Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
capit hoc consili[*](consilii Sy2a: consilium Mm) ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat ut, quoniam gravis homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet. itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium facit a Bulbo et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. 'quid tu?' inquit 'ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratiis rei publicae serviamus?' ille vero simul atque hoc audivit 'ne gratiis': 'quo voles[*](quo quod Sa)' inquit 'sequar; sed quid adfers?' tum ei[*](ei HS y2s) quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat atque etiam ipse conditor totius negoti Guttam aspergit huic Bulbo.
itaque minime amarus[*](amarus Mm: avarus Sa) eis[*](iis b2a: is Mm) visus est qui aliquid ex eius sermone speculae[*](speculae aa: spe gulae Mm) degustarant[*](degustarant a: degustarat SMby (om. s)). Vnus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur; sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. tum appellat hilari[*](hilari Mm: hilaro a) voltu hominem Bulbus ut blandissime[*](blandissime Mm: placidissime a) potest: 'quid tu' inquit 'Paete?[*](Paete a: Pacete Mm: facete b2y2)' — hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum[*](aliorum a) delegerat ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis suae[*](suae om. a) quam generis uti cognomine videretur — 'qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.' hic ille planus[*](planus Ms, Gellius xvi. 7. 10: plane S: planius ba) improbissimus quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret[*](incubarat Sb1), contrahit frontem — recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque voltus[*](voltus queritur se ab Oppianico destitutum add. codd., del. Peterson) — et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus quique ea vitia quae ab[*](ab SMyt: a bss) natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset[*](condidisset a), pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum[*](sese... destitutum del. Madvig) atque hoc addit testimoni, sua illum sententia, cum[*](cum quam b1) palam omnes laturi essent, condemnatum iri.