In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
iste iratus hominem verbis vehementioribus prosequitur, atque ei gravius etiam minari coepit quod in se tantum crimen invidiamque conflaret[*](conflaret cO1: conflarit p rell.).Minucius, qui Syracusis sic negotiaretur ut sui iuris dignitatisque meminisset, et qui sciret se ita[*](se ita O Lamb.: ita se pb edd.) in provincia rem augere[*](agere codd.) oportere ut ne quid de libertate deperderet, homini quae visa sunt, et quae tempus illud tulit et causa, respondit[*](respondit quae ei visum est Quint. iv. 2, 67), causam sese dimisso atque ablegato consilio defensurum negavit. itaque a subselliis discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri amici advocatique fecerunt.
iste quamquam est incredibili importunitate et audacia, tamen subito solus destitutus pertimuit et conturbatus est; quid ageret, quo se verteret nesciebat. si dimisisset eo tempore quaestionem, post, illis adhibitis in consilium quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum videbat; sin autem hominem miserum atque innocentem ita condemnasset, cum ipse[*](iste O1) praetor sine consilio, reus autem sine patrono atque advocatis fuisset, iudiciumque C. Sacerdotis rescidisset, invidiam se sustinere tantam non posse[*](posse non O (non posse tantam bd)) arbitrabatur. itaque aestuabat dubitatione, versabat se utramque in partem non solum mente, verum etiam corpore, ut omnes qui aderant intellegere possent in animo eius metum cum cupiditate pugnare. erat hominum conventus maximus, summum silentium, summa exspectatio quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus demittebat ad aurem Timarchides.
tum iste aliquando 'age dic!' inquit. reus orare atque obsecrare[*](Reus... obsecrare cO1: Sopatrus implorare deum fidem atque hominum obsecrare pqk: Sop. impl. h. atq. d. fid. bd) ut cum consilio cognosceret. tum repente iste testis citari iubet; dicit unus et alter breviter; nihil interrogatur; praeco dixisse pronuntiat. iste, quasi metueret ne Petilius privato illo iudicio transacto aut prolato[*](prolato coni. Zumpt: perlato cO1: dilato p rell.) cum ceteris in consilium reverteretur, ita properans de sella exsilit, hominem innocentem a C. Sacerdote[*](a C c: ac O: om. p rell.) absolutum indicta causa de sententia scribae medici haruspicisque[*](haruspicis (om. que) O: v. Ziel. p. 194) condemnat.
retinete, retinete hominem in civitate, iudices, parcite et conservate, ut sit qui vobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam ferat. tametsi minus id quidem nobis, minus[*](minus (ante populo) p rell.: et O: om. b) populo Romano laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit. quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam dicere audebit aut poterit? quando autem homo tantae luxuriae atque desidiae[*](luxuriae... desidiae O1: -a... -a p rell.) nisi Februario mense aspirabit in curiam? verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus, liberet Byzantios, regem appellet Ptolomaeum, quae vult Hortensius omnia dicat et sentiat; minus haec ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum nostrarum periculum pertinent[*](haec... pertinent p rell.: hoc... pertinet O).
illud[*](Illud O1: illud, illud rell.) est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod iste, ex hoc iudicio si[*](si ex hoc iud. O) aliqua vi se[*](sese O) eripuerit, in iudicibus sit necesse est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in eius exercitu signifer qui imperium iudiciorum tenere vult. hoc populus Romanus recusat, hoc ferre non potest; clamat permittitque vobis ut, si istis hominibus delectemini, si ex eo[*](eo cO: isto p rell.) genere splendorem ordini atque ornamentum curiae constituere velitis, habeatis sane istum vobiscum[*](istum vobiscum (nob. O1) cO1: vob. istum p rell.) senatorem, etiam[*](etiam cO1: istum pb vulg.) de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de se homines, si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare.
etenim si illud est flagitiosum[*](flagitiosum cO: tam flag. rell.), quod mihi omnium rerum turpissimum maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto illud flagitiosius improbius indignius, eum a quo pecuniam ob absolvendum acceperis condemnare, ut ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservet[*](conservet O1: conservaret rell.)! scelus est accipere ab reo[*](ab reo accipere O): quanto magis[*](magis Ob: maius rell.) ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque! fidem cum proposuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is qui pecuniam maiorem dedit. concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quidpiam fecerit. cum vero fidem ac religionem tuam iam[*](iam cO: om. p rell.) alteri addictam pecunia accepta[*](accepta pecunia O) habueris, postea eandem[*](postea eandem Muell.: postea tandem O: post eandem pb al.) adversario[*](adversario cO: -iis p rell.) tradideris maiore pecunia, utrumque falles, et trades cui voles[*](et trades cui voles om. O), et ei quem fefelleris ne pecuniam quidem reddes?
quem mihi tu Bulbum, quem Staienum? quod umquam huiusce[*](huiusce O: huius rell.) modi monstrum aut prodigium audivimus aut vidimus, qui cum reo transigat, post cum accusatore decidat, honestos homines, qui causam norint, ableget a[*](a cO1: om. rell.) consilioque dimittat, ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam acceperit, condemnet pecuniamque non reddat? hunc hominem in iudicum numero habebimus? hic alteram decuriam senatoriam iudex obtinebit? hic de capite libero iudicabit? huic iudicialis tabella committetur? quam iste non modo cera, verum etiam sanguine, si visum[*](visus O: iussus Hirschf. (prob. Ziel. p. 194)) erit, notabit.
quid enim horum se negat fecisse? illud videlicet unum, quod necesse est, pecuniam accepisse. quidni iste neget? at eques Romanus, qui Sopatrum defendit, qui omnibus eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius, iuratus dicit pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse maiorem pecuniam ab accusatoribus[*](pecuniam ab accus. O (prob. Ziel. p. 194): ab accus. pec. rell.) dari; dicent hoc multi Siculi, dicent omnes Halicyenses, dicet etiam praetextatus Sopatri filius, qui ab isto homine crudelissimo patre innocentissimo pecuniaque patria privatus est.
verum si de pecunia testibus planum facere non possem, illud negare posses aut nunc negabis, te consilio tuo dimisso, viris primariis qui in consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant remotis, de re iudicata iudicavisse? teque eum quem C. Sacerdos adhibito consilio causa cognita absolvisset, eundem remoto consilio causa incognita condemnasse? cum haec confessus eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis provinciae gesta sunt, negato tum sane, si voles, te pecuniam accepisse: reperies, credo, aliquem qui, cum haec quae palam gesta sunt videat, quaerat quid tu occulte egeris, aut qui dubitet utrum malit meis testibus an tuis defensoribus credere.
dixi iam ante[*](ante O: antea rell. (iii, §§24, 63, 130: iv, §73)) me non omnia istius quae in hoc genere essent enumeraturum, sed electurum ea quae maxime excellerent. accipite nunc aliud eius facinus nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi ut in uno omnia maleficia inesse videantur. attendite diligenter; invenietis enim[*](Attendite dil. inv. enim cO: Attendite enim dil. inv. p rell.) id facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque conclusum.
Sthenius[*](Stenius Stangl, Pseudoasconiana, p. 69) est, hic[*](hic O, Arus. Mess.: is rell.) qui nobis adsidet, Thermitanus, antea multis propter summam virtutem summamque nobilitatem, nunc propter suam calamitatem[*](summam calam. J. J. Hartman) atque istius insignem iniuriam omnibus notus. huius hospitio Verres cum esset usus, et cum apud eum non solum[*](non solum edd.: solum O (in quo omittuntur, ut saepe, per incuriam verba sed etiam habitasset): non modo solum pkb: non modo vulg., prob. Stangl. Cf. §18 supra) Thermis saepenumero fuisset, sed etiam habitasset, omnia domo eius abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut oculos possent commovere. etenim Sthenius ab adulescentia paulo studiosius haec[*](hanc O) compararat: supellectilem ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam, tabulas[*](et tabulas O) pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis facultates ferebant, satis. quae cum esset in Asia adulescens studiose, ut dixi, compararat, non tam suae delectationis causa quam ad invitationes adventusque nostrorum hominum, suorum[*](suorum om. cO1 (§54 supra)) amicorum atque hospitum.
quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animi[*](angeb. animi (omni O) necess. VcO: angeb. (tangebatur bd) tamen animi dolore necess. pqkbd) necessario quod domum eius exornatam et[*](et VO1: atque p rell.) instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem; verum tamen dolorem suum nemini impertiebat; praetoris iniurias tacite, hospitis placide ferendas arbitrabatur.