam? quid enim turpius quam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damnatus?

sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici se[*](obici se D: obicere V1: obicere se V2) multitudini conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? non igitur provocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. quid est aliud hortari[*](adhortari D) adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? quam autem ad pestem[*](ad rei p. pestem D) furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et maiestate[*](de vi et maiestate V: de vi et de maiestate D, del. Cobet (peiore numero)) sublatis?