In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

iste amplam[*](amplam VOp: occasionem s. l. addidit ut glossam p1: amplam occasionem qrk: ampl. occ. calumniae bd edd. Cf. Rufin. Hist. x. 12 `amplam temporis nactus' (occasionem addunt edd.); Serv. ad Aen. vii. 796 `a)po\ th= labh=s, quam Latine ``amplam'' vocamus': v. R. Schöll, Archiv, i. 534; The saur. Latin. s. v. `ampla') nactus, ubi videt esse aliquid quod amici absente Epicrate nollent defendere, adseverat se eius rei in primis actionem1 daturum. cum omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per simulationem ab isto exierant revertisse, sed multo etiam pluris eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit. ad illa HS D hereditaria accessit ipsius antiqua HS quindeciens pecunia. Vtrum res ab initio ita ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est pecunia, an is homo[*](homo om. O) Verres ut haec quae dixi gratiis facta esse videantur[*](videantur esse O (§108 infra))?

hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite. et Heraclius ille Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi bonis omnibus Romam venerunt; sordidati, maxima barba et capillo, Romae biennium[*](biennio V) prope fuerunt. cum[*](Cum Op rell.: quod ad V (quoad Mai)) L. Metellus[*](L. VO: Q. p rell.) in provinciam[*](in provinciam codd. praeter O, in quo est hinc: fort. hinc in provinciam. Clausulam vindicat Zielinski, pp. 193-4) profectus est, tum isti bene commendati cum Metello una proficiscuntur. Metellus, simul ac venit[*](simul ac venit Vp et pler.: simul advenit cO1k) Syracusas, utrumque rescidit[*](rescidit cO: rescindit Vpb), et de Epicrate et de Heraclio. in utriusque bonis nihil erat quod restitui posset, nisi si quid[*](nisi si quid cO: n. si quod p: n. quod Vb rell.) moveri loco non potuerat[*](potuerat cO1: poterat rell. (corr. V ex poteret). Vtrumque improbat Zielinski, p. 194).

fecerat hoc[*](hoc O: haec rell.) egregie primo adventu Metellus, ut omnis istius iniurias, quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. quod[*](Quod cO: om. Vp rell.) Heraclium restitui iusserat ac[*](ac cO: om. p rell.) non restituebatur, quisquis erat eductus senator Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormi[*](alia Panhormi om. VO1) restituta sunt. census qui isto praetore sunt habiti non servaturum se Metellus ostenderat; decumas quas iste contra legem Hieronicam vendiderat sese venditurum Hieronica lege edixerat. omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur. simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est.

venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario semper usus est[*](semper usus est Vpb: semper om. O1: usus est semper qr). is epistulas compluris attulerat, in his unam domo[*](domu? (habet V unam at domum) v, §128) quae totum mutarat[*](mutarat V: immutarat rell.) hominem. repente coepit dicere se omnia Verris causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset. erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam amicitiam cognationemque commemoraret. ex illo tempore a civitatibus laudationes[*](laudationes cO: -em p rell.) petere, testis non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. quod nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos testis[*](testis V: om. rell.) huc evocare non potuissem.

verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum[*](sociorum VcO: Siculorum rell.). Heraclius ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decedere[*](mecum decedere VO: dec. mecum p rell., quod malit Zielinski) cupiverunt. quod erant oppida mihi[*](oppida mihi VO: mihi oppida p rell.) complura etiam reliqua quae adire vellem, constitui cum hominibus quo die mihi Messanae praesto essent[*](adessent V). eo mihi nuntium miserunt se a praetore retineri. quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi nomina[*](edidi nomina VO: nom. ed. p rell.) Metello, cupidissimi veniendi[*](veniundi V), maximis iniuriis adfecti, adhuc non venerunt. hoc iure sunt socii ut iis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat.

iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis, testimonium audistis; a quo HS C per calumniam malitiamque petita sunt. iste[*](Iste ad praesens V) poenis compromissisque interpositis HS cccc extorquenda curavit, quodque iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum[*](cum VO: quod cum b: quod rell.) civis Centuripinus inter duos[*](duos Vcp: duo O) civis diiudicasset[*](diiudicasset cO: iudicasset Vb: iudicavisset pq rell.), id inritum iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicavit; in senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si quis eum pulsasset, edixit sese[*](esse cO1: ne esse V: ne esset rell.) iudicium iniuriarum non daturum; quicquid ab eo peteretur, iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius actionem rei se[*](se V: sese p rell.) daturum.

quae istius auctoritas tantum valuit ut neque illum pulsaret quisquam, cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur, neque quisquam ab eo quicquam peteret, cum iste calumniae licentiam sua auctoritate ostendisset[*](ostendisset VcO1: possedisset p rell.); ignominia autem illa gravis tam diu in illo homine fuit[*](homine fuit V (ut videtur) pb et pler.: fuit om. O: Lamb. coni. mansit), quam diu iste in provincia mansit[*](mansit pbr edd.: fuit mansit Oq). hoc iniecto metu iudicibus novo more[*](novo iure V), nullo exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad nutum istius iudicatam? Vtrum id solum videtur esse actum, quod est tamen actum, ut haec Heraclio pecunia eriperetur, an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine iudiciorum omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestatem[*](potestatem cO: potestate rell. (Div. §66: v, §98))?

iam vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego unam quamque rem colligam et causam? ex multis similibus ea sumam quae maxime improbitate excellere videbuntur. Sopater quidam fuit Halicyensis[*](halyciensis Vpq), homo domi suae cum primis locuples atque honestus; is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem praetorem rei capitalis cum accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. huic eidem Sopatro idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti successisset, eiusdem rei nomen detulerunt. res Sopatro facilis videbatur, et quod erat innocens et quod Sacerdotis iudicium improbare istum ausurum non arbitrabatur. citatur reus; causa agitur Syracusis; crimina tractantur ab accusatore ea quae erant antea non solum defensione, verum etiam iudicio dissoluta.

causam Sopatri defendebat Q. Minucius, eques Romanus in primis splendidus atque honestus, vobisque, iudices, non ignotus. nihil erat in causa quod metuendum aut omnino quod dubitandum videretur. interea istius libertus et accensus Timarchides[*](Timarchides O1: idem Timarchides pb rell.), qui est, id quod ex plurimis testibus priore actione didicistis, rerum huiusce modi omnium transactor et administer, ad Sopatrum venit; monet hominem ne nimis iudicio Sacerdotis et causae suae confidat; accusatores inimicosque eius habere in animo pecuniam praetori dare; praetorem tamen ob salutem[*](ob salutem pqk: a salute cO1) malle accipere, et simul malle, si fieri posset, rem iudicatam non rescindere. Sopater, cum hoc illi improvisum atque inopinatum accidisset, commotus est sane neque in praesentia Timarchidi quid responderet habuit, nisi se consideraturum quid sibi esset[*](sibi esset cO: sibi de ea re esset p rell.) faciendum, et simul ostendit se in summa difficultate esse nummaria. post ad amicos rettulit; qui cum ei fuissent auctores redimendae salutis, ad Timarchidem venit. expositis suis difficultatibus hominem ad HS LXXX perducit, eamque ei pecuniam numerat.

posteaquam ad causam dicendam ventum est, tum vero sine metu[*](sine metu om. O) sine cura omnes erant qui Sopatrum defendebant. crimen nullum erat, res erat[*](res erat O1: erat om. rell.) iudicata, Verres nummos acceperat: quis posset dubitare quidnam esset futurum? res illo die non peroratur, iudicium dimittitur[*](iudicium dimittitur Opq Zielinski: dim. iud. rell.). iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam hic dedisset; proinde, si[*](si om. cO1) saperet, videret[*](videret cO (Zielinski): videret quid sibi esset faciendum, rell.) quid sibi esset faciendum. homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc est et iure iniquo et tempore adverso, ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non potuit. 'facite,' inquit, 'quod libet[*](quod libet cO: quod vobis libet rell.); daturus non sum amplius.' idemque hoc amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis quod iste, quoquo modo se in ea quaestione praebebat, tamen in consilio[*](tamen in consilio codd.: in con. tamen O1) habebat homines honestos e conventu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum cum est[*](est cO1: esset rell.) idem hic Sopater absolutus. hoc rationis habebant, facere eos nullo modo posse ut eodem crimine eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem homines[*](idem homines abesse malit Pluygers) qui antea absolvissent. itaque hac una spe ad iudicium venitur.

quo posteaquam est ventum[*](ventum est b et O pr., corr. m. 1), cum in consilium frequentes convenissent idem qui solebant, et hac una[*](una om. O1) spe tota defensio Sopatri niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem qui antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo non[*](non modo non Muell.) ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam dare, quod rei privatae iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in consilio[*](in consilio O1: om. rell.) esse vellet, ipse Verres retineret in consilio. iste homo liberalis negat se quemquam retinere eorum qui Petilio vellent adesse. itaque discedunt omnes; nam ceteri quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant alterutri eorum qui tum illud iudicium habebant adesse. itaque iste solus cum sua cohorte nequissima relinquitur.

non dubitabat Minucius, qui Sopatrum defendebat, quin iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam quaesiturus non esset, cum repente iubetur dicere. respondet[*](Respondet et 17 es om. O1, secl. Muell.), 'ad quos?' 'ad me,' inquit, 'si tibi idoneus videor qui de homine Siculo ac Graeculo iudicem.' 'idoneus es,' inquit, 'sed pervellem adessent ii qui adfuerant antea[*](antea adf. O) causamque cognorant.' 'dic,' inquit; 'illi adesse non possunt.' 'nam hercule,' inquit Minucius, 'me quoque Petilius ut sibi in consilio adessem[*](adessem codd. praeter O1 (essem)) rogavit', et simul a subselliis abire coepit.