In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
nam rex id celatum voluerat, non quo quicquam metueret aut suspicaretur, sed ut ne multi illud ante praeciperent oculis quam populus Romanus. iste petit a rege et eum pluribus verbis rogat ut id ad se mittat; cupere se dicit inspicere neque se aliis videndi potestatem esse facturum. Antiochus, qui animo et puerili esset et regio[*](regio pd: religio R1H1: religioso SR2H2), nihil de istius improbitate suspicatus est; imperat suis ut id in praetorium involutum quam occultissime deferrent. quo posteaquam attulerunt involucrisque reiectis constituerunt, clamare iste coepit dignam rem esse regno Syriae, dignam regio munere, dignam Capitolio. etenim erat eo splendore qui ex clarissimis et pulcherrimis gemmis esse debebat, ea varietate operum ut ars certare videretur cum copia, ea magnitudine ut intellegi posset non ad hominum apparatum sed ad amplissimi templi ornatum[*](ornamentum d) esse factum. cum satis iam perspexisse videretur, tollere incipiunt ut referrent. iste ait se velle illud etiam atque etiam considerare; nequaquam se esse satiatum; iubet illos discedere et candelabrum relinquere. sic illi tum inanes ad Antiochum revertuntur.
Rex primo nihil metuere, nihil suspicari; dies unus, alter, plures; non referri. tum mittit, si videatur[*](Tum mittit rex ad istum si videatur pq), ut reddat. iubet iste posterius ad se reverti. mirum illi videri; mittit iterum; non redditur. ipse hominem appellat, rogat ut reddat. os hominis insignemque impudentiam cognoscite. quod sciret, quod ex ipso rege audisset in Capitolio esse ponendum, quod Iovi optimo maximo, quod populo Romano servari videret, id sibi ut donaret rogare et vehementissime petere coepit. cum ille se et religione Iovis Capitolini et hominum existimatione impediri diceret, quod multae nationes testes essent illius operis ac muneris, iste homini minari acerrime coepit. Vbi videt eum nihilo magis minis quam precibus permoveri[*](permoveri Hpkd: removeri RS), repente hominem de provincia iubet ante noctem decedere; ait se comperisse ex[*](ex om. RS) eius regno piratas ad Siciliam esse venturos.
Rex maximo conventu Syracusis in foro, ne quis forte me in crimine obscuro versari atque adfingere aliquid suspicione[*](suspitioni H, Lamb.) hominum arbitretur,—in foro, inquam, Syracusis flens ac deos hominesque contestans clamare coepit candelabrum factum e gemmis, quod in Capitolium missurus esset, quod in templo clarissimo populo Romano monumentum suae societatis amicitiaeque esse voluisset, id sibi[*](id sibi RSHp: id ad se G2L, unde edd. id ab se (Cl. Rev. xviii, p. 210)) C. Verrem abstulisse; de ceteris operibus ex auro et gemmis quae sua penes illum essent se non laborare, hoc sibi eripi miserum esse et indignum. id etsi antea iam mente et cogitatione sua fratrisque sui consecratum esset, tamen 5 tum se in illo conventu civium Romanorum dare donare dicare consecrare Iovi optimo maximo, testemque ipsum Iovem suae voluntatis ac religionis adhibere. quae vox, quae latera, quae vires huius unius criminis querimoniam possunt[*](possunt RSH: possint d: posse pk) sustinere? Rex Antiochus, qui Romae ante oculos omnium nostrum biennium fere comitatu regio atque ornatu fuisset, is cum amicus et socius populi Romani esset, amicissimo patre, avo, maioribus, antiquissimis et clarissimis regibus, opulentissimo et maximo regno, praeceps provincia[*](e provincia p al.) populi Romani exturbatus est.
quem ad modum hoc accepturas nationes exteras, quem ad modum huius tui facti famam in regna aliorum atque in ultimas terras perventuram putasti, cum audirent a praetore populi Romani in provincia violatum regem, spoliatum hospitem, eiectum socium populi Romani atque amicum? nomen vestrum populique Romani odio atque acerbitati scitote nationibus exteris, iudices, futurum, si istius haec tanta iniuria impunita discesserit. sic omnes arbitrabuntur, praesertim cum haec fama de nostrorum hominum avaritia et cupiditate percrebruerit[*](percrebuerit RSp1 (cf. ii, §7)), non istius solius hoc esse facinus, sed eorum etiam qui adprobarint. multi reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti ac potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas imperique nostri nomen desiderat; qui si intellexerint interverso hoc regali dono graviter vos tulisse, grata fore vobis populoque Romano sua studia ac dona arbitrabuntur; sin hoc vos in rege tam nobili, re tam eximia, iniuria tam acerba neglexisse audient[*](audierint pd), non erunt tam amentes ut operam curam pecuniam impendant in eas res quas vobis gratas fore non arbitrentur.
hoc loco, Q. Catule, te appello; loquor enim de tuo clarissimo pulcherrimoque monumento. non iudicis solum severitatem in hoc crimine, sed prope inimici atque accusatoris vim suscipere debes. tuus enim honos[*](enim est honos p: est enim honos d) illo templo senatus populique Romani beneficio, tui nominis aeterna memoria simul cum templo illo consecratur; tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit quam fuit, ut illa flamma divinitus exstitisse videatur, non quae deleret Iovis optimi maximi templum, sed quae praeclarius magnificentiusque deposceret.
audisti Q. Minucium dicere domi suae deversatum esse Antiochum regem Syracusis; se illud[*](illud candelabrum Bake) scire ad istum esse delatum, se scire non redditum; audisti et audies omni[*](omni RS: omnes pd: homines Cobet. Fort. homines omni) e conventu Syracusano qui ita dicant, sese audientibus illud Iovi optimo maximo dicatum esse ab rege Antiocho et consecratum. si iudex non esses et haec ad te delata res esset, te potissimum hoc persequi, te petere, te agere oporteret. quare non dubito quo animo iudex huius criminis esse debeas, qui apud alium iudicem multo acrior quam ego sum actor accusatorque esse deberes.
vobis autem, iudices, quid hoc indignius aut quid minus ferendum videri potest? Verresne habebit domi suae candelabrum Iovis e gemmis auroque perfectum[*](e gemmis auroque perfectum del. Schwabe)? cuius fulgore conlucere atque inlustrari Iovis optimi maximi templum oportebat, id apud istum in eius modi conviviis[*](eiusdem conv. p) constituetur, quae domesticis stupris flagitiisque flagrabunt? in istius lenonis turpissimi domo simul cum ceteris Chelidonis hereditariis ornamentis Capitoli ornamenta ponentur? quid huic sacri umquam fore aut quid religiosi fuisse putatis qui nunc tanto scelere se obstrictum esse non sentiat, qui in iudicium veniat ubi ne precari quidem Iovem optimum maximum atque ab eo auxilium petere more omnium possit? a quo etiam di immortales sua repetunt in eo iudicio quod hominibus ad suas res repetendas est constitutum. miramur Athenis Minervam, Deli Apollinem, Iunonem Sami, Pergae Dianam, multos praeterea ab isto deos tota Asia Graeciaque violatos, qui a Capitolio manus abstinere non potuerit? quod privati homines de suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non passus est[*](Quod... passus est secl. Eberh., Richter)[*](passus est secl. Eberh., Richter).
itaque hoc nefario scelere concepto nihil postea tota in Sicilia neque sacri neque religiosi duxit esse; ita sese in ea provincia per triennium gessit ut ab isto non solum hominibus verum etiam dis immortalibus bellum indictum putaretur.Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, iudices, quod ab Aenea fugiente a Troia atque in haec loca veniente conditum esse demonstrant. itaque Segestani non solum perpetua societate atque amicitia, verum etiam cognatione se cum populo Romano coniunctos esse arbitrantur. hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum[*](cum (ante illa) om. p) Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata. fuit apud Segestanos ex aere Dianae simulacrum, cum summa atque antiquissima praeditum religione tum singulari opere artificioque perfectum. hoc translatum Carthaginem locum tantum hominesque mutarat, religionem quidem pristinam conservabat; nam propter eximiam pulchritudinem etiam hostibus digna quam sanctissime colerent videbatur.