Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quae, malum, est ista voluntaria servitus? fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum, quorum vocem requiro. quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metu[*](non metu D: non modo metus V), quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae. qua re primum maximas gratias et ago et habeo[*](et habeo et ago D) Pisoni[*](L. Pisoni D), qui non quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid[*](quisquam post quid add Reid) facere ipse deberet. deinde a vobis, patres conscripti, peto ut, etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc[*](fecistis adhuc D: adhuc fecistis V (peiore numero)), audiatis.

primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo probem—quis enim[*](enim cam V) id quidem potest?—sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque oti. vellem adesset M. Antonius[*](adesset M. Halm: adessem V: adesset D), modo sine advocatis—sed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit[*](licuit V2: om. V1: licebat D doceret om. V1)—doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. an in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore prolatis, ne[*](ac ne D) prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur?