In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
at qui amici! O miserum, o invidiosum offensumque paucorum culpa atque indignitate ordinem senatorium! Albam Aemilium sedentem in faucibus macelli loqui palam vicisse Verrem, emptos habere iudices, alium HS cccc, alium HS D, quem minimo, ccc! atque ei cum responsum esset fieri non posse, multos testis esse dicturos, me praeterea causae non defuturum, 'licet hercle[*](hercle O: hercules p rell.),' inquit, 'omnes omnia dicant, in illo, nisi ita res[*](ita res p: ita ante adlata O, post adlata Lamb. in mg. 1584) manifesta erit adlata ut responderi nihil possit, vicimus.'
bene agis, Alba: ad tuam veniam condicionem. nihil putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem, nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: res[*](res Lamb. in mg. 1584: auctoritates ac testimonia litteras manifestas quaeris p rell.) manifestas quaeris. non quaero iudices Cassianos, veterem iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac re[*](hac re O: hac sive hoc p rell.) fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro; Albam habebo[*](habes O) iudicem, eum hominem qui se ipse scurram improbissimum existimari vult, cum[*](cum scripsi: qui rell.: om. O) a scurris semper potius[*](semper potius O: potius semper p rell.) gladiator quam scurra appellatus sit[*](sit codd.: est edd. (Act. Pr. §39; iv, §3)); adferam rem eius modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum.
decumas agri Leontini magno dicis te[*](dicis te cO: dicit se p rell.) vendidisse. ostendi iam illud initio, non existimandum magno vendidisse eum qui verbo decumas vendiderit, re et condicione et lege et edicto et licentia decumanorum decumas aratoribus nullas reliquas fecerit. etiam illud ostendi, vendidisse alios magno decumas agri Leontini ceterorumque agrorum, et lege Hieronica vendidisse et pluris etiam quam te vendidisse, nec aratorem quemquam esse questum; nec enim fuit quod quisquam queri posset, cum lege aequissime scripta venderent, neque illud umquam aratoris interfuit, quanti decumae venirent. non enim ita est ut, si magno venierint, plus arator debeat, si parvo, minus; ut frumenta nata sunt, ita decumae veneunt; aratoris autem interest ita se frumenta habere ut decumae quam plurimo venire possint; dum arator ne plus decuma det, expedit ei decumam esse quam maximam.
verum hoc, ut opinor[*](hoc ut opinor p rell.: ut opinor hoc O), esse vis caput defensionis tuae, magno te decumas vendidisse, atque aliorum quidem agrorum pro portione magno decumas vendidisse[*](atque... vendidisse c Lg. 45: om. p rell.), agri vero[*](vero om. O) Leontini, qui plurimum efficit, tritici mod. CCXVI. si doceo pluris aliquanto potuisse te vendere, neque iis voluisse addicere[*](te vendere... addicere p rell. (potuisset evendere p): vendere... te addicere O edd.) qui contra Apronium licerentur, et Apronio multo minoris quam aliis potueris vendere[*](vendere cO: om. p rell.) tradidisse,— si hoc doceo, poteritne te ipse[*](ipse p al.: iste cO: om. d) Alba, tuus antiquissimus non solum amicus verum etiam amator, absolvere? dico equitem Romanum, hominem in primis honestum, Q. Minucium, cum sui similibus ad decumas agri Leontini tritici mod. non mille non duo nec[*](nec duo O) tria milia, sed ad unas unius agri decumas tritici modium triginta voluisse addere: ei[*](ei O: et ei p rell.) potestatem emendi non esse factam, ne res abiret ab Apronio.
negare hoc, nisi forte negare omnia[*](omnia negare O) constituisti, nullo modo potes; palam res gesta est maximo conventu Syracusis; testis est tota provincia, propterea quod undique ad emendas decumas solent eo convenire. quod sive fateris sive convinceris, quot et quam manifestis in[*](in om. cO (iii, §207): maximis in rebus ut d ita p) rebus teneare non vides? primum tuam rem illam et praedam fuisse; nam ni[*](ni O: nisi p rell.) ita esset, cur tu Apronium malebas, quem omnes tuum procuratorem esse in decumis, tuum negotium agere[*](tuum procuratorem... agere cO, mance p rell.) loquebantur, quam Minucium decumas agri Leontini sumere? deinde immensum atque infinitum lucrum esse factum; nam si xxx[*](xxx mZZZ tritici commotus (om. tu) p et pler.) tu commotus non esses, certe hoc idem lucri Minucius Apronio libenter dedisset, si ille accipere voluisset.
quantam igitur illi spem praedae propositam arbitramur fuisse qui tantum praesens lucrum nulla opera insumpta contempserit atque despexerit? deinde ipse Minucius numquam tanti[*](tanti p: om. O) habere voluisset, si decumas tu lege Hieronica venderes; sed quia tuis novis edictis et iniquissimis institutis plus aliquanto se quam decumas ablaturum videbat, idcirco longius progressus est. at Apronio semper plus etiam multo abs te permissum est quam quod edixeras. quantum igitur quaestum putamus factum esse per eum cui quidvis licitum sit, cum tantum lucri voluerit addere is cui, si decumas emisset, idem non liceret?
postremo illa quidem certe tibi praecisa defensio est[*](est defensio O), in qua tu semper omnia tua furta atque flagitia latere posse arbitratus es, magno te decumas vendidisse, plebi Romanae consuluisse, annonae prospexisse. non potest hoc dicere is qui negare non potest se unius agri decumas xxx milibus modium minoris quam potuerit vendidisse; ut etiamsi tibi hoc concedam, Minucio ideo te[*](ideo te p rell.: te ideo O edd.) non tradidisse quod iam addixisses Apronio (aiunt enim te ita dictitare, quod ego exspecto cupioque te illud[*](illud p rell.: ita O: ita illud `N' (Cl. Rev. xvi. 404)) defendere)—verum ut ita sit, tamen non potes hoc quasi praeclarum aliquid praedicare[*](praedicare Naugerius: praedicere p rell.: praestare O), magno te decumas vendidisse, cum fuisse fateare qui multo pluris voluerit[*](voluerit O: -int p rell.) emere.
tenetur igitur iam, iudices, et manifesto tenetur avaritia, cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia. quid? si haec quae dico ipsius amici defensoresque iudicarunt, quid amplius vultis[*](amplius uoltis V (prob. Zielinski, p. 196): u. ampl. Op rell.)? adventu L. Metelli praetoris, cum omnis eius comites iste sibi suo illo panchresto medicamento amicos reddidisset[*](reddidisset VcO: redemisset p rell.), aditum est ad Metellum; eductus est Apronius. eduxit vir primarius, C. Gallus senator; postulavit ab[*](ab VcO: a p rell. (iii. §2)) L. Metello ut ex edicto suo iudicium daret in Apronium, QVOD PER VIM AVT METVM[*](et metum V) ABSTVLISSET, quam formulam Octavianam et Romae Metellus habuerat et habebat in provincia. non impetrat, cum hoc diceret[*](diceret ei V) Metellus, praeiudicium se[*](a se cO) de capite C. Verris per hoc iudicium nolle fieri. tota Metelli cohors hominum non ingratorum[*](ignotorum V nostri cO) aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis, a suo familiarissimo L. Metello iudicium ex edicto non potest impetrare.
non reprehendo Metellum,—pepercit homini amico et, quem ad modum ipsum dicere audivi, necessario: non reprehendo, inquam, Metellum, sed hoc miror, quo modo de quo homine praeiudicium noluerit fieri per recuperatores, de hoc ipse[*](ipse VcO: ipso p rell.) non modo praeiudicarit verum gravissime ac vehementissime iudicarit. primum enim si Apronium absolutum iri putaret[*](putabant V (l. 14 infra)), nihil erat quod ullum praeiudicium vereretur; deinde si condemnato Apronio coniunctam cum eo Verris causam omnes erant existimaturi, Metellus quidem certe iam hoc iudicabat, eorum rem causamque esse coniunctam, qui statueret[*](statueret O: -it p rell. (praeter V statuerat)) Apronio condemnato de isto praeiudicium futurum. et simul una res utrique rei est argumento, et aratores vi et metu coactos Apronio multo plus quam debuerint dedisse, et Apronium istius rem suo nomine egisse, cum L. Metellus statuerit non posse Apronium condemnari quin simul de istius scelere atque improbitate iudicaretur.
venio nunc ad epistulam Timarchidi[*](Timarchidi cO: -is Vp rell.), liberti istius et accensi; de qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum peroraro[*](peroraro cO: -abo Vp rell.). haec epistula est, iudices, quam nos Syracusis in aedibus Aproni cum litteras conquireremus invenimus. Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres iam de provincia decessisset, Timarchidi[*](Timarchidi cO: -is Vp rell.) manu scripta. recita. EPISTVLA TIMARCHIDI[*](Recita. Epistula Timarchidi V: Recita epistolam. Timarchides Zumpt, edd.: om. O et in lac. p). TIMARCHIDES VERRIS ACCENSVS SALVTEM DICIT. Iam hoc quidem non reprehendo[*](Apronio ante salutem add. edd.) quod adscribit[*](quod adscribit cO: quod adscripsit p rell.: cum scribat V) 'accensus'; cur enim sibi hoc[*](hoc sibi V) scribae soli sumant[*](assumant O), 'L. PAPIRIVS SCRIBA'? volo ego hoc esse[*](hoc esse V: esse hoc pk: hoc om. O) commune accensorum, lictorum, viatorum. FAC DILIGENTIAM ADHIBEAS, QVOD AD PRAETORIS EXISTIMATIONEM ATTINET. Commendat Apronio Verrem, et hortatur ut inimicis eius resistat. bono praesidio munitur existimatio tua, siquidem in Aproni constituitur diligentia atque auctoritate. HABES VIRTVTEM, ELOQVENTIAM[*](eloq. VO: atque eloq. p rell.).
quam copiose laudatur Apronius a Timarchide, quam magnifice! cui ego illum non putem placere oportere qui tanto opere[*](tanto opere Vpk: tantopere O) Timarchidi probatus sit? HABES SVMPTVM VNDE FACIAS. necesse est, si quid redundarit[*](redundarit Vc: et p rell.) de vestro frumentario quaestu, ad illum potissimum per quem agebatis defluxisse. SCRIBAS, APPARITORES RECENTIS ARRIPE; CVM L. VOLTEIO, QVI PLVRIMVM POTEST, CAEDE, CONCIDE. videte quam valde malitiae suae confidat Timarchides, qui etiam Apronio improbitatis praecepta det. iam hoc 'caede, concide'! nonne[*](nonne c: neu O (iv, §19): non p) vobis[*](nobis O (§152 supra)) verba domo patroni depromere videtur ad omne genus nequitiae accommodata? VOLO, Ml FRATER[*](mi frater cO: mi V: mihi p rell.), FRATERCVLO TVO CREDAS. consorti quidem in lucris atque furtis[*](in furtis V (iii, §§60, 140; v, §107)), gemino et simillimo nequitia, improbitate, audacia. IN COHORTE CARVS HABEBERE[*](habebere cO: habere p: haberis V). quid est hoc 'in cohorte'? quo pertinet? Apronium doces? quid? in vestram cohortem te monitore an sua sponte pervenerat? QVOD CVIQVE[*](quod cuique (quidquid V) opus est VO: quodcumque opus sit p rell.) OPVS EST,OPPONE. qua impudentia putatis eum in dominatione fuisse qui in fuga tam improbus sit? ait omnia pecunia effici posse: dare, profundere oportere, si velis vincere. non hoc mihi tam molestum est Apronio suadere Timarchidem, quam quod hoc idem patrono suo praecipit. TE POSTVLANTE OMNES VINCERE SOLENT.
/Verre quidem praetore, non Sacerdote, non Peducaeo, non hoc ipso Metello. SCIS METELLVM SAPIENTEM ESSE. hoc vero ferri iam non potest, inrideri viri optimi, L. Metelli, ingenium et contemni[*](et contemni Vp rell.: om. O) ac despici a fugitivo Timarchide. SI VOLTEIVM HABEBIS, OMNIA LVDIBVNDVS CONFICIES[*](conficies VcO: perficies p rell.). hic vehementer errat Timarchides, qui aut Volteium pecunia corrumpi[*](corrumpi pecunia O) putet posse, aut Metellum unius arbitratu gerere praeturam, sed errat coniectura domestica[*](coniectura domestica Vp rell.: dom. coni. O (prob. Ziel. p. 196) et per se O: et om. rell.). quia multos et per se et per alios multa ludibundos[*](ludibundos O: lubidinosa V: ludibundus libinose p: ludibundos libidinose rell.) apud Verrem effecisse vidit[*](videt O), ad omnis eosdem patere aditus arbitratur. facilius vos efficiebatis ludibundi quae volebatis a Verre, quod multa eius ludorum genera noratis. INCVLCATVM EST METELLO ET VOLTEIO TE ARATORES EVERTISSE. quis istuc Apronio attribuebat, cum aratorem aliquem everterat, aut Timarchidi, cum ob iudicandum aut decernendum aut imperandum aliquid aut remittendum pecuniam acceperat, aut Sextio lictori[*](lictori Vp rell.: om. O (v, §118)), cum aliquem innocentem securi percusserat? nemo; omnes ei[*](ei p rell.: enim ei V (cf. primum plurimum V §155 infra)) tum[*](tum V: tunc p Videtur O habere Nemo ei omnes tum) attribuebant quem nunc condemnari volunt.