In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
ac iam illa omitto quae disperse a me multis in[*](in om. pd) locis dicentur ac dicta sunt, forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli purum a caede[*](purum a caede Turnebus: purum caede RS: plurima caede pqk: a plurima caede d) servatum est[*](esset Bake), id adventu Verris Siculorum innocentium sanguine redundasse, portum Syracusanorum, qui tum et nostris classibus et Carthaginiensium clausus fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni praedonibusque patuisse; mitto adhibitam vim ingenuis, matres familias violatas, quae tum in[*](in om. pd) urbe capta commissa non sunt neque odio hostili neque licentia militari neque more belli neque iure victoriae; mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per triennium perfecta sunt; ea quae coniuncta cum illis rebus sunt de quibus antea dixi cognoscite.
Vrbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium saepe audistis. est, iudices, ita ut dicitur. nam et situ est cum munito tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum, et portus habet prope in aedificatione amplexuque[*](amplexuque Classen: aspectuque codd.) urbis inclusos; qui cum diversos inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum[*](Eorum in Eberh., Nohl) coniunctione pars oppidi quae appellatur Insula, mari disiuncta[*](disiuncta RSp (§103 supra): diiuncta edd. recc. (infra, l. 12; i, §154)) angusto, ponte rursus adiungitur et continetur.
ea[*](Ea RS: et Hpq) tanta est urbs ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur; quarum una est ea quam dixi Insula, quae duobus portibus[*](portubus d) cincta in utriusque portus ostium aditumque proiecta est; in qua domus est quae Hieronis regis[*](regis Hieronis d) fuit, qua praetores uti solent. in ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellant[*](antecedant pr. S), Dianae[*](Dianae RSHp: una Dianae G1: Dianae una d edd.), et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Minervae. in hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium, qui fluctu totus operiretur nisi munitione ac mole lapidum diiunctus esset a mari.
altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae[*](quae om. pd) una via lata[*](lata via p) perpetua multisque transversis divisae privatis aedificiis continentur. Tertia est urbs quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est; in qua gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae, coliturque ea pars et habitatur frequentissime. quarta autem est quae, quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur; quam ad summam theatrum[*](theatrum est d edd.) maximum, praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum; quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre.
nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa commemorata esse videantur. qui cum tam praeclaram urbem vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua praesertim periculi nihil ostenderetur, delere et exstinguere. itaque aedificiis omnibus, publicis[*](aed. publicis omnibus RSY) privatis, sacris profanis, sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu, non oppugnanda[*](oppugnanda SDY: exoppugnanda R: expugnanda pd) venisset. in ornatu urbis habuit victoriae rationem, habuit humanitatis; victoriae putabat esse multa Romam deportare quae ornamento urbi[*](urbi Naugerius, edd.: urbis codd.) esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertim[*](pracsertim secl. Richter, Eberh.) quam conservare voluisset.
in hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populo Romano adpetivit quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae adportata[*](adportata (app. R) RSD: asportata pd) sunt, ad aedem honoris et virtutis itemque aliis in locis videmus. nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit; deum vero nullum violavit, nullum attigit. conferte Verrem, non ut hominem cum homine comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat iniuria, sed ut pacem cum bello, leges cum vi, forum et iuris dictionem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria conferatis.
aedis[*](Aedis RSH: aedes d) Minervae est in Insula, de qua ante dixi; quam Marcellus non attigit, quam plenam atque ornatam reliquit; quae ab isto sic spoliata atque direpta est non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem[*](religionem RS. Gellius: religionum pd) et consuetudinis iura retineret[*](retineret p. Gellius: contineret RSH), sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta praeclare; iis[*](praeclare iis Eberh., Zielinski (p. 197): praeclaris (om. iis) pd: iis (om. praeclare) codd. pler.) autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur. nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod magis visendum putaretur. has tabulas M. Marcellus, cum omnia victoria illa[*](illa victoria pd) sua profana fecisset, tamen religione impeditus non attigit; iste, cum illa propter diuturnam pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnis eas tabulas abstulit, parietes quorum ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant[*](manserat... effugerat pd), nudos ac deformatos reliquit.
et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id[*](is id RH: is S pr., deinde id add. s. l.: is om. pd) quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit: Verres qui non Honori neque virtuti, quem ad modum ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae templum spoliare conatus est. ille deos deorum spoliis ornari[*](ornari RH: ornare Spd (cf. v, §68)) noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit. viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum et cognitione formarum. ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanis[*](tyrannus Syracusanis RS: -is -is pk: Syrac. abesse voluit Jacoby) fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum[*](quia, cum scripsi (quod cum?): quia S: quā RH (unde umquam Orelli, edd.): cum pqk (Cl. Rev. xviii, p. 211)) illi tamen ornarint[*](ornarint (ornarent H)... sustulit RSH: ornarent... sustulerit pd) templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.
iam vero quid ego de valvis illius templi commemorem? vereor ne haec qui non viderunt[*](viderunt RHDp: viderunt S: viderint G1) omnia me nimis augere atque ornare arbitrentur; quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum ut tot viros primarios velim, praesertim ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, esse temeritati et mendacio meo conscios. confirmare hoc liquido, iudices, possum, valvas magnificentiores, ex auro atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo in templo[*](ullo in templo pq cod. Vrs. (ullo add. s. l. p2): illo templo RSD (in mg. v. l. ullo): ullo templo H2 (corr. ex illo) Z: ullo in tempore d) fuisse. incredibile dictu est quam multi Graeci de harum valvarum pulchritudine scriptum reliquerint. nimium forsitan haec illi mirentur atque efferant; esto; verum tamen honestius est rei publicae nostrae, iudices, ea quae illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in bello reliquisse quam praetorem in pace abstulisse. ex ebore diligentissime perfecta argumenta erant in valvis; ea detrahenda curavit omnia. Gorgonis os pulcherrimum cinctum anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non solum artificio sed etiam pretio quaestuque duci; nam bullas aureas omnis ex iis valvis, quae erant multae et graves, non dubitavit auferre; quarum iste non opere delectabatur sed pondere. itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendum[*](cludendum RS) factae esse videantur.