In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

at persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos civis morte multarunt. an leges quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? at numquam in hac urbe qui[*](qui α: ii (hi) qui cett. ) a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. an invidiam posteritatis times? praeclaram vero populo Romano refers[*](refers α: referes cett. ) gratiam qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis.

sed si quis est invidiae metus, non[*](non codd. mei: num pauci dett. ) est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda. an, cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?’ his ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum qui hoc idem sentiunt mentibus pauca respondebo. ego, si hoc optimum factu[*](factu C2 Vabho: factum C1A: facto cett. ) iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. etenim si summi[*](summi viri et clar. cives αβγ: summi et clar. viri cives (-vis CA) CAVh: summi et clarissimi viri a) viri et clarissimi cives Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt sed etiam honestarunt, certe verendum mihi[*](mihi verendum Al ) non erat ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae mihi[*](mihi om. α ) in posteritatem redundaret. quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui semper[*](fui semper α h: semper fui αβγ ) ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem.

quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui aut ea quae imminent non videant aut ea quae vident[*](vident C1: fort. vident... dissimulant) dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo conroboraverunt; quorum auctoritate multi[*](auctoritate multi α: auctoritatem secuti multi (multi sec. h) cett. ) non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore qui non[*](qui non quin α h (contra Priscian. K. iii. 246)) videat coniurationem esse factam[*](factam esse α (contra Priscian.)), neminem tam improbum qui non fateatur. hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. quod si sese[*](sese CAV: se cett. ) eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam stirps ac semen malorum omnium.

etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. nunc [*](nunc scripsi: hic CAVαβtx: quod ahou: fort. hoc) si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Vt saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt[*](biberunt α: biberint cett. ), primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus qui est in re publica relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet[*](ingravescit αβ ux ).