In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
iam vero quae tanta umquam in ullo[*](ullo αh: ullo homine αβγ ) iuventutis inlecebra fuit quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando pollicebatur. nunc vero quam subito non solum ex urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum conlegerat! nemo non modo Romae sed ne ullo quidem[*](ne ullo quidem unus cod. Halmii et cod. S. Marci 255: ne ullo (nullo unus det.) cett. ) in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.