In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus[*](ne vobis quidem omnibus a: rem quidem omnibus vobis CAV: re quid ne vobis omnibus h: ne vobis quidem omnibus re αβγ: re ne vobis quidem omnibus Lambinus ) etiam tum re probata[*](re probata scripst: reprobatam C: rei p. probatam V: om. A in 10 hitt. lac.: probata cett. ) si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi ut tum palam pugnare possetis cum hostem aperte videretis. quem quidem ego hostem, Quirites[*](Quirites om. a: Quirites, hostem h ), quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod[*](quod pauci dett.: qui mei ) etiam illud[*](illud om. αβ x: illud etiam h ) moleste fero quod ex urbe parum comitatus exierit. Vtinam ille omnis secum suas copias eduxisset! Tongilium mihi eduxit quem amare in praetexta[*](praetexta i: praetexta (-tata A) calumnia (fort. ex K cf. I. 26) cett. ) coeperat, Publicium et Minucium quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum adferre poterat: reliquit quos viros, quanto aere alieno, quam valentis, quam nobilis!