In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
cum suffragiis tres ex tribus generibus creati sunt, res revocatur ad sortem. perfecerat iste imperio ut pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis renuntiaretur: in sorte, cui imperare non potuerat[*](potuerat Vpk: potuerāt O: poterat b vulg.), exspectabant homines quidnam acturus esset. homo, id quod erat facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem Theomnastum renuntiari. negant id Syracusani per religiones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant esse. iubet iste sibi legem recitari[*](recitari VcO: legi p rell.). recitatur; in qua scriptum erat ut, quot essent renuntiati, tot in hydriam sortes conicerentur; cuium[*](cuium c, civium O1: cuius p rell.) nomen exisset, ut is haberet id sacerdotium. iste homo ingeniosus et peracutus, 'optime,' inquit, 'nempe scriptum ita[*](ita scriptum Ob) est, QVOT RENVNTIATI ERVNT. quot ergo, inquit, sunt[*](inquit sunt cO: sunt inquit pk: inquit om. bd) renuntiati?' respondent, 'tres.' 'numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam educi?' 'nihil.' conici iubet tres, in quibus omnibus esset inscriptum nomen Theomnasti. fit clamor maximus, cum id universis indignum ac nefarium videretur. ita Iovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem Theomnasto datur.
Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem maximum creari oporteat. erat eius honoris cupidus Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locuples et domi nobilis. sed is fieri nullo modo poterat si Herodotus quidam adesset: ei locus ille atque honos in illum annum ita deberi putabatur ut ne Climachias quidem contra diceret. res ad istum defertur et istius more deciditur: toreumata sane nota et pretiosa auferuntur. Herodotus Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore venturum si pridie venisset. iste, ne aut alio mense ac fas erat comitia haberentur, aut Herodoto praesenti honos adimeretur, (id quod iste non laborabat, Climachias minime volebat), excogitat—dixi iam dudum, non est homo acutior quisquam nec fuit—excogitat, inquam, quem ad modum mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus adesse posset.
est consuetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos dies mensisque congruere volunt cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant; item non numquam uno die longiorem mensem faciunt[*](Fort. faciant) aut biduo. quae cum iste[*](cum iste cO: iste cum pb) cognosset novus astrologus, qui non tam caeli rationem quam caelati argenti duceret, eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum dimidiatumque mensem hoc modo ut, quo die verbi causa esse oporteret Idus Ianuarias, is eo die[*](is eo die scripsi: ī eo die cO: eo die p: in eum diem Wesenberg) Kalendas Martias proscribi iuberet[*](proscribi iuberet cO: proscriberet rell.): itaque fit omnibus recusantibus et plorantibus[*](plorantibus cO: implorantibus rell.). dies is erat legitimus comitiis habendis. eo modo sacerdos Climachias renuntiatus est.
Herodotus cum Roma[*](ab Roma O1) revertitur, diebus[*](diebus cO: dies p rell.), ut ipse putabat, xv ante comitia, offendit eum mensem qui consequitur mensem[*](qui cons. mensem cO: om. p rell.) comitialem, comitiis iam abhinc[*](abhinc pb: ab me qr al.: ante coni. Halm) xxx diebus[*](diebus xxx O) factis[*](factis pO: habitis p2 s. l., b rell.). tunc Cephaloeditani fecerunt[*](fecerunt cO: decrerunt p rell.) intercalarium xxxxv[*](et 9 xlv p: xxxv c) dies longum, ut reliqui menses in suam rationem reverterentur. hoc si Romae fieri posset, certe aliqua ratione expugnasset iste ut dies xxxxv inter binos ludos tollerentur, per quos solos iudicium fieri posset[*](potest O1).
iam vero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia[*](isto pr. in Sic. Op: in Sic. isto pr. b vulg.) creati sint, operae pretium est cognoscere. ille enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes Siculi ex censu quotannis tributa conferunt[*](omnes... conferuntKays.: quod cum omnes conferant Bake), in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciendae[*](faciendae cO: faciundae p rell.) censori permittitur. itaque et populus cui maximam fidem suarum rerum habeat maxima cura deligit, et propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione contenditur.
in ea re iste[*](iste cO: om. rell.) nihil obscure facere[*](facere om. cO1) voluit, non in sortitione fallere neque dies de fastis eximere. nihil sane vafre nec malitiose facere conatus est; sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex omnibus civitatibus[*](omnibus civitatibus p rell. praeter O (hominibus civitatibusque)) tolleret[*](tollerentur O), quae res evertendae rei publicae solent[*](solerent Bake) esse, ostendit sese in omnibus civitatibus censores esse facturum.
tanto mercatu praetoris indicto concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat domus tota[*](tota domus O) praetoria studio hominum et cupiditate; nec mirum omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, tantaque ambitione provinciae totius in uno cubiculo inclusa. exquisitis palam pretiis et licitationibus factis, discribebat[*](describebat codd.) censores binos in singulas civitates Timarchides. is suo labore suisque accessionibus huius negoti atque operis molestia[*](molestia cO: molestiam p rell.) consequebatur ut ad istum sine ulla sollicitudine summa pecuniae[*](pecuniae cO: pecunia p rell.) referretur. iam hic Timarchides quantam pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere non potuistis; verum tamen priore[*](in priore O) actione quam varie, quam improbe praedatus esset, multorum testimoniis[*](testimoniis cO1: ex test. p rell.) cognovistis.
sed ne miremini qua ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, exponam vobis breviter quid hominis sit, ut et istius nequitiam qui illum secum habuerit, eo praesertim numero ac loco, et calamitatem provinciae cognoscatis. in mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius flagitiosas libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare, corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum avaritia semper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur.
haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod accuratissime[*](accuratissime cO: acutissime pb vulg.) tota provincia quid cuique accidisset[*](quid cuique accidisset cO: om. p rall.), quid cuique opus esset, indagare[*](esset necesse indagare pb al.) et odorari solebat; omnium adversarios[*](omn. adversarios cO: om. p rell.), omnium inimicos diligenter cognoscere, conloqui, attemptare; ex utraque parte causas[*](causas om. O, secl. Muell.: causa pq (om. parte): causas et coni. Klotz (ex utraque causas parte b)) voluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique negoti conflare[*](conflare cO: conflari p rell.) volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras peritissime et callidissime venditabat.
ac non solum erat administer istius cupiditatum, verum etiam ipse sui meminerat, neque solum nummos, si qui isti exciderant, tollere solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam voluptatum flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat. itaque in Sicilia non Athenionem, qui nullum oppidum cepit, sed Timarchidem fugitivum omnibus[*](in omnibus Halm. auct. Kayser.) oppidis per triennium scitote regnasse; in Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum liberos, matres familias, bona fortunasque omnis fuisse. is igitur, ut dico, Timarchides in omnis civitates accepto pretio censores dimisit: comitia isto praetore censorum ne simulandi quidem causa fuerunt.
iam hoc impudentissime: palam—licebat enim videlicet legibus—singulis censoribus denarii treceni[*](treceni Muell.: trecenti p vulg. (praeter O= ċcccċ om. denarii) ad statuam praetoris imperati sunt. censores cxxx facti sunt; pecuniam illam ob censuram contra leges clam[*](clam s. l. p2) dederunt; haec denarium[*](denarium iterum om. O) XXXVIIII milia palam salvis legibus contulerunt in statuam. primum quo tantam pecuniam? deinde quam ob rem censores ad statuam tibi conferebant? ordo aliqui censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? nam aut publice civitates istos honores habent aut, si homines, generatim[*](aut si hom. gen. scripsi: aut si gen. hom. codd. pler.: aut generatim hom. b vulg.), ut aratores, ut mercatores, ut navicularii; censores quidem qui magis quam aediles? ob beneficium? ergo hoc fatebere, abs te haec petita esse—nam empta non audebis dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non rei publicae causa permisisse? hoc cum tute fateare, quisquam dubitabit quin tu istam apud populos provinciae totius invidiam atque offensionem non ambitionis[*](ambitionis tollendae Pluyg.. Kays. (§132 supra)) neque beneficiorum conlocandorum, sed pecuniae conciliandae causa susceperis?
itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra re publica solent ii qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent. sic census habitus est te praetore ut eo censu nullius civitatis res publica posset[*](possit V) administrari; nam locupletissimi cuiusque censum[*](censum VcO: census p rell.) extenuarant[*](hauserant cO)[*](extenuarunt... auxerunt Ziel. (p. 194)), tenuissimi auxerant. itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi homines[*](omnes V) tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime re ipsa[*](re ipsa om. O: Ziel. l.c.) potest.nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est,—is, quod videbat istius censu[*](census cO) stari nullo modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civitatibus, quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae.
te autem praetore quis[*](quis O: qui rell.) censor aut legem metueret qua non tenebatur, quoniam creatus lege non erat, aut animadversionem tuam, cum[*](cum pb vulg.: qui O: qui cum V (= cum: ut enim nimirum = nimirum §154 infra)) id quod abs te emerat vendidisset? teneat iam sane meos testis Metellus, cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec faciat quae facit. quis enim umquam tanta a quoquam contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. erat[*](Erat enim O) censa praetore Peducaeo; quintus annus cum in te praetorem[*](in te praetorem edd. V secuti (in quo est in te pop. ro. = PR): te praetore p rell.) incidisset, censa denuo est[*](denuost V). postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari placere; interea Peducaeanum censum observari iubet. hoc si tuus inimicus fecisset[*](etsi b fecisset VO: tibi fecisset pqb al.: tibi ante tuus r), tamen, si animo aequo[*](equo animo Vb) provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur. fecit amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si provinciam retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse, facere non potuit. exspectas etiam quid hi iudicent?
si tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse. neque in hac re sola fuit eius modi, sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio Syracusanos[*](Syracusanos O1: -o p rell.) tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris venisset, minus xxx diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset.
et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti. video enim eius pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciens[*](vicies Garat.: tricies Zumpt (ċXXċ LXI cO: cxxx pq al. §§142, 165)): tantum conficietur[*](conficietur cO: conficitur rell.) ex testimoniis et litteris civitatum. et[*](et (ante litteris) O1: ac rell.) iste hoc concedit nec potest aliter dicere. quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba sint[*](sint Prisc.: sunt codd.) quae fatetur[*](fateatur Prisc.)? quid enim vis constitui? consumptam esse istam omnem[*](istam omnem Op al.: omn. istam b vulg.) pecuniam in statuis? fac ita esse; tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam a[*](a O: ab p rell.) sociis pecuniam auferri ut omnibus in[*](in omnibus O) angiportis praedonis improbissimi statua ponatur[*](statua ponatur cO1: statuae ponantur p rell.), qua vix tuto transiri posse videatur[*](transiri posse videatur cO: transire posse videamur p rell.).
verum ubi tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta est? 'consumetur,' inquies. scilicet exspectemus legitimum illud quinquennium; si hoc intervallo non consumpserit, tum denique nomen eius de pecuniis repetundis statuarum nomine deferemus. reus est maximis plurimisque criminibus in iudicium vocatus: HS[*](HċSċ xx O, ut l. 19) viciens ex hoc uno genere captum[*](captum O1 edd. (cf. §20 supra): capta p rell.) videmus. si condemnatus eris, non, opinor, id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui te ex tot tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum nomine arcessat[*](accersat V)? ita si neque adhuc consumpta[*](consumpta adhuc b) est ista pecunia[*](est ista pec. VO1: ista pec est p rell.) et est perspicuum non consumptum iri, licet iam intellegamus inventam esse rationem quare et iste HS viciens ex hoc[*](ex hoc V: om. rell.) uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri— si hoc[*](hoc si V) a vobis erit comprobatum—quam volent magnas hoc nomine pecunias capere possint; ut iam videamur non a pecuniis capiendis homines absterrere[*](abstinere cO), sed, cum genera quaedam pecuniarum capiendarum[*](capiend. Vpb: capiund. edd.) comprobarimus, honesta nomina turpissimis rebus imponere.
etenim, si C. Verres HS c milia[*](HS c milia coni. Zumpt: H.S. xx O: hscci33 V: H.S. cxx milia pb) populum verbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari necesse esset. quid? si eundem populum HS cc milia poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco absolvetur quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum nomine? non, opinor; nisi forte id agimus, non ut magistratibus nostris moram accipiendi[*](accipiundi O), sed ut sociis causam dandi adferre[*](afferre cO1: auferre p rell.) videamur. quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat necesse est, primum averti pecuniam domum non placere, deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere, deinde illud, certe ab invitis exigi non oportere[*](non oportere exigi b).
ac[*](Age cO1) de avertenda pecunia quaero abs te utrum ipsae civitates solitae sint statuas tibi faciundas[*](faciendas O) locare ei cui possent optima condicione locare[*](locare om. O), an[*](an codd.: et Pluyg.: aut Muell.) aliquem procuratorem[*](procuratorem O1: curatorem rell.) praeficere qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cui[*](an cui codd.: aut cui Lamb., edd. recc.) tu imperasses, adnumerare pecuniam? nam si per eos statuae fiebant a quibus tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum in[*](in om. O al.) manifestissimo[*](manifestissimo cO: manifesto p rell.) furto teneare, gloriae studiosum ac monumentorum fuisse. quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? atqui habeatur necesse est.