Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quid est, Q.(Quinto) Naso, cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudices[*](iudices hi S) tali dignitate praediti coerceantur? vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? quo iure Attius quae voluit dixit? cur mihi tam diu potestas dicendi datur? quid sibi autem illi[*](illi om. Sa) scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt? opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante[*](ante PSa: antea Mm) dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. quid ergo[*](ergo PSy2a: ergo est Mm)? haec quaestio sola ita gubernatur? quid M.(Marci) Plaetori et[*](et om. a) C. Flamini inter sicarios, quid C.(Gaii) Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid C.(Gaii) Aquili apud quem nunc de ambitu[*](de ambitu Mm: ambitu S: ambitus y2a) causa dicitur, quid reliquae quaestiones? circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis.

si quis[*](quis sa: qui SMby) apud me, T.(Titi) Atti[*](T. Acci, te Sa: te, T. Acci Mm), te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae sed laboris et[*](et Sa: sed Mm) periculi non legitimi declinatio. nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. iubet lex ea, qua[*](ea in qua S) lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q.(Quintum) Voconium[*](coniunctum post iudicibus add. y2, ante cum b2s), cum eis iudicibus qui ei obvenerint — vos appellat, iudices — quaerere de veneno. in quem quaerere? infinitum est.

Quicumque fecerit, vendiderit, emerit[*](emerit om a), habuerit, dederit.
quid eadem lex statim adiungit? recita.
Deque eius capite quaerito.
cuius? qui coierit[*](coierit coegerit S), convenerit? non ita est. quid[*](quid quid id Sy2s) ergo est? dic.
Qui tribunus militum legionibus quattuor primis, quive quaestor[*](quaestor S: quaestores cett.), tribunus plebis
— deinceps[*](deinceps deinde Sa) omnis magistratus nominavit —
quive in senatu sententiam dixit, dixerit.
quid tum[*](quid tum SM: qui tum ma)?
Qui eorum coiit, coierit, convenit, convenerit quo quis iudicio publico condemnaretur[*](condemnetur S).
'qui eorum'? quorum? videlicet qui supra scripti sunt. quid intersit[*](intersit aa: interest Mm) utro modo scriptum sit, etsi est apertum, ipsa tamen lex nos[*](ipsa tamen lex nos Sa: tamen ipsa lex (add. nos b2) Mm) docet. Vbi enim omnis mortalis adligat, ita loquitur: '
Qui venenum malum fecit, fecerit.
' omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. si idem[*](idem aa: item Mm) de coitione voluisset, adiunxisset: '
Quive coierit.
' nunc ita est:
Deque eius capite quaerito qui magistratum habuerit quive[*](quive in Ms: inve byt: in s) in senatu sententiam dixerit, qui eorum coiit, coierit.
num is est Cluentius?