Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
certe non est. quis ergo est Cluentius? qui tamen defendi causam suam lege noluit[*](noluit St: nolit cett.). itaque abicio legem, morem Cluentio gero. tibi tamen, Atti, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo. est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego ad me putem pertinere. hic sua putat interesse se[*](se om. Sa) re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Attio videri esse superatum. non enim mihi haec causa sola dicenda est[*](dicenda esthinc defic.Ms usque ad quae tunc §154, lac. supplet S in pag. dimidiata, supplem. in textu hab. bxya); omnibus hic labor meus propositus est quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio dicta sunt[*](sint S mg.), si reticuerim, comprobare. quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor; neque ego[*](ego enim t) legem recito neque hoc loco pro te dico, sed ea quae a[*](a (ad y1) me desiderari b1xy1: te a me desiderari Sb2: te a me desiderare y2a) me desiderari arbitror non relinquam.
iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri. primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eis[*](eis eos S: fort. ideo) opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. deinde quis umquam hoc senator recusavit ne[*](recusavit ne Baiter: accusavit ut codd.), cum[*](cum quo Lambinus) altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et[*](et Sa: ac bxy) difficilia quae subimus! atque haec omnia tamen[*](tamen S, Lambinus: tantum cett.) honoris et amplitudinis commodo compensantur. converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere qui summum[*](qui in summum plures dett.) locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt.