In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? verbo satis digno tam nefaria res appellari nullo modo potest. non fuit his omnibus iste contentus; 'spectet,' inquit, 'patriam; in conspectu legum libertatisque moriatur.' non tu hoc loco Gavium, non unum hominem nescio quem, sed[*](sed Severianus, Rhett. Lat. Min. p. 367: c. r. sed prk: civem Romanum sed edd.) communem libertatis et civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. iam vero videte hominis audaciam! nonne eum graviter tulisse arbitramini quod illam civibus Romanis crucem non posset in foro, non in comitio, non in rostris defigere? quod enim his locis in provincia sua celebritate simillimum, regione proximum potuit, elegit[*](eligit pk); monumentum sceleris audaciaeque suae voluit esse in conspectu Italiae, vestibulo Siciliae, praetervectione omnium qui ultro citroque s navigarent.

si haec non ad civis Romanos, non ad aliquos amicos nostrae civitatis, non ad eos qui populi Romani nomen audissent, denique si non ad homines verum ad bestias, aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplorare vellem, tamen omnia muta atque inanima[*](inanima Naugerius: inanimata RSY: inanimalia pk) tanta et tam indigna rerum acerbitate commoverentur. nunc vero cum loquar apud senatores populi Romani, legum et[*](et om. d) iudiciorum et iuris[*](et iuris RS: et om. pk) auctores, timere non debeo ne non unus iste civis Romanus illa cruce dignus, ceteri omnes simili periculo indignissimi iudicentur.

Paulo ante, iudices, lacrimas in morte misera atque indigna nauarchorum non tenebamus, et recte ac merito sociorum innocentium miseria commovebamur: quid nunc in nostro sanguine tandem facere debemus? nam civium Romanorum omnium sanguis coniunctus existimandus est, quoniam et salutis omnium ratio et veritas postulat. omnes hoc loco cives Romani, et qui adsunt et qui ubique sunt, vestram severitatem desiderant[*](vestram sever. desid. pk: om. RSY), vestram fidem implorant, vestrum auxilium requirunt; omnia sua iura commoda auxilia, totam denique libertatem in vestris sententiis versari arbitrantur.

A me tametsi satis habent, tamen, si res aliter acciderit, plus habebunt fortasse quam postulant. nam si qua vis istum de vestra severitate eripuerit, id quod neque metuo, iudices, neque ullo modo fieri posse video,—sed si in hoc me ratio fefellerit, Siculi causam suam perisse querentur et mecum pariter moleste ferent, populus quidem Romanus brevi, quoniam mihi potestatem apud se agendi dedit, ius suum me agente suis suffragiis ante Kalendas Februarias recuperabit. ac si de mea gloria atque amplitudine quaeritis, iudices, non est alienum meis rationibus istum mihi ex hoc iudicio ereptum ad illud populi Romani iudicium reservari. splendida est illa causa, probabilis mihi et facilis, populo grata atque iucunda; denique si videor hic, id quod ego non quaesivi, de uno isto voluisse crescere, isto absoluto, quod sine multorum scelere fieri non potest, de multis mihi crescere licebit. sed mehercule vestra reique publicae causa, iudices, nolo in hoc delecto consilio tantum flagiti[*](flagitii RSDYp: flagitium d) esse commissum, nolo eos iudices quos ego probarim atque delegerim sic in hac urbe notatos isto absoluto[*](isto absoluto del. J. J. Hartman) ambulare ut non cera sed caeno obliti esse videantur.

quam ob rem te quoque, Hortensi, si qui monendi locus ex hoc loco est, moneo videas etiam atque etiam et consideres quid agas, quo progrediare, quem hominem et qua ratione defendas. neque de illo tibi quicquam praefinio quo minus ingenio mecum atque omni dicendi facultate contendas; cetera si qua putas te occultius extra iudicium quae ad iudicium pertineant facere posse, si quid artificio consilio potentia gratia, copiis istius moliri cogitas, magno opere[*](magno opere Rpq: magnopere S) censeo desistas, et illa quae temptata iam et coepta sunt ab isto, a me autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas et longius progredi ne sinas. Magno tuo periculo peccabitur in hoc iudicio, maiore quam putas.

quod enim te liberatum iam existimationis metu, defunctum honoribus designatum consulem cogites, mihi crede, ornamenta ista[*](ista ornamenta pq) et beneficia populi Romani non minore negotio retinentur quam comparantur. tulit haec civitas quoad potuit, quoad necesse fuit, regiam istam vestram dominationem in iudiciis et in omni re publica, tulit; sed quo die populo Romano tribuni plebi[*](plebi RS: pl. p: plebis d) restituti sunt, omnia ista vobis, si forte nondum intellegitis[*](non intell. p), adempta atque erepta sunt. omnium nunc oculi coniecti sunt hoc ipso tempore in unum quemque nostrum, qua fide ego accusem, qua religione hi iudicent, qua tu ratione defendas.

de omnibus nobis, si qui tantulum de recta regione deflexerit, non illa tacita existimatio quam antea contemnere solebatis, sed vehemens ac liberum populi Romani iudicium consequetur. nulla tibi, (2Quinte, cum isto cognatio, nulla necessitudo; quibus excusationibus antea nimium in aliquo iudicio studium[*](alio quodam iud. Kays.) tuum defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam potes[*](potes S: potest R). quae iste in provincia palam dictitabat, cum ea quae faciebat tua se fiducia facere dicebat, ea ne vera putentur tibi maxime est providendum.

ego mei rationem iam offici confido esse omnibus iniquissimis meis[*](meis abesse malit J. J. Hartman; sed cf. ii, §167) persolutam; nam istum paucis horis primae actionis[*](primae act. del. Hartman) omnium mortalium sententiis condemnavi. reliquum iudicium iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de istius vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere ut dicam, de te futurum est. at quo tempore futurum est?—nam id maxime providendum est; etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti est ratio atque inclinatio temporum. nempe eo, cum populus Romanus aliud genus hominum atque alium ordinem ad res iudicandas requirit, nempe[*](nempe del. Kays.) lege de iudiciis iudicibusque novis[*](novis om. p) promulgata; quam non is promulgavit quo[*](quo RSY: cuius d: om. p) nomine proscriptam videtis, sed hic reus,—hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet legem illam scribendam promulgandamque curavit.

itaque cum primo agere coepimus, lex non erat promulgata; cum iste vestra severitate permotus multa signa dederat quam ob rem responsurus non videretur, mentio de lege nulla fiebat; posteaquam iste recreari et confirmari visus est, lex statim promulgata est. cui legi cum vestra dignitas vehementer adversetur, istius spes falsa et insignis impudentia maxime suffragatur. hic si quid erit commissum a quoquam vestrum quod reprendatur[*](reprendatur R: reprehendatur SYp), aut populus Romanus iudicabit de eo[*](eo Rp: eodem S al.) homine quem iam ante iudiciis indignum putarit[*](putarit Halm: putavit SDpd: putaret R (§187 infra)), aut ei qui[*](aut et hi RSY) propter offensionem iudiciorum de veteribus iudicibus[*](de veteribus iudicibus (iudiciis d) del. Kays.) lege nova novi iudices erunt constituti.

mihi porro, ut ego non dicam, quis omnium mortalium non intellegit quam longe progredi sit necesse? potero silere, Hortensi, potero dissimulare, cum tantum res publica vulnus acceperit ut expilatae provinciae[*](expilatae provinciae pd: -a -a (evexati R) RSD), vexati socii, di immortales spoliati, cives Romani cruciati et necati impune me actore esse videantur? potero ego hoc[*](ego hoc RSDq: hoc ego pd (iii, §4)) onus tantum aut in hoc iudicio deponere aut tacitus[*](aut diutius tacitus pd) sustinere? non agitanda res erit, non in medium proferenda, non populi Romani fides imploranda, non omnes qui tanto se scelere obstrinxerunt ut aut fidem suam corrumpi paterentur aut iudicium corrumperent in discrimen aut[*](ac d) iudicium vocandi?

quaeret aliquis fortasse, 'tantumne igitur laborem[*](tantum tibi lab. SY), tantas inimicitias tot hominum suscepturus es[*](es om. p)?' non studio quidem hercule ullo neque voluntate; sed non idem licet mihi quod iis qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur; longe alia mihi lege in hac civitate et condicione vivendum est. venit mihi in mentem M. Catonis, hominis sapientissimi et vigilantissimi; qui cum se virtute non genere populo Romano commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac nominis ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissimorum suscepit inimicitias, et maximis laboribus suis usque[*](suis usque SDY: suisque R: usque pd) ad summam senectutem summa[*](senect. summa om. RSD) cum gloria vixit.

postea Q. Pompeius, humili atque obscuro loco natus, nonne plurimis inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus amplissimos honores est adeptus? modo C. Fimbriam, C. Marium[*](C. ante Marium om. RSY), C. Caelium vidimus non mediocribus inimicitiis ac laboribus contendere ut ad istos honores pervenirent ad quos vos per[*](per (ante negleg.) om. p) ludum et per neglegentiam pervenistis. haec eadem est nostrae rationis regio et via, horum nos hominum sectam atque instituta persequimur. videmus[*](videamus RSY) quanta sit in[*](in (ante invidia) om. codd. pler.) invidia quantoque in odio apud quosdam nobilis homines novorum hominum virtus et industria; si tantulum oculos[*](tantum oculum RSY) deiecerimus, praesto esse insidias; si ullum locum aperuerimus suspicioni aut crimini, accipiendum statim vulnus esse; semper nobis vigilandum, semper laborandum videmus. inimicitiae sunt, subeantur;

labor, suscipiatur[*](labores suscipiantur pd); etenim tacitae magis et occultae inimicitiae timendae sunt quam indictae atque apertae. hominum nobilium non fere quisquam nostrae industriae favet; nullis nostris officiis benivolentiam illorum adlicere possumus; quasi natura et genere diiuncti sint, ita dissident a nobis animo ac[*](ac Rp: et SY) voluntate. quare quid habent eorum inimicitiae periculi, quorum animos iam aute habueris inimicos et invidos quam ullas inimicitias susceperis?

quam ob rem mihi, iudices, optatum illud est[*](mihi iud. optatum illud est RSD: optandum mihi iud. illud est (iud. om. q) pqk: iud. optandum est illud d), in hoc reo finem accusandi facere, cum et populo Romano satis factum et receptum officium Siculis, necessariis meis, erit persolutum; deliberatum autem est, si res opinionem meam quam de vobis habeo fefellerit, non modo eos persequi ad quos maxime culpa corrupti iudici, sed etiam illos ad quos conscientiae contagio pertinebit. proinde si qui sunt qui in hoc reo aut potentes aut audaces ant artifices ad corrumpendum iudicium velint esse, ita sint parati ut disceptante populo Romano mecum sibi rem videant futuram; et si me in hoc reo, quem mihi inimicum Siculi dederunt, satis vehementem, satis perseverantem, satis vigilantem esse cognorunt, existiment in iis hominibus quorum ego inimicitias populi Romani salutis causa suscepero multo graviorem atque acriorem futurum.

nunc te, Iuppiter optime maxime, cuius iste donum regale, dignum tuo pulcherrimo templo, dignum Capitolio atque ista arce omnium nationum, dignum regio munere, tibi factum ab regibus, tibi dicatum atque promissum, per nefarium scelus de manibus regiis[*](manibus regis ql (i. e. cod. Lamb.): manis regibus R: magnis regibus SDY: regis (regiis d) manibus pkd) extorsit, cuiusque sanctissimum et pulcherrimum simulacrum Syracusis sustulit; teque, Iuno Regina, cuius duo fana duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et antiquissima, simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit; teque, Minerva, quam item[*](item R: iste (s. l. item) S: item iste DY: iste pd) duobus in clarissimis et religiosissimis templis expilavit, Athenis, cum auri grande pondus, Syracusis, cum omnia praeter tectum et parietes abstulit;

teque, Latona et Apollo et Diana, quorum iste Deli non fanum, sed, ut hominum opinio et religio fert, sedem antiquam divinumque domicilium nocturno latrocinio atque impetu compilavit; etiam te, Apollo, quem iste Chio sustulit; teque etiam atque etiam, Diana, quam Pergae spoliavit, cuius simulacrum sanctissimum Segestae, bis apud Segestanos consecratum, semel ipsorum religione, iterum P. Africani victoria, tollendum asportandumque curavit; teque, Mercuri, quem Verres in[*](in villa pk) domo et in privata aliqua[*](aliqua pk: aitqua R: altaque SD) palaestra posuit[*](posuit pd: om. RSD), P. Africanus in urbe sociorum et in gymnasio Tyndaritanorum iuventutis illorum custodem ac praesidem voluit esse;

teque, Hercules, quem iste Agrigenti nocte intempesta servorum instructa et comparata manu convellere suis[*](convellere suis RSY: conv. ex suis pd (e suis Zumpt): ex tuis Madv.) sedibus atque auferre conatus est; teque, sanctissima mater Idaea, quam apud Enguinos augustissimo et religiosissimo in[*](in p: om. RSY) templo sic spoliatam reliquit ut nunc nomen modo Africani et vestigia violatae religionis maneant, monumenta victoriae fanique ornamenta non exstent; vosque, omnium rerum forensium, consiliorum maximorum, legum[*](legum pd: reliquum RSY) iudiciorumque arbitri et testes celeberrimo in loco populi Romani locati, Castor et Pollux, quorum e templo quaestum iste sibi[*](sibi iste p) et praedam improbissimam[*](improbissimam SDY: improvisissimam R: maximam improbissime pd (fort. improbissime maximam)) comparavit; omnesque di qui vehiculis tensarum sollemnis coetus ludorum invisitis[*](invisitis pk: inutilis R: initis SDY), quorum iter iste ad suum quaestum, non[*](non Sp: om. R) ad religionum dignitatem faciundum exigendumque curavit; teque,

Ceres et Libera, quarum sacra, sicut opiniones hominum ac religiones ferunt, longe maximis atque occultissimis caerimoniis continentur, a quibus initia vitae atque victus, morum, legum, mansuetudinis, humanitatis hominibus et civitatibus data ac dispertita esse dicuntur, quarum sacra populus Romanus a Graecis adscita et accepta tanta religione et publice et privatim tuetur, non ut ab illis huc adlata, sed ut ceteris hinc tradita esse videantur, quae ab isto uno[*](isto uno Rp: uno isto SDY) sic polluta ac violata sunt ut simulacrum Cereris unum, quod a viro non modo tangi sed ne aspici quidem fas fuit, e sacrario Catina[*](Catinae d) convellendum auferendumque curarit[*](curarit scripsi (§178 supra): curauit RSY: curaverit p edd.), alterum autem Henna ex sua sede ac domo sustulerit, quod erat tale ut homines, cum viderent, aut ipsam videre se Cererem aut effigiem Cereris non humana manu factam, sed de caelo lapsam arbitrarentur,

— vos etiam atque etiam imploro et appello, sanctissimae deae, quae illos Hennensis lacus lucosque incolitis, cunctaeque Siciliae, quae mihi defendenda tradita est, praesidetis, a quibus inventis frugibus[*](fructibus RSY) et in orbem terrarum distributis omnes[*](si omnes RS) gentes ac nationes vestri religione numinis[*](nominis RS) continentur; ceteros item deos deasque omnis imploro et obtestor, quorum templis et religionibus iste nefario quodam furore et audacia instinctus bellum sacrilegum semper impiumque habuit indictum, ut, si in hoc reo atque in hac causa omnia mea consilia ad salutem sociorum, dignitatem rei publicae[*](rei pub. RSYp: populi Romani qd), fidem meam spectaverunt, si nullam ad rem nisi ad officium et virtutem[*](virtutem RSY: veritatem pd (§130 supra)) omnes meae curae vigiliae cogitationesque elaborarunt[*](elaborarunt K vulg.: -abunt RSD: laborarunt p: -abunt d (v, §§126, 158)), quae mea mens in suscipienda causa fuit, fides in agenda, eadem vestra sit in iudicanda;

deinde uti C. Verrem, si eius omnia sunt inaudita et singularia facinora sceleris, audaciae, perfidiae, libidinis, avaritiae, crudelitatis, dignus exitus eius modi vita atque factis vestro iudicio consequatur, utique[*](utique Madvig: ut hi qui R: utque pd.) res publica[*](In SDY est ut hi quibus res p. placet servanda eorumque fides) meaque fides una hac accusatione mea contenta sit[*](sint?), mihique posthac[*](mihique posthac SDp: mihi quae potest hac R) bonos potius defendere liceat[*](defendere liceat p vulg.: dereliceat R: laudare liceat SDY) quam improbos accusare necesse sit.