In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

iam vero quae tanta umquam in ullo[*](ullo αh: ullo homine αβγ ) iuventutis inlecebra fuit quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando pollicebatur. nunc vero quam subito non solum ex urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum conlegerat! nemo non modo Romae sed ne ullo quidem[*](ne ullo quidem unus cod. Halmii et cod. S. Marci 255: ne ullo (nullo unus det.) cett. ) in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.

atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur[*](esse fateatur ahotu: om. cett. ), nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret[*](consumeret α ho2: consumerentur cett. ).