Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neve[*](neve Vc: neu nst) plus quam biennium consulares obtinerentur? hac lege sublata videnturne vobis posse[*](posse om. D) Caesaris acta servari? quid? lege[*](ea lege D) quae promulgata est de tertia decuria[*](decuria iudicum D) nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur? et vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitis[*](evertistis ct)? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit[*](retulit V1D) in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur.
at quae est[*](est om. V) ista tertia decuria? ‘centurionum’ inquit. quid? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia[*](etiamne Pompeia D), Aurelia non patebat? ‘census praefiniebatur,’ inquit. non centurioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissimi[*](honestissimi atque fortissimi D) qui ordines duxerunt res et iudicant et iudicaverunt. ‘non quaero’ inquit ‘istos: quicumque ordinem duxit, iudicet.’ at si ferretis quicumque equo meruisset, quod est lautius[*](laudatius D), nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. ‘non quaero’ inquit ‘ista: addo etiam iudices manipularis ex legione alaudarum. aliter enim nostri negant posse se salvos esse.’ O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum nec opinantis vocatis! hic enim est legis index ut[*](ut ii t: uti V: ut hi cns) ei res[*](res om. D) in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant. in quo quantus error est, di immortales! eorum qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus.