In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis[*](urbis α h: huius urbis l αγ: urbis huius bs ) eiecerit! uno me hercule Catilina exhausto levata[*](levata α h: relevata αβγ ) mihi et recreata res publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum?