In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

itaque hoc, iudices, ex homine clarissimo atque eloquentissimo[*](atque eloq. om. O1), L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius rei tam paenitere diceret quam quod C. Carbonem umquam in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet observari oculis arbitrabatur. atque ille his praesidiis ingeni fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur, quam sibi nondum confirmato consilio[*](consilio confirmato O fort. recte (confirm. sc. sibi: cf. De Repub. §30; Cluent. §13)) sed ineunte aetate susceperat, cum[*](cum scripsi: quo codd. (e quom, credo): quamquam Bake, Koch, Mueller) minus etiam praecipitur[*](precipitur H: percip. cO: perspicitur rell. edd.) eorum virtus et integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam firmata aetate[*](Verba quam qui iam firmata aetate abesse malim; cf. J. J. Hartman, Mnemosyne, xl, p. 450) descendunt. illi enim, ante quam potuerunt existimare quanto liberior vita sit eorum qui neminem accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos qui iam et quid facere et quantum iudicare[*](quantum iudicare scripsi: quantulum dicere cO (credo ex quantūludicare): quantulum iudicare rell. praeter H (quantulum, omissis reliquis)) possemus ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, numquam ipsimet nobis praecideremus istam licentiam libertatemque vivendi.

atque ego hoc[*](ego hoc HO: hoc ego p rell. (v, §179)) plus oneris habeo quam qui ceteros accusarunt,—si onus est id appellandum quod cum laetitia feras ac voluptate[*](voluptate p rell.: voluntate HOq): verum tamen ego hoc amplius suscepi quam ceteri quod ita postulatur ab hominibus[*](hominibus HcO1: omnibus p rell.) ut his abstineant[*](ut his abstineant HcO: ut ab his se abstineant p rell.) maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint[*](reprehenderint HcO: -erunt p rell.). Furem aliquem aut rapacem accusaris: vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio. maleficum quempiam adduxeris aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re asperior aut inhumanior[*](immanior O1: humanior H corr. m. 2) fuisse videare. corruptorem, adulterum: providendum diligenter ne quod in vita vestigium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. etenim non modo accusator, sed ne obiurgator quidem ferendus est is[*](is om. O1) qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo ipse reprehenditur[*](reprehenditur HcOk: depreh. pr (prob. Luterbacher)).

ego in uno homine omnia vitia quae possunt in homine perdito nefarioque esse reprehendo; nullum esse dico indicium libidinis sceleris audaciae quod non in istius unius[*](istius unius HcO (ii, §67; §23 infra): unius istius p rell.) vita perspicere possitis. ergo[*](Ergo Ernesti: ego codd.) in isto reo legem hanc mihi, iudices[*](mihi iudices Op: iudices mihi H al.), statuo, vivendum ita esse ut isti non modo factis dictisque omnibus, sed etiam oris oculorumque illa contumacia ac superbia quam videtis, dissimillimus esse ac semper fuisse videar. patior[*](Patiar p), non moleste fero[*](fero HcO1: om. p rell.), iudices, eam vitam quae mihi sua[*](sua om. pk) sponte antea iucunda fuerit nunc iam mea lege et condicione necessariam quoque futuram.

et in hoc homine saepe a me quaeris, Hortensi, quibus inimicitiis aut qua iniuria adductus ad accusandum descenderim? Mitto iam rationem offici mei necessitudinisque Siculorum: de ipsis tibi inimicitiis respondeo. an tu maiores ullas inimicitias putas esse quam contrarias hominum sententias ac[*](ac HO: et rell.) dissimilitudines studiorum ac voluntatum? fidem sanctissimam in vita qui putat, potest ei non inimicus esse qui quaestor consulem suum consiliis commissis, pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, prodere, oppugnare ausus sit? pudorem ac[*](ac HOp: et rell.) pudicitiam qui colit, potest animo aequo istius cotidiana adulteria, meretriciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? qui religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana spoliarit omnia, qui ex tensarum orbitis praedari sit ausus, inimicus non esse qui potest? qui iure aequo omnis putat esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet varietatem libidinemque decretorum tuorum? qui sociorum iniuriis provinciarumque incommodis doleat, is in te non expilatione Asiae, vexatione Pamphyliae, squalore et lacrimis Siciliae concitetur? qui civium Romanorum iura ac libertatem sanctam apud omnis haberi velit[*](haberi velit HcO: habere volt pk), is non tibi plus etiam quam inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum securis, cum cruces ad civium Romanorum supplicia fixas recordetur?

an si qua in re contra rem meam decrevisset [*](decrevisset HO: decresset p rell.) aliquid iniuria, iure ei me[*](me ei d) inimicum esse arbitrarere[*](arbitrarere Hotom.: arbitrarer codd.): cum omnia contra omnium bonorum rem causam rationem utilitatem voluntatemque fecerit, quaeris cur ei sim inimicus cui populus Romanus infestus est[*](est HO: sit p rell.)? qui praesertim plus etiam quam pars virilis postulat pro voluntate populi Romani oneris ac muneris suscipere debeam.quid? illa quae leviora videntur esse non cuiusvis[*](cuivis O) animum possunt movere, quod ad tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum[*](hominum magnorum HcO: omnium maiorum p rell.) atque nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum virtus et integritas? odistis hominum novorum industriam[*](industriam HcO: -as p rell.), despicitis eorum frugalitatem, pudorem contemnitis, ingenium vero et virtutem depressam exstinctamque cupitis: Verrem amatis!

ita credo: si non virtute, non industria, non innocentia, non pudore, non pudicitia, at sermone, at litteris, at humanitate eius delectamini. nihil eorum est, contraque sunt omnia cum summo dedecore ac turpitudine tum singulari stultitia atque inhumanitate oblita. huic homini si cuius domus patet, utrum ea patere an hiare ac poscere aliquid videtur? hunc vestri ianitores, hunc cubicularii diligunt; hunc liberti vestri, hunc servi ancillaeque amant; hic cum venit extra ordinem vocatur; hic solus introducitur; ceteri saepe frugalissimi homines excluduntur. ex quo intellegi potest eos vobis esse carissimos qui ita vixerint[*](vixerint O1 edd.: vixerunt Hp rell.) ut sine vestro praesidio salvi esse non possint.

quid? hoc cuiquam ferendum putas[*](putas s. l. p2) esse, nos ita vivere in pecunia tenui ut prorsus nihil adquirere velimus, ut dignitatem nostram populique Romani beneficia non copiis sed virtute tueamur, istum rebus omnibus undique ereptis impune eludentem circumfluere atque abundare? huius argento dominia vestra[*](dominia vestra Hc: domum nostram O1, in mg. m. 1 damna, suprascr. domina: domos vestras m. 2, ut rell. (domus v. p)), huius signis et tabulis forum comitiumque ornari, praesertim cum vos vestro Marte his rebus omnibus abundetis? Verrem esse qui vestras villas suis manubiis ornet? Verrem esse qui cum L. Mummio certet, ut pluris hic sociorum urbis quam ille hostium spoliasse videatur, pluris hic villas[*](hic villas HO1: hic solus villas p rell.) ornamentis fanorum quam ille fana spoliis hostium ornasse? et is erit ob eam rem vobis carior ut ceteri libentius suo periculo vestris cupiditatibus serviant?

verum haec et dicentur[*](et dicentur HcO: dicentur p rell.) alio loco et dicta sunt: nunc proficiscemur ad reliqua, si pauca ante fuerimus[*](erimus d) a vobis, iudices, deprecati. superiore omni oratione perattentos vestros animos habuimus: id fuit nobis gratum admodum. sed multo erit gratius si reliqua voletis attendere, propterea quod in his omnibus quae antea dicta sunt erat quaedam ex ipsa[*](ex ipsa O: ex iis, ex his p rell.) varietate ac novitate[*](nobilitate cO) rerum et criminum delectatio, nunc tractare causam instituimus frumentariam, quae magnitudine iniuriae et re[*](et re cO: fere pO2: et re fere vulg.) criminibus ceteris antecellet[*](antecellet O: -it p rell.), iucunditatis in agendo et varietatis minus habebit. vestra autem auctoritate et prudentia dignissimum est, iudices, in audiendi diligentia[*](in audiendi diligentia cO1: in audiendo diligentiam O2 rell.) non minus religioni tribuere quam voluptati[*](voluntati O1).