In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
de Aetnensibus perpauca dicam; dixerunt enim ipsi priore actione publice. memoria tenetis Artemidorum Aetnensem, legationis eius[*](eius om. O) principem, publice dicere Apronium venisse Aetnam cum Veneriis; vocasse ad se magistratus[*](magistratus O: -um p rell.), imperasse ut in foro sibi medio[*](medio foro sibi O) lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico, sed etiam de publico convivari; cum in eius[*](eius Op: eis Mueller non nullos codd. secutus) conviviis symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, retineri[*](retineri cO: -ere p rell.) solitos esse aratores, atque ab eis non modo per iniuriam sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quantum Apronius imperasset.
Audistis haec, iudices; quae nunc ego omnia praetereo et relinquo. nihil de luxuria Aproni loquor, nihil de insolentia, nihil de permissa ab isto licentia[*](nihil de per. ab isto licentia pk: om. rell.), nihil de singulari nequitia ac turpitudine: tantum de quaestu ac lucro dicam unius agri et unius anni[*](agri... anni p rell.: anni... agri O), quo facilius vos coniecturam de triennio et de tota Sicilia facere possitis. sed mihi Aetnensium brevis est ratio[*](ratio O: oratio p rell); ipsi enim venerunt, ipsi publicas litteras deportaverunt[*](deportaverunt O: -arunt p rell.); docuerunt vos quid lucelli fecerit homo non malus, familiaris praetoris, Apronius. id, quaeso, ex ipsorum testimonio cognoscite. recita. TESTIMONIVM AETNENSIUM[*](Recita Test. Aetn. d: om. Op al.) quid ais? dic, dic, quaeso, clarius, ut populus Romanus de suis vectigalibus, de suis aratoribus, de suis sociis atque amicis audiat. L MED., HS L per deos immortalis! unus ager uno anno trecenta milia mod. tritici et praeterea HS L lucri dat Apronio! tantone minoris decumae venierunt quam fuerunt, an, cum satis magno venissent, hic tantus tamen frumenti pecuniaeque numerus ab aratoribus per vim ablatus est? Vtrum enim horum dixeris, in eo culpa et crimen haerebit.
nam illud quidem non dices—quod utinam dicas!—ad Apronium non pervenisse tantum. ita te non modo publicis tenebo sed etiam privatis aratorum pactionibus ac litteris ut intellegas non te diligentiorem in faciendis furtis fuisse[*](faciundis fuisse furtis O) quam me in deprehendendis[*](reprehendendis p codd. (cf. §§4, 51)). hoc tu feres? hoc quisquam defendet? hoc hi, si aliter de te statuere voluerint, sustinebunt? uno adventu ex uno agro Q. Apronium, praeter eam quam dixi pecuniam numeratam, ccc milia mod. tritici lucri nomine sustulisse!
quid? hoc Aetnenses soli dicunt? immo etiam Centuripini, qui agri Aetnensis multo maximam partem possident; quorum legatis, hominibus nobilissimis, androni et Artemoni, senatus ea mandata dedit quae publice ad civitatem ipsorum pertinebant; de iis iniuriis quas cives Centuripini non in suis sed in aliorum finibus acceperant[*](acceperant O: -unt p rell.), senatus et populus Centuripinus legatos noluit mittere; ipsi aratores Centuripini, qui numerus est in Sicilia maximus hominum honestissimorum et locupletissimorum, tris legatos, civis suos, delegerunt, ut eorum testimonio non unius agri sed prope totius Siciliae calamitates cognosceretis. arant enim tota Sicilia fere Centuripini, et hoc in te graviores certioresque[*](graviores certioresque p rell.: gravioresque O) testes sunt, quod ceterae civitates suis solum incommodis commoventur, Centuripini, quod in omnium fere finibus possessiones habent, etiam ceterarum civitatum damna ac detrimenta senserunt.
verum, uti[*](uti cO: ut p rell.) dixi, ratio certa est Aetnensium et publicis et privatis litteris consignata. meae diligentiae pensum magis in Leontino agro est exigendum propter hanc causam, quod ipsi Leontini publice non sane me multum[*](multum me O) adiuverunt; neque enim eos isto praetore hae[*](hec O: haec Mueller) decumanorum iniuriae laeserunt, potius etiam, iudices, adiuverunt. mirum fortasse hoc vobis aut incredibile videatur, in tantis aratorum incommodis Leontinos, qui principes rei frumentariae fuerint, expertis incommodorum atque iniuriarum fuisse. hoc causae est, iudices, quod in agro Leontino praeter unam Mnasistrati familiam glebam Leontinorum possidet nemo. itaque Mnasistrati, hominis honestissimi atque optimi viri, testimonium, iudices, audistis[*](audistis cO: audietis p rell.): ceteros Leontinos, quibus non modo Apronius in agris sed ne tempestas quidem ulla nocere potuit, exspectare nolite: etenim non modo incommodi nihil ceperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis in quaestu sunt compendioque versati.
quapropter, quoniam Leontina civitas me[*](leont. civ. me p al.: me leont. civ. O, ut videtur, edd.) atque legatio propter eam quam dixi causam defecit, mihimet ineunda ratio et via reperiunda est qua ad Aproni quaestum, sive adeo qua ad istius ingentem immanemque praedam possim pervenire. Agri Leontini decumae tertio anno venierunt[*](veneunt O) tritici medimnum XXXVI, hoc est tritici mod. cc et XVI milibus. Magno, iudices, magno; neque enim hoc possum negare. itaque necesse est aut damnum aut certe non magnum lucrum fecisse decumanos[*](decumanos O: -um p rell.); hoc enim solet usu venire iis qui magno redemerunt.
quid, si ostendo in hac una emptione lucri fieri tritici mod. c? quid, si cc? quid, si ccc[*](quid, si ccc cO: om. rell.)? quid, si cccc milia? dubitabitis etiam cui ista tanta praeda quaesita sit? iniquum me esse quispiam dices, qui ex lucri magnitudine coniecturam capiam[*](capiam cO: faciam rell.) furti atque praedae. quid, si doceo, iudices, eos qui cccc mod. lucri faciunt damnum facturos fuisse, si tua iniquitas, si tui ex cohorte recuperatores non intercederent, num quis poterit in tanto lucro tantaque iniquitate dubitare quin propter improbitatem[*](improbitatem cO: iniquitatem p rell.) tuam tam[*](tuam tam Lamb.: tuam O: tam p rell.) magnos quaestus feceris, propter magnitudinem quaestus improbus esse volueris?
quo modo igitur hoc adsequar, iudices[*](iudices om. O), ut sciam quantum lucri[*](quantum lucri cO: lucri quantum p rell.) factum sit? non ex Aproni tabulis, quas ego cum conquirerem non inveni, et cum in ius ipsum eduxi expressi ut conficere tabulas se[*](se tabulas O) negaret. si mentiebatur, quam ob rem removebat, si hae tabulae nihil tibi erant obfuturae? si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem satis significat illum non suum negotium gessisse? ea est enim ratio decumanorum[*](decumarum J. J. Hartman) ut sine plurimis litteris confici non possit; singula enim nomina aratorum et cum singulis pactiones decumanorum litteris persequi et conficere necesse est. iugera professi sunt aratores omnes[*](omnes aratores O) imperio atque instituto tuo: non opinor quemquam minus esse professum quam quantum arasset, cum tot cruces, tot supplicia[*](supplicia cO: iudicia pd), tot ex cohorte recuperatores proponerentur. in iugero Leontini agri medimnum fere tritici seritur perpetua atque aequabili satione; ager efficit[*](effert J. J. Hartman (cf. extulisset §113)) cum octavo, bene ut agatur; verum ut omnes di adiuvent, cum decumo. quod si quando accidit, tum fit ut tantum decumae sit quantum severis, hoc est ut, quot iugera sint sata, totidem medimna decumae debeantur.
hoc cum ita esset, primum illud dico, pluribus milibus medimnum[*](modium cO) venisse decumas agri Leontini quam quot milia iugerum sata essent[*](essent O: erant p rell.) in agro Leontino. quodsi fieri non poterat ut plus quam x medimna ex iugero exararent[*](exararent cO: ararent p rell.), medimnum autem[*](autem suppl. edd.) ex iugero decumano dari oportebat[*](oportebat O: poterit p rell. (i, §75)), cum ager, id quod perraro evenit, cum decumo extulisset, quae erat ratio decumanis, siquidem decumae ac non bona venibant aratorum, ut pluribus aliquanto medimnis decumas emerent quam iugera erant sata? in Leontino iugerum subscriptio ac professio non est plus xxx; decumae xxxvl medimnum venierunt.erravit an potius[*](aut potius O) insanivit Apronius? immo tum insanisset, si aratoribus id[*](id O: om. p rell.) quod deberent licitum esset, et non quod Apronius imperasset necesse fuisset dare.
si ostendam[*](ostendam O: ostendo p rell.) minus tribus medimnis in iugerum neminem dedisse decumae, concedes, opinor, ut cum decumo[*](decumo cO: decumano p rell.) fructus arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse. atque[*](Atqui Hotom.) hoc in benefici loco petitum est ab Apronio, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret. nam cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis autem non modo granum nullum[*](nullum cO: ullum p rell.), sed ne paleae quidem ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum aratores Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus est, unum in locum convenerunt, hominem suae civitatis in primis honestum ac nobilem, andronem Centuripinum, legarunt ad Apronium, (eundem quem hoc tempore ad hoc iudicium legatum et testem Centuripina civitas misit), ut is apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab aratoribus Centuripinis ne amplius in iugera singula quam terna medimna exigeret.
hoc vix ab Apronio in summo beneficio pro iis[*](his Op) qui etiam tum incolumes erant impetratum est. id cum impetrabatur, hoc videlicet impetrabatur, ut pro singulis decumis ternas decumas dare liceret. quodsi tua res non ageretur, a te potius postularent ne amplius quam singulas, quam ab Apronio ut ne plus quam ternas decumas darent. nunc ut hoc tempore ea quae regie seu potius tyrannice statuit in aratores Apronius praetermittam, neque eos appellem a quibus omne frumentum eripuit, et quibus nihil non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reliqui fecit, ex hisce ternis medimnis, quod benefici gratiaeque causa concessit, quid lucri fiat cognoscite.