In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
illa vero praeclara est clausula edicti, quod omnium controversiarum quae essent inter aratorem et decumanum, si uter velit, edicit se recuperatores daturum. primum quae potest esse controversia, cum is qui petere debet aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum commodum est aufert, ille autem unde ablatum est iudicio suum recuperare nullo modo potest? deinde in hoc homo luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit, SI VTER VOLET[*](velit Oq), RECVPERATORES DABO. quam lepide se furari putat! Vtrique facit potestatem, sed utrum ita scripserit, 'si uter volet' an 'si decumanus volet[*](dec. velit O),' nihil interest; arator enim tuos istos recuperatores numquam volet.
quid? illa cuius modi sunt quae ex tempore ab Apronio admonitus edixit? Q. Septicio, honestissimo equite Romano, resistente Apronio et adfirmante se plus decuma non daturum, exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis frumentum de area tolleret antequam cum decumano pactus esset. ferebat hanc quoque iniquitatem septicius et imbri frumentum corrumpi in area patiebatur, cum illud edictum repente uberrimum et quaestuosissimum nascitur, ut an te Kalendas Sextilis omnis decumas ad aquam deportatas haberent.
hoc edicto non Siculi, nam eos quidem superioribus edictis satis perdiderat atque adflixerat, sed isti ipsi equites Romani qui suum ius retinere se contra Apronium posse erant arbitrati, splendidi homines et aliis praetoribus gratiosi, vincti Apronio traditi sunt. attendite enim cuius modi edicta sint. NE TOLLAT, inquit, EX AREA, NISI ERIT PACTVS. satis haec magna vis est ad inique paciscendum; malo enim plus dare quam non mature ex area tollere. at ista vis Septicium et non nullos septici similis non coercet, qui ita dicunt, 'non[*](non cO: ne p rell.) tollam potius quam paciscar.' his hoc opponitur[*](opponitur cO: apponitur p rell.), 'deportatum habeas ante Kalendas Sextilis.' deportabo igitur. 'Nisi pactus eris, non commovebis.' sic deportandi dies praestituta tollere cogebat ex area: prohibitio[*](prohibitio cO: cohibitio p rell.) tollendi, nisi pactus esset, vim adhibebat pactioni, non voluntatem.
iam vero illud non solum contra legem Hieronicam nec solum contra consuetudinem superiorum, sed etiam contra omnia iura Siculorum, quae habent a senatu populoque Romano, ne quis extra suum forum vadimonium promittere cogatur. statuit iste ut arator decumano quo[*](quo cO: quod p rell.) vellet decumanus vadimonium promitteret, ut hic quoque Apronio, cum ex Leontino usque[*](usque ad O) Lilybaeum aliquem vadaretur, ex miseris aratoribus calumniandi quaestus accederet. quamquam illa fuit ad calumniam singulari consilio reperta ratio, quod edixerat ut aratores iugera sationum suarum profiterentur. quae res cum ad pactiones iniquissimas magnam vim habuit, sicut ostendam, neque[*](ostendam neque cO: ostendemus nec p rell.) ad ullam utilitatem rei publicae pertinuit, tum vero ad calumnias, in quas omnes inciderent quos vellet Apronius.
Vt enim quisque contra voluntatem eius dixerat, ita in eum iudicium de professione iugerum postulabatur, cuius iudici metu magnus a multis frumenti numerus ablatus magnaeque pecuniae coactae sunt; non quo iugerum numerum vere profiteri esset difficile aut amplius etiam profiteri, quid enim in eo periculi esse posset[*](esse posset p rell.: possit esse O (§161 infra))? sed causa erat iudici postulandi quod ex edicto professus non esset. iudicium autem quod fuerit isto praetore, si quae cohors et qui comitatus fuerit meministis, scire debetis. quid igitur est quod ex hac iniquitate novorum edictorum intellegi velim, iudices? iniuriamne factam sociis? at videtis. auctoritatem superiorum repudiatam? non audebit negare.
tantum Apronium[*](Apron. tm O) isto praetore potuisse? confiteatur necesse est. sed vos fortasse, quod vos lex commonet, id in hoc loco quaeretis, num quas ex hisce rebus pecunias ceperit. docebo cepisse maximas, omnisque eas iniquitates de quibus antea dixi sui quaestus causa constituisse vincam[*](vincam cO: convincam p al.), si prius illud propugnaculum quo contra omnis meos impetus usurum se putat ex defensione eius deiecero. 'Magno,' inquit, 'decumas vendidi.' quid ais[*](ais om. O)? an tu decumas, homo audacissime atque amentissime, vendidisti? tu partis eas quas te senatus populusque Romanus voluit, an fructus integros atque adeo bona fortunasque aratorum omnis vendidisti? si palam praeco iussu tuo praedicasset non decumas frumenti sed dimidias venire partis, et ita emptores accessissent ut ad dimidias partis emendas, si pluris vendidisses tu dimidias quam ceteri decumas, cuinam mirum videretur? quid? si[*](Quid si VO: Quid vero si p edd.) praeco decumas pronuntiavit, re vera,—hoc est lege, edicto, condicione,—plus etiam quam dimidiae venierunt, tamen[*](tamenne malit Muell. (§49 infra)) hoc tibi praeclarum putabis, te pluris quod non licebat quam ceteros quod oportebat vendidisse? pluris decumas vendidisti[*](decum. vend. cO (prob. Ziel.): vend. decum. Vp rell.) quam ceteri.
quibus rebus id adsecutus es? innocentia? aspice aedem Castoris; deinde, si audes, fac mentionem innocentiae. diligentia? codicis lituras tui contemplare in Stheni Thermitani nomine; deinde aude te dicere[*](diere aude te V) diligentem. ingenio? qui testis interrogare[*](interrogare VO: -ari p rell.) priore actione nolueris et iis tacitus[*](tacitus VcO: tacitum rell. (et iis... malueris om. p)) os tuum praebere malueris, quamvis et te et patronos tuos ingeniosos esse dicito. quare igitur id quod ais adsecutus es? Magna est laus[*](est laus V: enim est laus p: enim laus est qr) si superiores consilio vicisti, posterioribus exemplum atque auctoritatem reliquisti. tibi fortasse idoneus fuit nemo quem imitarere; at te videlicet inventorem rerum optimarum ac principem imitabuntur omnes.
quis arator te praetore decumam dedit? quis duas? quis non maximo se adfectum beneficio putavit cum tribus decumis pro una defungeretur, praeter paucos qui propter societatem furtorum tuorum[*](tuorum om. V) nihil omnino dederunt? vide inter importunitatem tuam senatusque bonitatem quid intersit. senatus cum temporibus rei publicae cogitur ut decernat ut alterae decumae exigantur, ita decernit ut pro his decumis pecunia[*](pro his dec. pec. VO: pec. pro his dec. p rell.) solvatur aratoribus, ut, quod[*](quod V: quo cOp) plus sumitur quam debetur, id emi non auferri putetur: tu cum tot decumas non senatus consulto, sed novis edictis tuis nefariisque institutis exigeres et eriperes, magnum te fecisse arbitrare[*](arbitrare VO: -abare, -abere p rell.) si pluris vendideris quam L. Hortensius, pater istius Q. Hortensi, quam Cn. Pompeius, quam C. Marcellus[*](C. Marc. VO: M. Marc. rell.), qui ab aequitate, ab lege, ab institutis non recesserunt?