In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
videtis civis Romanos gregatim coniectos in lautumias, videtis indignissimo in loco coacervatam multitudinem vestrorum civium. quaerite nunc vestigia quibus exitus eorum ex illo loco compareant[*](conpareat SD). nulla sunt. omnesne mortui? si ita posset defendere, tamen fides huic defensioni non haberetur. sed scriptum exstat in isdem litteris quod iste homo barbarus ac dissolutus neque attendere umquam neque intellegere potuit: e)dikaiw/qhsan[*](e)dikaiw/qhsanRSDp: om. codd. plerique), inquit, hoc est, ut Siculi loquuntur, supplicio adfecti ac necati sunt.
si qui rex, si qua civitas exterarum gentium, si qua natio fecisset aliquid in civis Romanos eius modi, nonne publice vindicaremus, nonne[*](nonne RSq: non pd (iv, §19)) bello persequeremur? possemus hanc iniuriam ignominiamque nominis Romani inultam impunitamque dimittere? quot bella[*](Quot bella arbitramini SDY) maiores nostros et quanta suscepisse arbitramini, quod cives Romani iniuria adfecti, quod navicularii retenti, quod mercatores spoliati dicerentur? at ego iam retentos non queror, spoliatos ferendum puto; navibus, mancipiis, mercibus ademptis in vincla mercatores esse coniectos et in vinclis civis Romanos necatos esse arguo.
si haec apud Scythas dicerem, non hic in tanta multitudine civium Romanorum, non apud senatores, lectissimos civitatis, non in foro populi Romani de tot et tam acerbis suppliciis civium Romanorum, tamen animos etiam barbarorum hominum permoverem; tanta enim huius imperi amplitudo, tanta nominis Romani dignitas est apud omnis nationes ut ista in nostros homines crudelitas nemini concessa esse videatur. nunc tibi ego ullam salutem, ullum perfugium putem, cum te implicatum severitate iudicum, circumretitum frequentia populi Romani esse videam?
si mehercule[*](mehercules d), id quod fieri non posse intellego, ex his te laqueis exueris ac te aliqua via ac ratione explicaris, in illas tibi maiores plagas incidendum est in quibus te ab eodem me superiore ex loco confici et concidi necesse est. cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen ipsa illa falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam mea vera accusatio debeat. quid enim defendit? ex Hispania fugientis se excepisse et supplicio adfecisse dicit. quis tibi id permisit? quo iure fecisti? quis idem fecit? qui tibi id[*](id om. pd) facere licuit?
forum plenum et basilicas istorum hominum videmus, et animo aequo videmus[*](et... videmus om. RSY); civilis enim dissensionis et seu[*](et seu Iordan.: et si RSD: et sive pd) amentiae seu fati[*](seu fati SDp: sive fati Rq) seu calamitatis non est iste molestus exitus, in quo reliquos saltem civis incolumis licet conservare. Verres, ille vetus proditor consulis, translator quaesturae, aversor pecuniae publicae, tantum sibi auctoritatis in re publica suscepit ut, quibus hominibus per senatum, per populum Romanum, per omnis magistratus, in foro, in suffragiis, in hac urbe, in re publica versari liceret, iis omnibus[*](omnibus SD: hominibus Rpq (§75 supra)) mortem acerbam crudelemque proponeret si fortuna eos ad aliquam partem Siciliae detulisset.
ad Cn. Pompeium, clarissimum virum et fortissimum, permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. quem non ille summo cum studio salvum incolumemque servavit? cui civi supplicanti[*](supplicanti SY: supplici p edd.: suplici R, corr. m. 2 suplicii) non illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis ostendit? itane vero? quibus fuit portus apud eum quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in re publica momentum[*](monimentum codd. pler.) umquam fuit, mors et cruciatus erat constitutus?vide quam commodam defensionem excogitaris! malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum putari; meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio furoris cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et paene novae proscriptionis.