In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos qui tibi ad forum Aurelium praestolarentur armati, cui[*](cui Gulielmius: cum (cum sciam iam a) mei: cui iam Müll. ) sciam pactam et constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam[*](confido perniciosam α h: perniciosam esse confido cett. ) ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium sceleratum[*](sceleratum scripsi (cf. obsceno sacrario Liv. xxxix. 15): scelerum α: scelerum tuorum cett., del. Halm ) constitutum fuit, sciam esse praemissam? tu ut illa carere diutius possis quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti?
ibis tandem aliquando quo te iam pridem tua ista[*](ista tua absh ) cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. numquam tu non modo otium sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna verum etiam spe derelictis conflatam improborum manum.
hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exsultabis, quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis α (sup. lin. C)) ad huius vitae studium meditati illi sunt qui feruntur labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum verum etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum[*](ad obsidendum... solum om. CAV ) insidiantem somno maritorum verum etiam bonis otiosorum. habes ubi ostentes tuam[*](tuam hoc loco hab. α, om. h, post patient. o, post illam cett. ) illam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium quibus te brevi tempore confectum esse senties.
tantum profeci[*](profeci tum cum a: profectum cum Diomedes K. i. 392 (contra Charis. K. i. 226, Dosith. K. vii. 419)), cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id quod esset[*](esset est Vbs ) a te[*](a te α h: abs te αβγ ) scelerate susceptum latrocinium potius quam bellum nominaretur. nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter[*](diligenter om. α ) quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. etenim si mecum patria[*](patria mea Quintil. ix. 2. 32, Isid. Origg. ii. 13. I), quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur[*](sic loquatur Quintil. ): ‘ Tulli, quid agis? tune eum quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne [*](nonne non Lambinus ) hunc in vincla[*](vincla α: vincula cett. ) duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? quid tandem te impedit? mosne maiorum?