In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod, tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia aedificatam esse navem[*](iam navem p: eam navem d: navem del. Eberhard). aude hoc saltem dicere quod necesse est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licuerit[*](cui licuerit RS) aedificare navem senatori[*](senatori del. Zielinski); antiquae sunt istae leges et mortuae, quem ad modum tu soles dicere, quae vetant. fuit ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis, ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam putaret. quid enim[*](Quo enim Prisc.) tibi navi[*](navi (nave) opus fuit Prisc. d)? qui si quo publice proficisceris, praesidi et[*](et praesidiis p: et praesidii d) vecturae causa sumptu publico navigia praebentur[*](proficiscisceris... praebentur p: proficiscereris... praeberentur RS); privatim autem nec proficisci quoquam potes nec arcessere[*](arcessere p: accersere RSd (iv, §115)) res transmarinas ex iis locis in quibus te habere nihil licet.
deinde cur quicquam contra leges parasti? valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: tu tibi hoc numquam turpe, numquam[*](turpe numquam om. pd: turpe om. qk) criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedificari onerariam navem in[*](in ea pd) provincia quam tu cum imperio obtinebas? quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam in Italiam adducturum[*](deducturum pd)? naviculariam[*](naviculariam te d), cum Romam venisses, esse facturum? ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem comparare. eius modi voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, et ad ea furta quae reliquisses commearet.
verum haec omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto atque concedo. sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribus[*](istis ipsis tuis Mam. laud. pkd), esse sublatum? nam dixit Heius, princeps civitatis[*](princeps civitatis prkd: om. RSY (ii, §13)), princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam[*](esse aedificatam pd), eique faciendae senatorem[*](senatum Monet) Mamertinum publice praefuisse. reliqua est materies. hanc Reginis, ut ipsi dicunt— tametsi tu negare non potes—publice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti.si et ex quo fit navis, et qui faciunt, imperio tibi tuo non pretio praesto fuerunt, ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia dicis impensum? at Mamertini in tabulis nihil[*](nil Zielinski, p. 178) habent.
primum video potuisse fieri ut ex aerario nihil[*](nil Zielinski, p. 178) darent; etenim vel Capitolium, sicut apud maiores nostros factum est, publice coactis fabris operisque imperatis gratiis exaedificari atque effici potuit; deinde—id quod perspicio et quod[*](deinde id quod perspicio et quod RSp rell.: deinde perspicio id quod ostendam Zumpt) ostendam, cum ipsos produxero, ipsorum ex[*](istos p2 ipsorum ex Rpd: ex ipsorum SY) litteris—multas pecunias isti erogatas in operum locationes falsas atque inanis esse perscriptas. iam illud minime mirum est, Mamertinos a quo summum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem quam populo Romano esse cognoverant, eius capiti litteris suis pepercisse. sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam non dedisse, quia scriptum non habent, sit argumento tibi gratiis stare navem, quia, quid emeris aut quid locaris, scriptum proferre non potes.
at enim idcirco navem Mamertinis non imperasti, quod sunt foederati. di adprobent! habemus hominem in fetialium manibus educatum, unum praeter ceteros in publicis religionibus foederum sanctum ac diligentem; omnes qui ante te fuerunt praetores dedantur Mamertinis, quod iis navem contra pactionem foederis imperarint. sed tamen tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item foederatis navem imperasti? an hoc probabis, in aequa causa populorum sine pretio varium ius et disparem condicionem fuisse?
quid? si eius modi esse haec duo foedera duorum so populorum, iudices, doceo, ut Tauromenitanis nominatim cautum et exceptum sit foedere ne navem dare debeant, Mamertinis in ipso foedere sanctum atque praescriptum sit ut navem dare necesse sit, istum autem contra foedus et Tauromenitanis imperasse et Mamertinis remisisse, num cui[*](num cui pkd: num quid RSY) dubium poterit esse quin Verre praetore plus Mamertinis cybaea quam Tauromenitanis foedus opitulatum sit? recitentur foedera. isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio, ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem rei publicae, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias maiorum virtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius imperi, condicionem sociorum, memoriam foederis: qui ex foedere ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus, sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere debuerunt, hi[*](hi pkd: et RS, ei Iordan., edd.) ne in freto ante[*](ante om. RS (ut etiam §55 infra)) sua tecta et domos navigarent, ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius foederis et imperi condicionem redemerunt.
quid censetis in hoc foedere faciendo[*](faciundo pd) voluisse Mamertinos impendere laboris, operae, pecuniae ne haec biremis adscriberetur, si id ullo modo possent a nostris maioribus impetrare? nam cum hoc munus imponebatur[*](imponeretur p) tam grave civitati, inerat[*](inerant S (habet R n supra lin.): an inerant... quaedam notae?) nescio quo modo in illo foedere societatis quasi quaedam nota servitutis. quod tum, recentibus suis officiis, integra re, nullis populi Romani difficultatibus, a maioribus nostris foedere adsequi non potuerunt, id nunc, nullo novo[*](novo pkd: om. RS) officio suo, tot annis post,—iure imperi nostri[*](tot annis... nostri om. RS) quotannis usurpatum ac semper retentum[*](iure imperii... semper retentum Cinnam secutus secl. Brugnola)[*](usurpato... retento p (ut coni. Th. Luther)),—summa in difficultate navium, a C. Verre pretio adsecuti sunt, ac non hoc solum adsecuti, ne navem darent: ecquem nautam, ecquem militem, qui aut in classe aut in praesidio esset, te praetore per triennium Mamertini dederunt?
denique cum ex senatus consulto itemque ex lege Terentia et Cassia frumentum aequabiliter emi ab omnibus Siciliae civitatibus oporteret, id quoque munus leve atque commune Mamertinis remisisti. dices frumentum Mamertinos non debere. quo modo non debere? an ut ne[*](ne p: om. RS) venderent? non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere quod exigeretur, sed ex eo quod emeretur. te igitur auctore et interprete ne foro quidem et commeatu Mamertini iuvare populum Romanum debuerunt.
quae tandem civitas fuit quae deberet? qui publicos agros arant, certum est quid e lege[*](e lege RSD: ex lege p) censoria debeant: cur his quicquam praeterea ex alio genere imperavisti[*](imperavisti RSp: imperasti G1 (Ziel. p. 197))? quid? decumani num quid praeter singulas decumas ex lege Hieronica debent? cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti empti darent? quid immunes? hi certe nihil debent. at eis[*](his pd) non modo imperasti, verum etiam, quo plus darent quam poterant, haec sexagena milia modium, quae Mamertinis remiseras, addidisti. neque hoc dico, ceteris non recte imperatum, sed Mamertinis, qui erant in eadem causa, et quibus superiores omnes[*](omnes RSp: omnes praetores d (§49 supra)) item ut ceteris imperarant pecuniamque ex senatus consulto et ex lege dissolverant, his[*](his RSd: is p: íis Halm) dico non recte remissum. et ut hoc beneficium, quem ad modum dicitur, trabali clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit et de consili sententia Mamertinis se frumentum non imperare pronuntiat.
audite decretum mercennarii praetoris ex ipsius commentario, et cognoscite quanta in scribendo gravitas, quanta in constituendo iure sit auctoritas. recita. COMMENTARIVS[*](Recita. Commentarius Halm, edd.: R. commentarium RSp2). de consili sententia[*](C. S. RS al.: r. c. p2: De cons. sententia (D. C. S.) Zumpt) libenter ait se facere itaque perscribit. quid, si hoc verbo non esses usus 'libenter'? nos videlicet invitum te quaestum facere putaremus. ac 'de consili sententia'! praeclarum recitari consilium, iudices, audistis; utrum vobis consilium tandem praetoris recitari videbatur, cum audiebatis nomina, an praedonis improbissimi societas atque comitatus?
en foederum interpretes, societatis, pactionis[*](pactionis Nohl: pactiones RS: pactores pkd), religionis auctores! numquam in Sicilia frumentum publice est emptum quin Mamertinis pro portione imperaretur, antequam hoc delectum praeclarumque consilium iste dedit, ut ab his nummos acciperet ac sui similis esset. itaque tantum valuit istius decreti auctoritas quantum debuit eius hominis qui, a quibus frumentum emere debuisset, iis decretum vendidisset. nam statim L. Metellus ut isti successit, ex C. Sacerdotis et ex[*](ex (post et) om. pd) Sex. Peducaei instituto ac litteris frumentum Mamertinis imperavit.