In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

Helorum[*](Helorum Augustinus: Pelorum codd.) versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri navigabant, neque ii tam praedonum impetum fugiebant quam imperatorem sequebantur. tum ut quisque in fuga postremus, ita in periculo princeps erat; postremam enim quamque navem piratae primam adoriebantur. ita prima Haluntinorum navis capitur, cui praeerat Haluntinus homo nobilis[*](nobilis RS: nobilissimus pqk), phylarchus, quem ab illis praedonibus Locrenses postea publice redemerunt; ex quo vos priore actione iurato rem omnem causamque cognostis. deinde Apolloniensis navis capitur, et eius praefectus Anthropinus occiditur.

haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Helori litus pervenerat; iam sese in terram e navi eiecerat quadrirememque fluctuantem in salo reliquerat. reliqui praefecti navium, cum in terram imperator exisset, cum ipsi neque repugnare neque mari effugere ullo modo possent, adpulsis ad Helorum navibus Cleomenem persecuti sunt. tum praedonum dux Heracleo, repente praeter spem non sua virtute sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pulcherrimam populi Romani in litus expulsam et eiectam, cum primum invesperasceret[*](advesp. d), inflammari incendique iussit.

O tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae! casum illum multis innocentibus calamitosum atque funestum! o istius nequitiam ac turpitudinem singularem! Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris turpissimi flamma, classis populi Romani praedonum incendio conflagrabat. adfertur nocte intempesta gravis huiusce[*](huiusce cladis (om. gravis) Iul. Severianus) mali nuntius Syracusas; curritur ad praetorium, quo istum ex illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet; includit se domi; neque aderat uxor, quae consolari hominem in malis posset.

huius autem praeclari imperatoris ita erat severa domi disciplina ut in re tanta et tam gravi nuntio nemo admitteretur, nemo esset qui auderet aut dormientem excitare aut interpellare vigilantem. iam vero re ab omnibus cognita concursabat urbe tota maxima multitudo. non enim, sicut erat antea semper[*](antea semper Halm, edd.: anper R1: nuper R2SY: antea d. Habent pq sicut antea cons. erat (Cl. Rev. xviii. 212)) consuetudo, praedonum adventum significabat ignis e specula sublatus aut tumulo, sed flamma ex ipso incendio navium et calamitatem acceptam et periculum reliquum nuntiabat.cum praetor quaereretur et constaret neminem ei nuntiasse, fit ad domum eius cum clamore concursus atque impetus.

tum iste excitatus[*](excitatus exit pd) audit rem omnem ex Timarchide, sagum sumit,—lucebat iam fere,— procedit in medium vini somni stupri plenus. excipitur[*](excipit Vpd) ab omnibus eius modi clamore[*](clamorem VpR1d (excipit... clamores k)) ut ei Lampsaceni periculi similitudo versaretur ante oculos; hoc etiam maius hoc[*](maius hoc Vpd: maius RSY) videbatur, quod in odio simili multitudo hominum haec erat maxima. tum istius acta commemorabatur[*](commemorabatur Hotoman: -antur codd.), tum flagitiosa illa convivia, tum appellabantur a multitudine mulieres nominatim, tum quaerebant ex isto palam tot dies continuos per quos numquam visus esset ubi fuisset, quid egisset, tum imperator ab isto praepositus Cleomenes flagitabatur, neque quicquam propius est factum quam ut illud Vticense exemplum de Hadriano transferretur Syracusas, ut duo sepulchra duorum praetorum improborum duabus in provinciis constituerentur. verum habita est a multitudine ratio temporis, habita tumultus[*](est tumultus pd (Am. J. Ph. xxvi. 430)), habita etiam dignitatis existimationisque communis, quod is est[*](esset RSY) conventus Syracusis civium Romanorum ut non modo illa provincia, verum etiam hac[*](etiam hac Vpd: hac etiam RSD: etiam?) re publica dignissimus existimetur.

confirmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus stuperet[*](stuperet RS rell.: stupri plenus stuperet V (l. 14 supra)), arma capiunt, totum forum atque Insulam, quae est urbis magna pars, complent. Vnam illam noctem solam praedones ad Helorum[*](Pelorum codd.) commorati, cum fumantis etiam nostras navis reliquissent, accedere incipiunt Syracusas[*](Syracusas RSY: ad Syr. Vpd); qui[*](qui om. p) videlicet saepe audissent nihil esse pulchrius quam Syracusarum moenia ac portus, statuerant se, si ea Verre praetore non vidissent, numquam esse visuros.

ac primo ad[*](ad om. V) illa aestiva praetoris accedunt, ipsam illam ad partem litoris ubi iste per eos dies tabernaculis positis castra luxuriae conlocarat. quem posteaquam inanem locum offenderunt et praetorem commosse[*](commosse RSp: commovisse Vd) ex eo loco castra senserunt, statim sine ullo metu in ipsum portum penetrare coeperunt. cum in portum dico, iudices,— explanandum est enim diligentius eorum causa qui locum ignorant,—in urbem dico atque in urbis intimam partem venisse piratas; non enim portu illud oppidum clauditur, sed urbe portus ipse cingitur et continetur, ut non adluantur[*](adluantur Vp: abluantur RSY) mari moenia extrema, sed ipse influat in urbis sinum portus.

hic te praetore Heracleo pirata cum quattuor myoparonibus parvis[*](parvis myop. V) ad arbitrium suum navigavit. pro di immortales! piraticus myoparo[*](myoparo Vpd: myoparon, muoparon RSY), cum imperi[*](imperii RSp: imp. V (imperatoris, Klotz, Nohl): imperium d) populi Romani nomen ac fasces essent Syracusis, usque ad forum Syracusanorum[*](Syracusanorum RSY (§§84, 140): Syracusanum V: om. pd) et ad omnis crepidines urbis accessit, quo neque Carthaginiensium gloriosissimae classes, cum mari plurimum poterant, multis bellis saepe conatae umquam aspirare potuerunt[*](potuerant p), neque populi Romani invicta ante te praetorem gloria illa navalis umquam tot Punicis Siciliensibusque bellis penetrare potuit; qui locus eius modi est ut ante Syracusani in moenibus suis, in urbe, in foro hostem armatum ac victorem quam in portu ullam hostium navem viderint[*](viderent Vd).

hic, te praetore, praedonum naviculae pervagatae sunt quo Atheniensium classis sola post hominum memoriam trecentis navibus[*](trecentis navibus del. Zielinski) vi ac multitudine invasit; quae in eo ipso portu loci ipsius portusque[*](portusque RSp: om. V: secl. Halm, Muell.) natura victa atque superata est. hic primum opes illius civitatis comminutae depressaeque sunt: in hoc portu Atheniensium nobilitatis, imperi, gloriae naufragium factum existimatur.Eone pirata penetravit quo simul atque adisset non modo a latere sed etiam a tergo magnam partem urbis relinqueret? Insulam totam praetervectus est, quae est urbs Syracusis suo nomine ac moenibus, quo in loco maiores, ut ante dixi, Syracusanum habitare vetuerunt, quod, qui illam partem urbis tenerent, in eorum potestatem[*](potestatem VR al.: potestate pd, fort. recte) portum futurum intellegebant.

at quem ad modum est pervagatus! radices palmarum agrestium, quas in nostris navibus invenerant, iactabant[*](invenerat iaciebat Vpd), ut omnes istius improbitatem et[*](et om. p) calamitatem Siciliae possent cognoscere. Siculosne milites, aratorumne liberos, quorum patres tantum labore suo frumenti exarabant ut populo Romano totique Italiae suppeditare possent, eosne in insula Cereris natos, ubi primum fruges inventae esse dicuntur, eo cibo esse usos a quo maiores eorum ceteros quoque frugibus inventis removerunt! te praetore Siculi milites palmarum stirpibus, piratae Siculo frumento alebantur!

O spectaculum miserum atque acerbum! ludibrio esse urbis gloriam, populi Romani nomen, omnium[*](omnium addidi, tot Zielinski, tantum Muell., nostrorum K. Busche: hominum honestissimorum Eberh. (§107)) hominum conventum atque multitudinem piratico myoparoni! in portu Syracusano de classe populi Romani triumphum agere piratam, cum praetoris inertissimi nequissimique oculos praedonum remi respergerent! posteaquam e portu piratae non metu aliquo adfecti sed satietate exierunt, tum coeperunt quaerere homines causam illius tantae calamitatis. dicere omnes et palam disputare minime esse mirandum si remigibus militibusque dimissis, reliquis egestate et fame perditis, praetore tot dies cum mulierculis perpotante, tanta ignominia et calamitas esset accepta.

haec autem istius vituperatio atque infamia confirmabatur eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus praepositi fuerant. qui ex illo numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant dicebant quot[*](quot Lamb.: quod RS, quos pd) ex sua quisque nave[*](nave RS: navi pd (§102)) missos sciret esse. res erat clara, neque solum argumentis sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur.homo certior fit agi nihil in foro et[*](et in p) conventu toto[*](toto RSp: tota qY) die nisi hoc, quaeri ex[*](esset d) nauarchis quem ad modum classis sit amissa; illos respondere et docere unum quemque, missione remigum, fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga. quod posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere coepit. causam sibi dicendam esse statuerat iam antequam hoc usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis. videbat[*](vidistis RS) illis[*](illis p: ille is R: ille his (hiis) SDY) nauarchis testibus tantum hoc crimen sustinere se nullo modo posse. consilium capit primo stultum, verum tamen clemens.

nauarchos ad se vocari iubet; veniunt. accusat eos quod eius modi de se[*](se om. R1p1: sermones de se SY) sermones habuerint; rogat ut in sua[*](rogat ut id facere desistant et in sua pd) quisque dicat navi se tantum habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam esse dimissum. illi enim vero se ostendunt quod vellet esse facturos. iste non procrastinat, advocat amicos statim; quaerit ex iis[*](iis d: his RS et suppl. p: illis Stephanus) singillatim quot quisque nautas habuerit. respondet[*](respondet SDY: respondit (corr. R ex respondis) Rpkd (ii, §98)) unus quisque ut erat praeceptum. iste in tabulas refert; obsignat signis amicorum providens homo, ut contra hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet testificatione uteretur.

derisum esse credo hominem amentem a suis consiliariis et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas, etiam plus ex nimia praetoris diligentia suspicionis in eo crimine futurum. iam iste erat hac stultitia multis in rebus usus ut publice quoque quae vellet in litteris[*](litteris pd (i, §57; iv, §31): litteras R rell.) civitatum tolli et[*](tolli et RS: secl. Zumpt, Muell.: et tolli et d) referri iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi nihil prodesse, posteaquam certis litteris testibus auctoritatibusque[*](auctoribusque R) convincitur.Vbi hoc videt, illorum confessionem, testificationem suam, tabellas sibi nullo adiumento futuras, init consilium non improbi praetoris,—nam id quidem esset ferendum,—sed importuni atque amentis tyranni: statuit, si hoc crimen extenuari vellet,—nam omnino tolli posse non arbitrabatur,—nauarchos omnis, testis sui sceleris, vita esse privandos.

occurrebat illa ratio: 'quid Cleomene[*](Cleomene RS: Cleomeni pd: de Cleomene G3) fiet? poterone animum advertere in eos quos dicto audientis esse iussi, missum facere eum cui potestatem imperiumque permisi? poterone eos adficere supplicio qui Cleomenen[*](Cleomenen R: -em S rell. (l. 1 infra -en R: -em VS rell.)) secuti sunt, ignoscere Cleomeni qui secum fugere et se consequi iussit? poterone esse in eos vehemens qui navis non modo inanis habuerunt sed etiam apertas, in eum dissolutus qui solus habuerit constratam navem et minus exinanitam? pereat Cleomenes una!' Vbi fides, ubi exsecrationes, ubi dexterae complexusque, ubi illud contubernium muliebris militiae in illo delicatissimo litore? fieri nullo modo poterat quin Cleomeni parceretur.

vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse animadvertere[*](animadvertere Vpk: animum adverti RS: animum advertere Z (ut codd. supra l. 20: cf. iv, §28)) in omnis nauarchos; ita sui periculi rationes ferre ac postulare. 'tibi uni parcam et potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae suscipiam quam aut[*](quam aut Vpkd: quam ut R: quam SDY) in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos incolumisque esse patiar.' agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet tamen illud, quod[*](id quod V (i, §III)) istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. quid ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilissimus, testis relinquetur? 'in praesentia,' inquit Cleomenes, 'quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit.'

haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; in forum venit, nauarchos vocari[*](ad se vocari V) iubet. qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. implorare illi fidem praetoris, et quare id faceret rogare. tum[*](tum VRSp: tunc d) iste hoc causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. fit clamor et[*](et om. RS) admiratio[*](admurmuratio V (Meusel, p. 33)) populi tantam esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut, cum ipse praedonum socius arbitraretur[*](arbitraretur RSY: putaretur Vpd), aliis proditionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen esse natum postquam classis esset amissa.

cum haec ita[*](ita om. Vd) fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illum[*](illum om. SD) ipsum, cuicuimodi[*](cuicuimodi Cledonius Gr. Lat. v, p. 52, et Pompeius ibid. p. 207 (Sext. Rosc. §95, Cael. §24): cuimodi R: cuimodi S: cuicuiusmodi Vp: cuiusmodi s. eiusmodi d) est[*](esset kd), quisquam supplicio propter illud incommodum dignum putaret; nam quid Cleomenes facere potuit?—non enim possum quemquam insimulare falso— quid, inquam, magno opere[*](magno opere Rp: magnopere S (iv, §1)) potuit Cleomenes facere istius avaritia navibus exinanitis? atque eum vident sedere ad latus praetoris et ad aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare. tum vero omnibus indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suis[*](ex suis Vd) civitatibus, in ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori.

adponitur iis[*](iis R: eis V: his SDpd) tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui C. Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene adpositus ad istius audaciam, quem iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere solebat et emissarium. veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti nuntio[*](commoti nuntio Vpd (Zielinski, p. 198): nuntio commoti RSY); vinctos aspiciunt catenis[*](catenis aspiciunt Vk) liberos suos, cum istius avaritiae poenam collo et cervicibus suis sustinerent; adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quae nusquam erat neque umquam fuerat, implorant. pater aderat Dexo Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus. cuius tu domi fueras, quem hospitem appellaras, eum[*](hospes tuus. Cuius... appellaras, eum Rau, Richter, Muell., Zielinski: hosp. tuuus, cuius... appellaras. Eum vulg.) cum illa auctoritate[*](eum quoniam R: eum qm SD (in mg. quem) auctoritate et aetate Lamb., Nohl: illa auct. hominem Kays.: illa aetate Eberh.: auctoritate secl. Madv.) miseria[*](miseria VRS: ac miseria p, et mis. d) videres perditum[*](praeditum codd.), non te eius lacrimae, non senectus, non hospiti ius atque nomen a scelere[*](ab scelere V) aliquam ad partem humanitatis revocare potuit?

sed quid ego hospiti iura in hac immani belua commemoro? qui Sthenium Thermitanum, hospitem suum, cuius domum per hospitium exhausit et exinanivit, absentem in reos rettulerit, causa indicta[*](indicta causa V) capite damnarit, ab eo nunc hospitiorum iura atque officia quaeramus? cum homine enim[*](enim seclusi (§§127, 143 infra): hominene Eberh., edd. recc.) crudeli nobis res est an cum fera atque immani belua? te patris lacrimae[*](lacr. patris SY) de innocentis fili periculo non movebant; cum patrem domi reliquisses, filium tecum haberes, te neque praesens filius de liberum caritate neque absens pater de indulgentia patria commonebat?