In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

est enim[*](enim etiam tux ) nobis is[*](is αγ: om. αβ h ) animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus sed etiam omnis improbos ultro semper lacessamus. quod si omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum converterit, vobis erit videndum[*](providendum h αγ ), Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis qui se pro salute vestra obtulerint[*](obtulerint alu: obtulerunt cett. ) invidiae periculisque omnibus: mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat ascendere?

illud perficiam profecto[*](profecto perficiam αβ ), Quirites, ut ea quae gessi in consulatu privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in[*](in om. αβ ) conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. denique ita me in re publica tractabo ut meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea virtute non casu gesta esse videantur. vos, Quirites, quoniam iam est nox[*](nox est bs ), venerati[*](veneramini h αγ ) Iovem illum custodem huius urbis ac vestrum in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte[*](nocte fecistis hx ) custodiis vigiliisque defendite. id ne vobis diutius faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possitis providebo, Quirites[*](Quirites om. abso ).