In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

hunc ordinem si dignitate antecellere non existimabas, ne hoc quidem sciebas, iudicare? antea cum equester ordo iudicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis inserviebant publicanis; ornabant eos qui[*](qui cO: quicunque rell.) in operis erant; quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac liberalitate prosequebantur; neque tantum illa res nocentibus proderat quantum obfuit multis, cum aliquid contra utilitatem eius ordinis voluntatemque fecissent. retinebatur hoc tum nescio quo modo quasi communi consilio ab illis diligenter, ut, qui unum equitem Romanum contumelia dignum putasset, ab universo ordine malo dignus iudicaretur:

tu sic ordinem senatorium despexisti, sic ad iniurias libidinesque[*](libidines iniuriasque O (§63 supra)) tuas omnia coaequasti, sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis qui habitarent[*](habitarent p rell.: haberent cO (fort. agerent: i, §149)) in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore attigissent, iudices reicere ut illud non cogitares tamen[*](cogitares tamen, Muell.: cogitares, tamen edd. (tandem?)), ad eiusdem ordinis homines te iudices esse venturum? in quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sese[*](se O) despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam. quod mehercule, iudices, mihi non mediocriter ferendum videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem pati pudentes ac viri boni difficillime possunt.

spoliasti Siculos; solent enim muti[*](muti O: multi p rell.) esse in iniuriis suis[*](in iniuriis suis cO: iniuriis (sine in) suis graves rell.). vexasti negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt. equites Romanos ad Aproni iniurias dedisti; quid enim iam nocere possunt quibus non licet iudicare? quid? cum[*](qui cum O) senatores summis iniuriis adficis, quid aliud dicis nisi hoc, 'cedo mihi etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam imperitorum, sed etiam ad contumeliam improborum natum esse videatur?'

neque hoc in uno fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad ignominiam valeret. in C. Cassio, clarissimo et fortissimo[*](et fortissimo om. O (§52 supra: Act. Pr. §44)) viro, cum is eo ipso tempore primo istius anno consul esset, tanta improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina primaria, paternas haberet arationes[*](arat. haberet O) in Leontino, frumentum omne decumanos auferre[*](decum. auferre cO: in decumas auferre p rell.) iusserit. hunc tu in hac causa testem, Verres, habebis, quoniam iudicem ne haberes providisti.

vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque coniunctum. multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videatur[*](videatur posse p, sed cum signis transp.). in hac tam misera et[*](misera atque O edd.) iniqua[*](iniqua cO: indigna p rell.) condicione vitae ne hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimi[*](despicatissimi cO: despectissimi p rell.) esse videamur?

Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderent[*](inciderent edd.: incideret O: incidere rell. (ii §9 iv §39)). adpositus erat Venuleius quidam qui emeret. is liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri destiterunt. addicitur Venuleio tritici medimnum VIII milibus. legatus Posidorus[*](Pharsidorus cO) renuntiat. cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. vll et praeterea HS II: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videatur[*](esse vid. praeda O (ii §§61, 108): praeda abesse malit Zielinski, p. 195). cedo Thermitanorum mihi litteras et testimonium. TABVLAE THERMITANORVM ET TESTIMONIVM.

Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. recita et decretum[*](et decr. O: et om. p rell.) de tributis et publicum testimonium. SENATVS CONSVLTVM DE TRIBVTO CONFERVNDO. TESTIMONIVM IMACHARENSIVM. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med. VIIICC, Apronio coacti sunt dare tritici modium XVIII et HS III milia. quaeso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. nam per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo[*](non in quo O edd.: in quo non p rell.) singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo quaestus decederent.

Calactinis quam ob rem imperasti anno tertio ut decumas agri sui, quas Calactae[*](Calactę p: Calacte q Prisc. edd.) dare consueverant, Amestrati M. Caesio decumano darent? quod neque ante te praetorem illi fecerant neque tu ipse hoc ita statueras antea per biennium. Theomnastus Syracusanus in agrum Mutycensem cur abs te immissus est? qui aratores ita vexavit ut illi in alteras decumas, id quod in aliis quoque civitatibus ostendam, triticum emere necessario propter inopiam cogerentur.

iam vero ex Hyblensium pactionibus intellegetis, quae factae[*](factae cO: pactae p rell. (partae q)) sunt cum decumano Cn. Sergio, sexiens tanto[*](tanto O: tantum p rell. An sexiens tantum quantum?) quam quantum satum sit ablatum esse ab aratoribus. recita sationes et pactiones ex litteris publicis. cognoscite pactiones Menaenorum cum Venerio servo. cognoscite item professiones sationum et pactiones Menaenorum. patiemini, iudices, ab sociis[*](a sociis O), ab aratoribus populi Romani, ab eis[*](eis O: his p) qui vobis laborant, vobis serviunt, qui ita plebem Romanam ab sese ali volunt ut sibi ac liberis suis tantum supersit quo ipsi ali possint, ab his per summam iniuriam, per acerbissimas contumelias plus aliquanto ablatum esse quam natum sit[*](sit om. O: est Halm (prob. Ziel. p. 195))?

Sentio, iudices, moderandum mihi esse iam[*](iam mihi esse O) orationi meae fugiendamque vestram satietatem. non versabor in uno genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in causa tamen[*](in causa tamen codd. (O per compend.): tamen in causa (quod falso dicitur in `N' fuisse) Iordan. Ziel. (l. c.)) relinquam. audietis Agrigentinorum, fortissimorum virorum, diligentissimorum aratorum[*](aratorum O: om. p Fort. diligentis-simorumque quer.), querimonias; cognoscetis[*](cognoscetis cO: cognoscetis iudices p rell.) Entellinorum, hominum summi laboris summaeque industriae, dolorem et iniurias; Heracliensium, Gelensium[*](Gelensium cO: om. p), Soluntinorum incommoda proferentur; Catinensium, locupletissimorum hominum amicissimorumque, agros vexatos ab Apronio cognoscetis-; Tyndaritanam, nobilissimam civitatem, Cephaloeditanam, Haluntinam, Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis, Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Cetarinos, Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino abiectos esse ac perditos; omnis denique agros decumanos per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri ex omni reliquo vectigalis fuisse, et plerisque aratoribus nihil omnino superfuisse; si cui quid autem[*](autem om. O al.: ego seclusi) aut relictum aut remissum sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo istius avaritia contenta fuit redundarit.

duarum mihi civitatum reliquos feci agros, iudices, fere optimos ac nobilissimos, Aetnensem et Leontinum[*](Aetnensem et Leontinum cO: -ium et -orum p rell.). Horum ego agrorum missos faciam quaestus trienni; unum annum eligam, quo facilius id quod institui explicare possim. sumam annum tertium, quod et recentissimus est et ab isto ita administratus ut, cum se certe decessurum videret, non laboraret si aratorem nullum in Sicilia[*](nullum in Sic. p rell.: in Sic. nullum O) omnino esset relicturus. Agri Aetnensis et Leontini decumas agemus. attendite, iudices, diligenter. Agri sunt feraces, annus tertius, decumanus Apronius.