In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
O spectaculum miserum atque acerbum! ludibrio esse urbis gloriam, populi Romani nomen, omnium[*](omnium addidi, tot Zielinski, tantum Muell., nostrorum K. Busche: hominum honestissimorum Eberh. (§107)) hominum conventum atque multitudinem piratico myoparoni! in portu Syracusano de classe populi Romani triumphum agere piratam, cum praetoris inertissimi nequissimique oculos praedonum remi respergerent! posteaquam e portu piratae non metu aliquo adfecti sed satietate exierunt, tum coeperunt quaerere homines causam illius tantae calamitatis. dicere omnes et palam disputare minime esse mirandum si remigibus militibusque dimissis, reliquis egestate et fame perditis, praetore tot dies cum mulierculis perpotante, tanta ignominia et calamitas esset accepta.
haec autem istius vituperatio atque infamia confirmabatur eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus praepositi fuerant. qui ex illo numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant dicebant quot[*](quot Lamb.: quod RS, quos pd) ex sua quisque nave[*](nave RS: navi pd (§102)) missos sciret esse. res erat clara, neque solum argumentis sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur.homo certior fit agi nihil in foro et[*](et in p) conventu toto[*](toto RSp: tota qY) die nisi hoc, quaeri ex[*](esset d) nauarchis quem ad modum classis sit amissa; illos respondere et docere unum quemque, missione remigum, fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga. quod posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere coepit. causam sibi dicendam esse statuerat iam antequam hoc usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis. videbat[*](vidistis RS) illis[*](illis p: ille is R: ille his (hiis) SDY) nauarchis testibus tantum hoc crimen sustinere se nullo modo posse. consilium capit primo stultum, verum tamen clemens.
nauarchos ad se vocari iubet; veniunt. accusat eos quod eius modi de se[*](se om. R1p1: sermones de se SY) sermones habuerint; rogat ut in sua[*](rogat ut id facere desistant et in sua pd) quisque dicat navi se tantum habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam esse dimissum. illi enim vero se ostendunt quod vellet esse facturos. iste non procrastinat, advocat amicos statim; quaerit ex iis[*](iis d: his RS et suppl. p: illis Stephanus) singillatim quot quisque nautas habuerit. respondet[*](respondet SDY: respondit (corr. R ex respondis) Rpkd (ii, §98)) unus quisque ut erat praeceptum. iste in tabulas refert; obsignat signis amicorum providens homo, ut contra hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet testificatione uteretur.
derisum esse credo hominem amentem a suis consiliariis et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas, etiam plus ex nimia praetoris diligentia suspicionis in eo crimine futurum. iam iste erat hac stultitia multis in rebus usus ut publice quoque quae vellet in litteris[*](litteris pd (i, §57; iv, §31): litteras R rell.) civitatum tolli et[*](tolli et RS: secl. Zumpt, Muell.: et tolli et d) referri iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi nihil prodesse, posteaquam certis litteris testibus auctoritatibusque[*](auctoribusque R) convincitur.Vbi hoc videt, illorum confessionem, testificationem suam, tabellas sibi nullo adiumento futuras, init consilium non improbi praetoris,—nam id quidem esset ferendum,—sed importuni atque amentis tyranni: statuit, si hoc crimen extenuari vellet,—nam omnino tolli posse non arbitrabatur,—nauarchos omnis, testis sui sceleris, vita esse privandos.
occurrebat illa ratio: 'quid Cleomene[*](Cleomene RS: Cleomeni pd: de Cleomene G3) fiet? poterone animum advertere in eos quos dicto audientis esse iussi, missum facere eum cui potestatem imperiumque permisi? poterone eos adficere supplicio qui Cleomenen[*](Cleomenen R: -em S rell. (l. 1 infra -en R: -em VS rell.)) secuti sunt, ignoscere Cleomeni qui secum fugere et se consequi iussit? poterone esse in eos vehemens qui navis non modo inanis habuerunt sed etiam apertas, in eum dissolutus qui solus habuerit constratam navem et minus exinanitam? pereat Cleomenes una!' Vbi fides, ubi exsecrationes, ubi dexterae complexusque, ubi illud contubernium muliebris militiae in illo delicatissimo litore? fieri nullo modo poterat quin Cleomeni parceretur.
vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse animadvertere[*](animadvertere Vpk: animum adverti RS: animum advertere Z (ut codd. supra l. 20: cf. iv, §28)) in omnis nauarchos; ita sui periculi rationes ferre ac postulare. 'tibi uni parcam et potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae suscipiam quam aut[*](quam aut Vpkd: quam ut R: quam SDY) in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos incolumisque esse patiar.' agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet tamen illud, quod[*](id quod V (i, §III)) istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. quid ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilissimus, testis relinquetur? 'in praesentia,' inquit Cleomenes, 'quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit.'
haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; in forum venit, nauarchos vocari[*](ad se vocari V) iubet. qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. implorare illi fidem praetoris, et quare id faceret rogare. tum[*](tum VRSp: tunc d) iste hoc causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. fit clamor et[*](et om. RS) admiratio[*](admurmuratio V (Meusel, p. 33)) populi tantam esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut, cum ipse praedonum socius arbitraretur[*](arbitraretur RSY: putaretur Vpd), aliis proditionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen esse natum postquam classis esset amissa.
cum haec ita[*](ita om. Vd) fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illum[*](illum om. SD) ipsum, cuicuimodi[*](cuicuimodi Cledonius Gr. Lat. v, p. 52, et Pompeius ibid. p. 207 (Sext. Rosc. §95, Cael. §24): cuimodi R: cuimodi S: cuicuiusmodi Vp: cuiusmodi s. eiusmodi d) est[*](esset kd), quisquam supplicio propter illud incommodum dignum putaret; nam quid Cleomenes facere potuit?—non enim possum quemquam insimulare falso— quid, inquam, magno opere[*](magno opere Rp: magnopere S (iv, §1)) potuit Cleomenes facere istius avaritia navibus exinanitis? atque eum vident sedere ad latus praetoris et ad aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare. tum vero omnibus indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suis[*](ex suis Vd) civitatibus, in ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori.
adponitur iis[*](iis R: eis V: his SDpd) tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui C. Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene adpositus ad istius audaciam, quem iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere solebat et emissarium. veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti nuntio[*](commoti nuntio Vpd (Zielinski, p. 198): nuntio commoti RSY); vinctos aspiciunt catenis[*](catenis aspiciunt Vk) liberos suos, cum istius avaritiae poenam collo et cervicibus suis sustinerent; adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quae nusquam erat neque umquam fuerat, implorant. pater aderat Dexo Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus. cuius tu domi fueras, quem hospitem appellaras, eum[*](hospes tuus. Cuius... appellaras, eum Rau, Richter, Muell., Zielinski: hosp. tuuus, cuius... appellaras. Eum vulg.) cum illa auctoritate[*](eum quoniam R: eum qm SD (in mg. quem) auctoritate et aetate Lamb., Nohl: illa auct. hominem Kays.: illa aetate Eberh.: auctoritate secl. Madv.) miseria[*](miseria VRS: ac miseria p, et mis. d) videres perditum[*](praeditum codd.), non te eius lacrimae, non senectus, non hospiti ius atque nomen a scelere[*](ab scelere V) aliquam ad partem humanitatis revocare potuit?