Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
an me censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo[*](mortuorum D)? nihil dico cui[*](cui c: cui’ n: qui Vst). fuerit ille L. Brutus[*](L. Brutus Bruuius V (ui = Lu.)) qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam prope in[*](iam prope in V: in prope ns: prope in c: in t) quingentesimum annum propagavit: adduci tamen non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deorum[*](deorum om. V) immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquam[*](usquam h: nusquam cett.) exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. ego vero eam sententiam dixissem[*](dixissem P. C. D) ut me adversus populum Romanum, si qui[*](si qui Vns: si quis c: si quid t) accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. sed hoc ignoscant di immortales velim et populo Romano qui id non probat, et huic ordini qui decrevit invitus.
quid? de reliquis rei publicae malis licetne dicere? mihi vero[*](dicere mihi. Verum cns: mihi dicere verum t) licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. potestas modo veniendi in hunc locum sit: dicendi periculum non recuso. atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit[*](accidit V), dignus illo honore, dignus re publica inveniretur. qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissimo[*](altissimo amplissimoque V2) gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus? non modo voce nemo L. Pisoni[*](Pisoni Vn2s: Pisonis cett.) consulari[*](consulari V cn2s2, ed. R: consularis n1s1t) sed ne voltu quidem adsensus est.