De Lege Agraria

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quaeso, nolite vosmet ipsos consolari; vere et diligenter considerate. num vobis aut vestri similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? si est omnibus vobis maiorive vestrum parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque noctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet, tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo. sed si v hominum milibus ad vim, facinus caedemque delectis locus atque urbs quae bellum facere atque instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias comparari?

nam agrum quidem Campanum quem vobis ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum nomine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena iugera continuabunt. nam si dicent per legem id non licere, ne per Corneliam quidem licet; at videmus, ut longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri. neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi eius modi fundos quorum subsidio familiarum magnitudines et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum sumptus sustentare possint. quod si vestrum commodum spectat, veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet.

quaesivi ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et quem ad modum illum agrum esset distributurus. respondit a Romilia tribu se initium esse facturum. primum quae est ista superbia et contumelia ut populi pars amputetur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas ostenditur? aut, si hoc ab se dictum negat et satis facere omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat, a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat. si non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari quidem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maiestatem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno plebis patiemini?