Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea[*](ea ex Sa) lege rationem vitae suae redderet qua non teneretur[*](teneretur Mm: tenetur Sa). quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur. interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis rem[*](remque Sy2 since Mm: se sine aa: ipsum sine Manutius) publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur[*](arbitretur Sa: arbitraretur Mm) per paucos iudices astringatur.

agit enim sic causam T.(Titus) Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis legibus teneri omnibus; vos[*](vos (ius) auditis et attenditis S: vos attenditis et auditis cett.) auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A.(Aulus) Cluentius, eques Romanus, causam dicit[*](causam dicit eques Rom. a) ea lege, qua lege[*](qua lege Mm: qua Sa) senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse.