In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

Henna autem, ubi ea quae dico gesta esse memorantur, est loco perexcelso atque edito, quo in summo est aequata agri planities et aquae perennes, tota vero ab omni aditu circumcisa atque directa[*](directa RS p: direpta d: derecta Muell., Nohl) est; quam circa lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni tempore anni, locus ut ipse raptum illum virginis, quem iam a pueris accepimus, declarare videatur. etenim prope est spelunca quaedam conversa ad aquilonem infinita altitudine, qua ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse et subito non longe a Syracusis penetrasse sub terras, lacumque in eo loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusani festos dies anniversarios agunt celeberrimo virorum mulierumque conventu. propter huius opinionis vetustatem, quod horum in his[*](horum in his RS: hor. in iis Halm: eorum in his d) locis vestigia ac prope incunabula reperiuntur deorum, mira quaedam tota Sicilia privatim ac publice religio est Cereris Hennensis. etenim multa saepe prodigia vim eius numenque declarant[*](declarant codd., Zielinski: declararunt Benedict, edd.); multis saepe in difficillimis rebus praesens auxilium eius oblatum est, ut haec insula ab ea non solum diligi sed etiam incoli custodirique videatur.

nec solum Siculi, verum etiam ceterae gentes nationesque Hennensem Cererem maxime colunt. etenim si Atheniensium sacra summa cupiditate expetuntur, ad quos Ceres in illo errore venisse dicitur frugesque attulisse, quantam esse religionem convenit eorum apud quos eam natam esse et fruges invenisse constat? itaque apud patres nostros atroci ac difficili rei publicae tempore, cum Tiberio[*](Tiberio RSp: Ti. edd.) Graccho occiso magnorum periculorum metus ex ostentis portenderetur, P. Mucio L. Calpurnio consulibus aditum est ad libros Sibyllinos; ex quibus inventum est Cererem antiquissimam placari oportere. tum ex amplissimo collegio decemvirali sacerdotes populi Romani, cum esset in urbe nostra Cereris pulcherrimum et magnificentissimum templum, tamen usque Hennam profecti sunt. tanta enim erat[*](enim erat SYpd: erat enim R (v, §79)) auctoritas et vetustas illius religionis ut, cum illuc irent, non ad aedem Cereris sed ad ipsam Cererem proficisci viderentur.

non obtundam diutius[*](diutius aures vestras pd); etenim iam dudum vereor ne oratio mea aliena ab iudiciorum ratione et a[*](a om. pd) cotidiana dicendi consuetudine esse videatur. hoc dico, hanc ipsam Cererem antiquissimam, religiosissimam, principem omnium sacrorum quae apud omnis gentis nationesque fiunt, a C. Verre ex suis templis ac sedibus esse sublatam. qui accessistis Hennam, vidistis simulacrum Cereris e marmore et in altero templo Liberae. sunt ea perampla atque praeclara, sed non ita antiqua. ex aere fuit quoddam modica amplitudine ac singulari opere cum facibus perantiquum, omnium illorum quae sunt in eo fano multo antiquissimum; id sustulit. ac tamen eo contentus non fuit.

ante aedem Cereris in aperto ac propatulo loco signa duo sunt, Cereris unum, alterum Triptolemi, pulcherrima ac perampla. pulchritudo[*](His (iis) pulchritudo pd) periculo, amplitudo saluti fuit, quod eorum demolitio atque asportatio perdifficilis videbatur. insistebat in manu Cereris dextra grande[*](grande om. pd: graeile Schwabe) simulacrum pulcherrime factum victoriae; hoc iste e signo Cereris avellendum asportandumque curavit. qui tandem istius animus est nunc in recordatione[*](recognitione pd) scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum non solum animo commovear verum etiam corpore perhorrescam? venit enim mihi fani, loci, religionis illius in mentem; versantur ante oculos omnia, dies ille quo[*](quo om. pr. R (deinde eadem manus quo pro cum) S: quo ego Hennam cum pd), cum ego Hennam venissem, praesto mihi sacerdotes Cereris cum infulis ac verbenis fuerunt, contio conventusque civium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusque[*](fletus gemitusque pd, Martianus Capella (v, §163: S. Rosc. §24)) fiebant ut acerbissimus tota urbe luctus versari videretur.

non illi decumarum imperia, non bonorum direptiones, non iniqua iudicia, non importunas istius libidines, non vim, non contumelias quibus vexati oppressique erant conquerebantur; Cereris numen, sacrorum vetustatem, fani religionem istius sceleratissimi atque audacissimi supplicio expiari volebant; omnia se cetera pati ac neglegere dicebant. hic dolor erat tantus ut Verres[*](Verres om. Servius ad Aen. vi. 237, del. Garatoni: ipse malim venisse Hennam Verres) alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam asportasse sed ipsam abripuisse Cererem videretur. etenim urbs illa non urbs videtur, sed fanum Cereris esse; habitare apud sese Cererem Hennenses arbitrantur, ut mihi non cives illius civitatis, sed omnes sacerdotes, omnes accolae atque antistites Cereris esse videantur.

Henna tu simulacrum Cereris tollere audebas, Henna tu de manu Cereris victoriam eripere[*](deripere pd) et deam deae detrahere conatus es? quorum nihil violare, nihil attingere ausi sunt in quibus erant omnia quae sceleri propiora sunt quam religioni. tenuerunt enim[*](enim om. p) P. Popilio P. Rupilio consulibus illum locum servi, fugitivi, barbari, hostes; sed neque tam servi illi dominorum quam tu libidinum, neque tam fugitivi illi ab dominis[*](ab dominis Rp, Arus. Mess.: a dom. Sd) quam tu ab iure et ab legibus[*](ab legibus RSp: a leg. d, Arus. Mess.), neque tam barbari lingua et natione illi quam tu natura et moribus, neque tam illi hostes hominibus quam tu dis immortalibus. quae deprecatio est igitur ei reliqua qui indignitate servos, temeritate fugitivos, scelere barbaros, crudelitate hostes vicerit?

Audistis Theodorum et Numenium et Nicasionem, legatos Hennensis, publice dicere sese a suis civibus haec habere mandata, ut ad Verrem adirent et eum simulacrum Cereris et victoriae reposcerent; id si impetrassent, tum ut morem veterem Hennensium conservarent, publice in eum, tametsi vexasset Siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta accepissent, testimonium ne quod dicerent; sin autem ea non reddidisset, tum ut in iudicio adessent, tum ut de[*](uti de d) eius iniuriis iudices docerent, sed maxime[*](multo maxime pd) de religione quererentur. quas illorum querimonias nolite, per deos immortalis, aspernari, nolite contemnere ac neglegere, iudices! aguntur iniuriae sociorum, agitur vis legum, agitur existimatio veritasque iudiciorum. quae sunt omnia permagna, verum illud maximum: tanta religione obstricta tota provincia est, tanta superstitio ex istius facto mentis omnium Siculorum occupavit ut quaecumque accidant publice privatimque[*](privatimque RS: privatim p: vel privatim d) incommoda propter eam causam sceleris istius evenire videantur.

Audistis Centuripinos, Agyrinensis, Catinensis, Aetnensis, Herbitensis complurisque alios publice dicere quae solitudo esset in agris, quae vastitas, quae fuga aratorum, quam deserta, quam inculta, quam relicta omnia. ea tametsi multis istius et variis iniuriis acciderunt, tamen haec una causa in opinione Siculorum plurimum valet, quod Cerere violata omnis cultus fructusque Cereris in iis locis[*](in iis locis om. p)[*](iis R: his Sd) interisse arbitrantur. medemini religioni sociorum, iudices, conservate vestram; neque enim haec externa vobis est religio neque aliena; quodsi esset, si suscipere eam nolletis, tamen in eo qui violasset sancire vos velle oporteret.

nunc vero in communi omnium gentium religione, inque iis[*](iis R: his R: his Sd) sacris quae maiores nostri ab exteris nationibus adscita atque arcessita[*](arcessita vulg.: accersa RSD (accersita? §76 supra): arcessa p: accessa d) coluerunt,—quae sacra, ut erant re vera, sic appellari Graeca voluerunt,—neglegentes ac dissoluti si cupiamus esse, qui possumus? Vnius etiam urbis omnium pulcherrimae atque ornatissimae, Syracusarum, direptionem commemorabo et in medium proferam, iudices, ut aliquando totam huius generis orationem concludam atque definiam. nemo fere vestrum est quin quem ad modum captae sint a M. Marcello Syracusae saepe audierit, non numquam etiam in annalibus legerit. conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas.