Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. ac primum illud statuamus utrum, quia censores[*](censores de illo corrupto iudicio add. b2y2s2) subscripserint, ita sit, an, quia ita fuerit, illi subscripserint. si quia[*](quia Ss: ideo quia Mm) subscripserint, videte quid agatis ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio possit adferre, ne censorium stilum cuius mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt aeque posthac atque illum dictatorium gladium[*](gladium om. s (contra B): del. Baiter) pertimescamus. sin autem quod subscriptum est,

quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeramus verum sit an falsum; removeantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit[*](quem... dederit om. a); unum denique aliquod a Cluentio[*](aliquod a Cluentio Mm: a Cluentio aliquid SBs: a Cluentio t) profectae pecuniae vestigium ostende. vince deinde bonum virum[*](bonum virum Sa: virum bonum Mm) fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. tum auctoritatem censoriam[*](censoriam Sbya: censorum Ms) amplexato[*](amplexato by, Priscian. (K. ii. 393): amplexator Msa), tum illorum iudicium cum re coniunctum esse[*](cum re coniunctum esse Mm: coniunctum cum re esse s (? S): coniunctum esse cum re t) defendito.