In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
haec cum maxime loqueretur, sex lictores circumsistunt valentissimi et ad pulsandos verberandosque homines exercitatissimi, caedunt acerrime virgis; denique proximus lictor, de quo iam saepe[*](iam saepe R: tam saepe SD: saepe iam p: saepe om. qr) dixi, Sextius, converso baculo[*](baculo RSD: bacillo pd Nonius) oculos misero tundere vehementissime coepit. itaque ille, cum sanguis os oculosque complesset, concidit, cum illi nihilo minus iacenti latera tunderent, ut aliquando spondere se diceret. sic ille adfectus[*](adfectus (aff. p) Rp al.: affatus SD) illim[*](illim p: illum RSD: illinc s. illic al.) tum pro mortuo sublatus perbrevi postea est mortuus. iste autem homo Venerius, adfluens omni lepore ac venustate, de bonis illius in aede Veneris argenteum Cupidinem posuit. sic etiam fortunis hominum abutebatur ad nocturna vota cupiditatum suarum.
nam quid ego de ceteris civium Romanorum suppliciis singillatim potius quam generatim atque universe loquar? carcer ille qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus Syracusis, quae lautumiae vocantur, in istius imperio domicilium civium Romanorum fuit. Vt quisque istius animum aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur. indignum[*](indignum p: indignum enim RSY (§109)) hoc video videri omnibus, iudices, et id iam priore actione, cum haec testes dicerent, intellexi. retineri enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum iudiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et gentium violatum ius civium[*](est Halm) Romanorum sit, statuitis[*](statuitis Naugerius, statuistis pd: statis R1, sciatis R2SDY) id pertinere ad communem causam libertatis et dignitatis.
in externorum hominum maleficorum sceleratorumque, in praedonum hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere ausus es? numquamne tibi iudici, numquam contionis[*](contentionis RS), numquam huius tantae frequentiae, quae nunc te animo iniquissimo infestissimoque intuetur, venit in mentem? numquam tibi populi Romani absentis dignitas, numquam species ipsa[*](ipsa om. p) huiusce multitudinis in oculis animoque versata est? numquam te in horum conspectum rediturum, numquam in forum populi Romani venturum, numquam sub legum et iudiciorum potestatem casurum esse duxisti?
at quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot scelerum suscipiendorum causa? nulla, iudices, praeter praedandi novam singularemque rationem. nam ut illi quos a poetis accepimus, qui[*](qui secl. Heraeus) sinus quosdam obsedisse maritimos aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse dicuntur, ut eos qui essent adpulsi navigiis interficere[*](intercipere Lamb.) possent, sic iste in omnia maria infestus ex omnibus Siciliae partibus imminebat. quaecumque navis ex Asia, quae ex Syria, quae Tyro, quae Alexandria[*](Alexandria SD rell. praeter R, in quo est ex Alexandria) venerat, statim certis indicibus et custodibus tenebatur; vectores omnes in lautumias coniciebantur, onera atque merces in praetoriam domum deferebantur. versabatur in Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris,—tulit enim illa quondam insula multos et crudelis tyrannos,—sed quoddam novum monstrum ex vetere[*](veteri S al. (Div. §5)) illa immanitate quae in isdem locis versata esse dicitur.
non enim Charybdim tam infestam neque[*](navibus Quint. viii. 6. 72) Scyllam nautis quam istum in[*](in om. RS) eodem freto fuisse arbitror[*](non enim... arbitror del. Zielinski); hoc etiam iste infestior, quod multo se pluribus et immanioribus[*](immanioribus Z, corr. D, ut Memmius: immaioribus R, in maioribus S et pr. D: maioribus pkd) canibus succinxerat, Cyclops alter multo importunior; hic enim totam insulam obsidebat, ille Aetnam solam et eam Siciliae partem[*](et om. RS: et... partem abesse malit Thomas) tenuisse dicitur. at quae causa tum subiciebatur ab ipso, iudices, huius tam nefariae crudelitatis? eadem quae nunc in defensione commemorabitur. quicumque accesserant ad Siciliam paulo pleniores, eos Sertorianos milites esse atque a Dianio fugere dicebat. illi ad deprecandum periculum proferebant alii purpuram Tyriam, tus alii atque odores vestemque linteam, gemmas alii et margaritas, vina non nulli Graeca venalisque Asiaticos, ut intellegeretur ex mercibus quibus ex locis navigarent. non providerant eas ipsas sibi causas esse periculi, quibus argumentis se ad salutem uti arbitrabantur[*](arbitrarentur p). iste enim haec eos ex piratarum societate adeptos esse dicebat; ipsos in lautumias abduci imperabat, navis eorum atque onera diligenter adservanda curabat.
his institutis cum completus iam[*](cum plenus iam Heraeus) mercatorum carcer esset, tum illa fiebant quae L. Suettium[*](Suettium RSD: Suetium d edd.), equitem Romanum, lectissimum virum, dicere audistis, et quae ceteros audietis. cervices in carcere frangebantur indignissime civium Romanorum, ut iam illa vox et imploratio[*](illa imploratio p), 'civis Romanus sum,' quae saepe multis in ultimis terris opem inter barbaros et salutem tulit, ea mortem illis acerbiorem et supplicium maturius ferret. quid est, Verres? quid ad haec cogitas respondere? num mentiri me, num fingere aliquid, num augere crimen? num quid horum dicere istis defensoribus tuis[*](istis def. tuis Rp: istis tuis def. SDY) audes? cedo mihi, quaeso, ex ipsius sinu litteras Syracusanorum, quas ipse ad[*](quas ipse ad SDY: quasise R: quas iste ad p) arbitrium suum confectas esse arbitratur, cedo rationem carceris, quae diligentissime conficitur, quo quisque die datus in custodiam, quo mortuus, quo necatus[*](quo emissus, quo mortuus Zielinski) sit. LITTERAE SYRACVSANORVM.