In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

an tibi unius anni aut bienni ratio fuit habenda[*](fuit habenda VO: habenda fuit p rell.), salus provinciae, commoda rei frumentariae, ratio rei publicae in posteritatem[*](in posteritatem VcO: in posterum pk) fuit neglegenda? cum rem ita constitutam accepisses ut et populo Romano satis frumenti ex Sicilia suppeditaretur et aratoribus tamen arare atque agros colere expediret, quid effecisti, quid adsecutus es? Vt populo Romano nescio quid te praetore[*](praetore VO: om. pk) ad decumas accederet, deserendas arationes relinquendasque curasti. successit tibi L. Metellus. tu innocentior quam Metellus? tu laudis et honoris cupidior? tibi enim consulatus quaerebatur, Metello paternus honos et avitus neglegebatur. multo minoris vendidit non modo quam tu, sed etiam quam qui ante te[*](te om. Vq (§18 supra)) vendiderunt.quaero, si ipse excogitare non potuerat[*](potuerat VO: poterat rell.) quem ad modum quam plurimo venderet, ne tua quidem recentia proximi praetoris vestigia persequi poterat, ut tuis praeclaris abs te principe inventis et excogitatis edictis atque institutis uteretur?

ille vero tum se minime Metellum fore putavit[*](putavit V: putabit O: putasset p rell.) si te ulla in re imitatus esset; qui ab urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam fecit, cum sibi in provinciam proficiscendum putaret, litteras ad Siciliae civitates[*](civitates Siciliae V) miserit, per quas hortatur et rogat ut arent, ut serant. in beneficio praetor[*](praetor VO: p r p: populi Romani rell. (i, §4)) hoc petit aliquanto ante adventum suum et simul ostendit se lege Hieronica venditurum, hoc est in omni ratione decumarum nihil istius[*](istius V: isti p rell.) simile facturum. atque haec non cupiditate aliqua scribit inductus ut in alienam provinciam mittat litteras[*](litteras mittat V) ante tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis praeterisset, granum ex[*](ex cO: de V: in rell. (ii, §§24, 189; iii, §14 iv, §7)) provincia Sicilia nullum haberemus.

cognoscite Metelli litteras. recita[*](Recita om. V). EPISTVLA L. METELLI. hae litterae, iudices, L. Metelli, quas audistis, hoc quantum est ex Sicilia frumenti hornotini exaraverunt: glebam commosset in agro decumano Siciliae nemo, si Metellus hanc epistulam non misisset. quid? Metello divinitus hoc venit in mentem an ab Siculis[*](a Siculis V), qui Romam frequentissimi convenerant, negotiatoribusque[*](a negotiatoribus V) Siciliae doctus est? quorum quanti conventus ad Marcellos, antiquissimos Siciliae patronos, quanti ad Cn. Pompeium tum[*](tum Maius, edd. recc.: tuum V: om. rell.) consulem designatum, ceterosque illius provinciae necessarios fieri soliti sint, quis ignorat? quod quidem, iudices, nullo umquam de homine factum est, ut absens accusaretur ab iis palam quorum in bona liberosque summum imperium potestatemque haberet. tanta vis erat iniuriarum ut homines quidvis perpeti quam non de istius improbitate deplorare et conqueri mallent.

quas litteras cum ad omnis civitates prope suppliciter misisset Metellus, tamen antiquum modum sationis nulla ex parte adsequi[*](adsequi VcO: exsequi rell.) potuit; diffugerant enim permulti, id quod ostendam, nec solum arationes sed etiam sedes suas patrias istius iniuriis exagitati reliquerant. non mehercule[*](mehercules O (§32 supra)) augendi[*](augendi criminis VO: crim. aug. p rell.) criminis causa, iudices, dicam, sed, quem ipse accepi[*](ipse accepi VO: accepi ipse rell.) oculis animoque sensum, hunc vere apud vos et, ut potero, planissime exponam.

nam cum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa est ut eae[*](eae Vp: esse O: hae rell.) terrae solent in quibus bellum acerbum diuturnumque versatum est. quos ego campos antea collisque nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis ita relictus erat ex maxima parte ut[*](ut ex maxima parte O) non solum iugorum[*](iugorum V (§121 infra): iugerum rell.) sed etiam dominorum multitudinem quaereremus; Aetnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod caput est rei frumentariae, campus Leontinus,—cuius antea[*](ante V (ii, §82; iii, §§24, 63)) species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae caritatem non vererere,—sic erat deformis atque horridus ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat enim vehementer aratores iam superior annus, proximus vero funditus everterat.

tu mihi etiam audes mentionem facere decumarum? tu in tanta improbitate[*](in tanta improb. cO: om. rell. (unde vulg. tu in tanta acerbitate)), in tanta acerbitate, in tot ac[*](ac O: et p rell. (§53)) tantis iniuriis, cum in arationibus et in earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis[*](putas al. in mg. Lamb. 1584) habere cum dices[*](dices p rell.: dicis Oq al. in mg. Lamb. 1584) te pluris quam ceteros decumas vendidisse? quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut senatus hoc tibi[*](tibi hoc O) mandaverit, ut, cum omnis aratorum fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariae[*](frum. rei O) populum Romanum privares[*](rem publicam privares O, al. in mg. Lamb. 1584), deinde, si quam partem tuae praedae ad summam decumarum addidisses, bene de re publica[*](bene de re pub. cO: om. p rell.), bene de populo Romano meritus viderere. atque[*](Atque cO: atque haec p rell.) perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctoritatem repudiarit.

Magno tu decumas vendidisti. quid? si doceo te non minus domum tuam avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratio[*](oratio O (§48 supra): ratio p rell.) tua, cum ex provincia populi Romani aequam partem tu tibi sumpseris ac[*](ac O: atque p rell.) populo Romano miseris? quid? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam iactaturum et populo se ac coronae[*](ac coronae cO: ad coronam rell.) daturum? haec vos antea[*](ante p), iudices, audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque omnium[*](omnium codd. (prob. Ziel. p. 195): hominum ed. Asc. 1511, Mueller). cognoscite nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui se uno quaestu decumarum omnia sua pericula redempturum esse dicebat.

audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrum[*](vestrum esse O) quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarint[*](existimarunt O), nisi hoc. nam socii putandi sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnis[*](omnes aratorum O) istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos,—quod isto praetore fuit novum genus publicanorum,—ceterosque decumanos procuratores istius quaestus et administros[*](administros cO: ministros p rell.) rapinarum fuisse dico[*](fuisse dico cO: dico fuisse p rell.).