In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
itaque ego illum exercitum prae[*](prae pro cod. Lambini: ex cett. ) Gallicanis legionibus et hoc dilectu quem in agro Piceno et Gallico Metellus habuit, et his copiis[*](et ex his iis (AV) α h: et prae his coni. Müller ) quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno, conlectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex eis qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. hos quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos qui exercitum deseruerunt pertimescendos. atque hoc etiam sunt timendi magis quod quid cogitent[*](cogitant a) me scire sentiunt neque tamen permoventur.