In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
ridiculum est me[*](me post de Verre habet p) nunc de Verre dicere, cum de Pisone Frugi dixerim; verum tamen quantum intersit videte. iste cum aliquot abacorum faceret vasa aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia verum etiam Romae in iudicio audiret: ille in auri semuncia totam Hispaniam scire voluit unde praetori anulus fieret. nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille cognomen. nullo modo possum omnia istius facta[*](furta Luterbacher (§49)) aut memoria consequi aut oratione complecti: genera ipsa cupio breviter attingere, ut hic modo[*](hoc modo pd Quint. ix. 2. 61) me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos[*](anulos aureos p Quint.) abstulisse? numquam dubitavit, quotienscumque alicuius aut gemma aut anulo delectatus est. incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum non arbitrer.
cum Valentio, eius interpreti, epistula Agrigento adlata esset, casu signum iste animadvertit[*](anima advertit R: anī advertit SD (iii, §140; v, §105)) in cretula. placuit ei; quaesivit unde esset epistula; respondit Agrigento. iste litteras ad quos solebat[*](ad quos solebat litteras S in mg.) misit, ut is anulus ad se primo quoque tempore adferretur. ita litteris istius patri familias, L. Titio, civi[*](cuidam civi pd) Romano, anulus de digito detractus est. illa vero eius cupiditas incredibilis est. nam ut in singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in omnibus villis habet, tricenos[*](trigeminos Muell. prob. Hirschfelder: trinos Halm) lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivi quaereret, nimium multa comparare videretur; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit.
mulierest[*](estseclusi (§69)) Segestana perdives et nobilis, Lamia nomine, per[*](ea per Ernesti, Bake, Nohl) triennium isti plena domo telarum stragulam vestem confecit, nihil nisi conchylio tinctum Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, Critolaus Aetnae, Syracusis Aeschrio, Cleomenes, Theomnastus, Helori[*](Helori Vrsinus: Pelori codd.) Archonidas,—dies me citius defecerit quam nomina. 'ipse dabat purpuram, tantum operam amici.' credo; iam enim non libet omnia criminari; quasi vero[*](vero om. Lg. 42) hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse tam multum quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod concedit, amicorum operis esse in huiusce[*](huius Zielinski (i, §36)) modi rebus usum.
iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui praeter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis? 'emebat.' credo; sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse. venio nunc non iam ad furtum, non ad avaritiam, non ad cupiditatem, sed ad[*](sed ad pd: sed RSH, fort. recte) eius modi facinus in quo omnia nefaria contineri mihi atque inesse videantur; in quo di immortales violati, existimatio atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque quae in eorum regno ac dicione sunt.
nam reges Syriae, regis Antiochi filios pueros, scitis Romae nuper fuisse; qui venerant non propter Syriae regnum, nam id sine controversia obtinebant ut a patre et a maioribus acceperant, sed regnum Aegypti ad se et ad Selenen, matrem suam, pertinere arbitrabantur. ii[*](Ii edd.: hii R1: hi ipsi R2S: hi pqd) posteaquam temporibus rei publicae exclusi per senatum agere quae voluerant non potuerunt, in Syriam[*](in Syriam del. Lamb., Jacoby) in regnum patrium profecti sunt. Eorum alter, qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit, itaque isto praetore venit Syracusas.
hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in eius regnum ac manus venerat is quem iste et audierat multa secum praeclara habere et suspicabatur. mittit homini munera[*](muneri Heraeus) satis large haec ad usum domesticum, olei, vini quod visum est, etiam tritici quod satis esset, de suis decumis. deinde ipsum regem ad cenam vocavit[*](vocavit RSp: vocabat H: vocat d). exornat ample magnificeque triclinium; exponit[*](atque exponit H) ea, quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea,—nam haec aurea nondum fecerat; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit convivium. quid multa? rex ita discessit ut et istum copiose ornatum et se honorifice acceptum arbitraretur. vocat ad cenam deinde ipse praetorem; exponit suas copias omnis, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae, ut mos est regius et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. erat etiam vas vinarium[*](vas vinarium del. Kiehl, Kayser), ex una gemma pergrandi trulla[*](trulla del. Richter, Schwabe) excavata, manubrio[*](cum manubrio pd) aureo, de qua, credo, satis[*](credo satis RHp: satis credo SY) idoneum satis gravem testem, Q. Minucium, dicere audistis.
iste unum quodque vas in manus sumere, laudare, mirari: rex gaudere praetori populi Romani satis iucundum et gratum illud esse convivium. posteaquam inde discessum est, cogitare nihil iste aliud, quod ipsa res declaravit, nisi quem ad modum regem ex provincia spoliatum expilatumque dimitteret. mittit rogatum vasa ea quae pulcherrima apud eum viderat; ait se suis caelatoribus velle ostendere. Rex, qui illum[*](illum RSHp: istum qrd) non nosset, sine ulla suspicione libentissime dedit. mittit etiam trullam gemmeam rogatum; velle se eam diligentius considerare. ea quoque ei mittitur.
nunc reliquum, iudices, attendite, de quo et vos audistis et populus Romanus non nunc primum audiet et in exteris nationibus usque ad ultimas terras pervagatum[*](pervagatum p al.: pervulgatum RSHY, prob. Luterbacher (iii, §§77, 129)) est. candelabrum e gemmis clarissimis opere mirabili perfectum reges ii[*](pro reges ii habent RS rege sit: sit rege H, corr. hi reges m. 2), quos dico, Romam cum attulissent, ut in Capitolio ponerent, quod nondum perfectum templum offenderant, neque ponere potuerunt neque vulgo ostendere ac proferre voluerunt, ut et magnificentius videretur cum suo tempore in cella Iovis optimi maximi poneretur, et clarius cum pulchritudo eius recens ad oculos hominum atque integra perveniret: statuerunt id secum in Syriam reportare ut, cum audissent simulacrum Iovis optimi maximi dedicatum, legatos mitterent qui cum ceteris rebus illud quoque eximium ac pulcherrimum donum in Capitolium adferrent. pervenit res ad istius auris nescio quo modo;