Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
nam haec quidem quae de iudicio corrupto[*](iudicio corruptohinc defic. Ms usque ad §132, opinione standum, lac. supplet S in pag. insuta, supplem. in textu hab. bxy a) subscripserint[*](subscripserunt cod. Graevii) quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? in M'.(Manlium) Aquilium[*](M'. Manutius: M. codd. Ti. Schütz: T. (Titum) codd., cf. §98) et in Ti.(Tiberium) Guttam video esse subscriptum. quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia iudicant[*](iudicant Madvig: dicant codd.: quid Angelius); ceteri videlicet gratiis[*](gratiis S: gratis cett.) condemnarunt. non est igitur circumventus, non oppressus pecunia, non, ut in illa Quinctiana contione habebatur[*](in illa Quinctiana contione habebatur Graevius: illa Quinctiana contiones habebantur (haberebantur S) Sxy: illae Quinctianae contiones habebantur cett.), omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. duos solos video auctoritate censorum adfinis ei turpitudini iudicari. aut illud adferant, aliquid eos[*](eos Peterson: esse codd.: sese Leclerc) quod de his duobus habuerint compertum de ceteris comperisse.
nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e[*](e Baiter: om. codd.: a Naugerius) consuetudine militari transtulisse. statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito[*](sortito Classen: sortitio Sa: sortitione bxy (cf. §129)) in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnis, poena ad paucos perveniret. quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. qua re ne quis in bello propter hostium metum delinqueret[*](ne quis... delinqueret scripsi: ne... delinqueret Sb1xy1: qui... deliquerat b2y2a), amplior ei mortis et supplici metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est.