In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quibus pro tantis rebus, Quirites[*](Quirites om. C1), nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulabo[*](postulo bsx ) praeterquam huius diei memoriam[*](memoriam vestram h αβ x ) sempiternam. in animis ego vestris omnis triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari volo. nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi quod etiam minus digni adsequi possint[*](possint bsux: possunt cett. ). memoria vestra, Quirites, nostrae res[*](res nostrae bs ) alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et conroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei[*](propagatam esse... mei mei propagatam αγ ), unoque tempore in hac re publica duos civis exstitisse quorum alter finis vestri imperi non terrae sed caeli regionibus terminaret, alter huius[*](huius eiusdem αβ tux ) imperi domicilium sedisque servaret.

sed quoniam earum rerum quas ego gessi non eadem est fortuna atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis[*](eis his αβ ho: illis tux ) vivendum est quos vici ac subegi, illi hostis aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint providere. mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent ego providi, ne mihi noceant vestrum est providere. quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis[*](bonis l αγ: nobis α bsh ) praesidium quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae quam qui neglegunt, cum me violare volent, se[*](se Aa αβ o: se ipsi cett. ) indicabunt.