In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

video cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. omnia superioris noctis consilia ad me perlata[*](delata αβ x ) esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit: hi[*](hi om. α ) quid exspectant? ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram. quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si[*](si del. Madvig ) quis est qui Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. non est iam lenitati[*](lenitati α h: lenitatis αβγ ) locus; severitatem res ipsa flagitat. unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur.

O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis[*](urbis α h: huius urbis l αγ: urbis huius bs ) eiecerit! uno me hercule Catilina exhausto levata[*](levata α h: relevata αβγ ) mihi et recreata res publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum?