In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

in hac causa frumentaria cognoscenda haec vobis proponite, iudices, vos de rebus fortunisque Siculorum omnium[*](omnium om. O), de civium Romanorum qui arant in Sicilia bonis, de vectigalibus a maioribus traditis, de vita victuque[*](victu vitaque O (Am. J. Ph. xxviii, p. 141)) populi Romani cognituros: quae si magna atque adeo maxima vobis videbuntur[*](videbuntur O1: videntur p rell.), quam varie et quam copiose dicantur exspectare nolite. neminem vestrum praeterit, iudices, omnem utilitatem opportunitatemque provinciae Siciliae, quae ad commoda populi Romani adiuncta sit, consistere in re frumentaria maxime; nam[*](nam cO: in rell.) ceteris rebus adiuvamur ex illa provincia, hac vero alimur ac sustinemur.

ea causa[*](haec causa p (ac sustinemur haec causa tri. p2 s.l., om. k)) tripertita, iudices, erit in accusatione; primum enim[*](enim om. O) de decumano, deinde de empto dicemus frumento, postremo de aestimato. inter Siciliam ceterasque provincias, iudices, in agrorum vectigalium ratione[*](ratione cOk: rationes p rell.) hoc interest, quod ceteris aut impositum vectigal est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi victoriae praemium ac poena belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiae lege Sempronia: Siciliae civitates sic in amicitiam fidemque accepimus[*](accepimus codd.: recepimus vulg.) ut eodem iure essent quo fuissent, eadem condicione populo Romano parerent qua suis antea[*](ante O1 (§24 infra)) paruissent.

perpaucae Siciliae civitates sunt[*](sunt codd.: superiori O1: sunt superiore Muell.) bello a maioribus nostris subactae; quarum ager cum esset publicus populi Romani factus, tamen illis est redditus; is ager a censoribus locari solet. foederatae civitates duae sunt[*](sunt duae O), quarum decumae venire non soleant, Mamertina et Tauromenitana, quinque praeterea sine foedere immunes civitates[*](civitates om. O, secl. Kayser) ac liberae, Centuripina, Halaesina, Segestana, Halicyensis, Panhormitana; praeterea omnis ager Siciliae civitatum decumanus est, itemque ante imperium populi Romani ipsorum Siculorum voluntate et institutis fuit.

videte nunc maiorum sapientiam[*](sap. maiorum O), qui cum Siciliam tam opportunum subsidium belli atque pacis ad rem publicam adiunxissent, tanta cura Siculos tueri ac retinere voluerunt ut non modo eorum agris vectigal novum nullum imponerent, sed ne legem quidem venditionis decumarum neve[*](neve codd.: nec Muell.) vendundi aut tempus aut locum commutarent, ut certo tempore anni, ut ibidem in Sicilia, denique ut lege Hieronica venderent. voluerunt eos in suis rebus ipsos interesse, eorumque animos non modo lege nova sed ne nomine quidem legis novo[*](novo codd. praeter O (nove): novae Mueller) commoveri.

itaque[*](Itaque O: ita p rell.) decumas lege Hieronica semper vendundas censuerunt, ut iis iucundior esset muneris illius functio, si eius regis qui Siculis carissimus fuit non solum instituta commutato imperio, verum etiam nomen maneret. hoc iure ante Verrem praetorem Siculi semper usi sunt: hic primus instituta omnium, consuetudinem a maioribus traditam, condicionem amicitiae, ius societatis convellere et commutare ausus est.

qua in re primum illud reprehendo et accuso, cur in re tam vetere[*](vetere Opqk: veteri d (Div. §5)), tam usitata quicquam novi feceris. ingenio aliquid adsecutus es? tot homines sapientissimos et clarissimos[*](et clarissimos cO: om. rell.), qui illam provinciam ante te tenuerunt, prudentia consilioque vicisti? est tuum, est ingeni diligentiaeque tuae: do hoc tibi et concedo. scio te Romae, cum praetor esses, edicto tuo possessiones hereditatum a liberis ad alienos, a primis heredibus ad secundos, a legibus ad libidinem tuam transtulisse; scio te edicta superiorum omnium correxisse et possessiones hereditatum non secundum eos qui proferrent, sed secundum eos qui dicerent testamentum factum dedisse; easque res novas abs te prolatas et inventas magno tibi quaestui fuisse scio; eundemque te memini censorias quoque leges in sartis tectis exigendis tollere et commutare, ne is redimeret cuia res esset, ne pupillo tutores propinquique consulerent quo minus fortunis omnibus everteretur; exiguam diem praefinire operi qua ceteros ab negotio excluderes, ipse in tuo redemptore nullam certam diem observares.

quam ob rem novam legem te in decumis statuisse non miror, hominem in edictis praetoriis[*](pr. O ( = praetoris: i, §106: infra §§25, 66)), in censoriis legibus tam prudentem, tam exercitatum,—non, inquam, miror te aliquid excogitasse; sed quod tua sponte iniussu populi sine senatus auctoritate iura provinciae Siciliae mutaveris[*](mutaveris O: mutaris rell.), id reprehendo, id accuso.

L. Octavio et C. Cottae consulibus senatus permisit ut vini et olei decumas et frugum minutarum, quas ante[*](ante O1: ante te rell. (§43 infra)) quaestores in Sicilia vendere consuessent, Romae venderent, legemque his rebus quam ipsis videretur dicerent[*](dicerent cO1: edicerent p rell.). cum locatio fieret, publicani postularunt quasdam res ut ad legem adderent neque tamen a ceteris censoriis legibus recederent. contra dixit is[*](is om. O) qui casu tum Romae fuit, tuus hospes, Verres,—hospes, inquam, et familiaris tuus,—Sthenius hic Thermitanus. consules causam cognorunt[*](cognorunt O: cognoverunt rell.); cum viros primarios atque amplissimos civitatis multos in consilium advocassent, de consili sententia pronuntiarunt se lege Hieronica vendituros.