Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

hic nunc est quiddam[*](quoddam a) quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae[*](vitae meae a) status est ut omnis mihi cura et[*](et Sa: atque Mm) opera posita sit in hominum periculis defendendis. video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. qua in lege est: '

qui coierit
,' quod quam late pateat videtis. '
convenerit
'; aeque incertum et infinitum[*](incertum et infinitum Sa: infinitum et incertum Mm) est. '
consenserit
'; hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultum[*](occultum Sa: occultum est Mm). '
falsumve testimonium dixerit
'; quis de plebe Romana testimonium dixit[*](dixerit Sa) umquam cui non hoc periculum T.(Tito) Attio auctore paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo.

sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur[*](facesseret s) qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio defensurum et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum est non conceditur. non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae[*](religionibus vestris (nostris s) Sa) quam odio pareatis.