In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quae istius auctoritas tantum valuit ut neque illum pulsaret quisquam, cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur, neque quisquam ab eo quicquam peteret, cum iste calumniae licentiam sua auctoritate ostendisset[*](ostendisset VcO1: possedisset p rell.); ignominia autem illa gravis tam diu in illo homine fuit[*](homine fuit V (ut videtur) pb et pler.: fuit om. O: Lamb. coni. mansit), quam diu iste in provincia mansit[*](mansit pbr edd.: fuit mansit Oq). hoc iniecto metu iudicibus novo more[*](novo iure V), nullo exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad nutum istius iudicatam? Vtrum id solum videtur esse actum, quod est tamen actum, ut haec Heraclio pecunia eriperetur, an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine iudiciorum omnium bona atque fortunae in istius unius essent potestatem[*](potestatem cO: potestate rell. (Div. §66: v, §98))?
iam vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego unam quamque rem colligam et causam? ex multis similibus ea sumam quae maxime improbitate excellere videbuntur. Sopater quidam fuit Halicyensis[*](halyciensis Vpq), homo domi suae cum primis locuples atque honestus; is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem praetorem rei capitalis cum accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. huic eidem Sopatro idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti successisset, eiusdem rei nomen detulerunt. res Sopatro facilis videbatur, et quod erat innocens et quod Sacerdotis iudicium improbare istum ausurum non arbitrabatur. citatur reus; causa agitur Syracusis; crimina tractantur ab accusatore ea quae erant antea non solum defensione, verum etiam iudicio dissoluta.
causam Sopatri defendebat Q. Minucius, eques Romanus in primis splendidus atque honestus, vobisque, iudices, non ignotus. nihil erat in causa quod metuendum aut omnino quod dubitandum videretur. interea istius libertus et accensus Timarchides[*](Timarchides O1: idem Timarchides pb rell.), qui est, id quod ex plurimis testibus priore actione didicistis, rerum huiusce modi omnium transactor et administer, ad Sopatrum venit; monet hominem ne nimis iudicio Sacerdotis et causae suae confidat; accusatores inimicosque eius habere in animo pecuniam praetori dare; praetorem tamen ob salutem[*](ob salutem pqk: a salute cO1) malle accipere, et simul malle, si fieri posset, rem iudicatam non rescindere. Sopater, cum hoc illi improvisum atque inopinatum accidisset, commotus est sane neque in praesentia Timarchidi quid responderet habuit, nisi se consideraturum quid sibi esset[*](sibi esset cO: sibi de ea re esset p rell.) faciendum, et simul ostendit se in summa difficultate esse nummaria. post ad amicos rettulit; qui cum ei fuissent auctores redimendae salutis, ad Timarchidem venit. expositis suis difficultatibus hominem ad HS LXXX perducit, eamque ei pecuniam numerat.
posteaquam ad causam dicendam ventum est, tum vero sine metu[*](sine metu om. O) sine cura omnes erant qui Sopatrum defendebant. crimen nullum erat, res erat[*](res erat O1: erat om. rell.) iudicata, Verres nummos acceperat: quis posset dubitare quidnam esset futurum? res illo die non peroratur, iudicium dimittitur[*](iudicium dimittitur Opq Zielinski: dim. iud. rell.). iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait accusatores eius multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam hic dedisset; proinde, si[*](si om. cO1) saperet, videret[*](videret cO (Zielinski): videret quid sibi esset faciendum, rell.) quid sibi esset faciendum. homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc est et iure iniquo et tempore adverso, ferre tamen atque audire diutius Timarchidem non potuit. 'facite,' inquit, 'quod libet[*](quod libet cO: quod vobis libet rell.); daturus non sum amplius.' idemque hoc amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis quod iste, quoquo modo se in ea quaestione praebebat, tamen in consilio[*](tamen in consilio codd.: in con. tamen O1) habebat homines honestos e conventu Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum cum est[*](est cO1: esset rell.) idem hic Sopater absolutus. hoc rationis habebant, facere eos nullo modo posse ut eodem crimine eisdem testibus Sopatrum condemnarent idem homines[*](idem homines abesse malit Pluygers) qui antea absolvissent. itaque hac una spe ad iudicium venitur.
quo posteaquam est ventum[*](ventum est b et O pr., corr. m. 1), cum in consilium frequentes convenissent idem qui solebant, et hac una[*](una om. O1) spe tota defensio Sopatri niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod erant, ut dixi, idem qui antea Sopatrum eodem illo crimine liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo non[*](non modo non Muell.) ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem habebat in consilio, iubet operam dare, quod rei privatae iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos sibi in consilio[*](in consilio O1: om. rell.) esse vellet, ipse Verres retineret in consilio. iste homo liberalis negat se quemquam retinere eorum qui Petilio vellent adesse. itaque discedunt omnes; nam ceteri quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant alterutri eorum qui tum illud iudicium habebant adesse. itaque iste solus cum sua cohorte nequissima relinquitur.
non dubitabat Minucius, qui Sopatrum defendebat, quin iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam quaesiturus non esset, cum repente iubetur dicere. respondet[*](Respondet et 17 es om. O1, secl. Muell.), 'ad quos?' 'ad me,' inquit, 'si tibi idoneus videor qui de homine Siculo ac Graeculo iudicem.' 'idoneus es,' inquit, 'sed pervellem adessent ii qui adfuerant antea[*](antea adf. O) causamque cognorant.' 'dic,' inquit; 'illi adesse non possunt.' 'nam hercule,' inquit Minucius, 'me quoque Petilius ut sibi in consilio adessem[*](adessem codd. praeter O1 (essem)) rogavit', et simul a subselliis abire coepit.
iste iratus hominem verbis vehementioribus prosequitur, atque ei gravius etiam minari coepit quod in se tantum crimen invidiamque conflaret[*](conflaret cO1: conflarit p rell.).Minucius, qui Syracusis sic negotiaretur ut sui iuris dignitatisque meminisset, et qui sciret se ita[*](se ita O Lamb.: ita se pb edd.) in provincia rem augere[*](agere codd.) oportere ut ne quid de libertate deperderet, homini quae visa sunt, et quae tempus illud tulit et causa, respondit[*](respondit quae ei visum est Quint. iv. 2, 67), causam sese dimisso atque ablegato consilio defensurum negavit. itaque a subselliis discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri amici advocatique fecerunt.
iste quamquam est incredibili importunitate et audacia, tamen subito solus destitutus pertimuit et conturbatus est; quid ageret, quo se verteret nesciebat. si dimisisset eo tempore quaestionem, post, illis adhibitis in consilium quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum videbat; sin autem hominem miserum atque innocentem ita condemnasset, cum ipse[*](iste O1) praetor sine consilio, reus autem sine patrono atque advocatis fuisset, iudiciumque C. Sacerdotis rescidisset, invidiam se sustinere tantam non posse[*](posse non O (non posse tantam bd)) arbitrabatur. itaque aestuabat dubitatione, versabat se utramque in partem non solum mente, verum etiam corpore, ut omnes qui aderant intellegere possent in animo eius metum cum cupiditate pugnare. erat hominum conventus maximus, summum silentium, summa exspectatio quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus demittebat ad aurem Timarchides.