De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
'
et in qvae loca praeterea
videbitvr.' quid igitur est causae quin coloniam in Ianiculum possint deducere et suum praesidium in capite atque cervicibus nostris conlocare? tu non definias quot colonias, in quae loca, quo numero colonorum deduci velis, tu occupes locum quem idoneum ad vim tuam iudicaris, compleas numero, confirmes praesidio quo velis, populi Romani vectigalibus atque omnibus copiis ipsum populum Romanum coerceas, opprimas, redigas in istam xviralem dicionem ac potestatem?
Vt vero totam Italiam suis praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites, cognoscite. permittit xviris ut in omnia municipia, in omnis colonias totius Italiae colonos deducant quos velint, eisque colonis agros dari iubet. num obscure maiores opes quam libertas vestra pati potest, et maiora praesidia quaeruntur, num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra tollitur? nam cum idem omnem pecuniam, maximam multitudinem obtinebunt, idem totam Italiam suis opibus obsidebunt, idem vestram libertatem suis praesidiis et coloniis interclusam tenebunt, quae spes tandem, quae facultas recuperandae vestrae libertatis relinquetur?
at enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. quid ad haec possumus dicere? de commodo prius vestro dicam, Quirites; deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni resistat. ac primum de oppido dicam, si quis est forte quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colonorum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quingenos sibi singuli sumunt.