In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

dubitate etiam, si potestis, quin eum iste potissimum ex omni numero delegerit cui hanc[*](hanc cO: om. rell. (hanc cognitoris falsi om. b al.)) cognitoris falsi improbam personam imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimum[*](amicissimum cO1: amicum rell.) esse arbitraretur! hic vos dubitabitis, iudices, tantam istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam iniuriam vindicare? dubitabitis exemplum illorum iudicum[*](illorum iudicum Op: iud. ill. b vulg.) sequi qui damnato Cn. Dolabella damnationem Philodami Opuntii resciderunt, quod is non absens reus factus esset, quae res iniquissima atque[*](atque Opq: et bd) acerbissima est, sed cum ei legatio iam Romam a suis civibus esset data? quod illi iudices multo in leviore causa statuerunt aequitatem secuti, vos id statuere in gravissima causa, praesertim aliorum auctoritate iam confirmatum, dubitabitis[*](dubitatis cO (ut supra Od))?

at quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria adfecisti? quem hominem absentem de litteris corruptis causa incognita condemnasti[*](quem... condemnasti cO (probat Ziel. p. 144): om. rell. (om. p 15 de litteris—absentem ex homoeoteleuto: dein post adfecisti suppl. p2 cuius absentis nomen recepisti))? cuius absentis nomen recepisti? quem absentem non modo sine crimine et sine teste, verum etiam sine accusatore damnasti? quem hominem? di immortales! non dicam amicum tuum[*](tuum s. l. p2), quod apud homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, nihil aliud in eo quod reprehendi possit invenio nisi quod homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum stupri flagiti sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui defensoris, ceterorum virorum[*](virorum cO: om. rell.) fortissimorum hospes fuisset atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum tuum quoque nomen adscripsit[*](adscripserit pq bd).

quare de hospitio violato et de tuo isto scelere nefario[*](scelere nefario Opq: nef. scel. b rell.) nil[*](nil scripsi, Ziel. secutus (p. 144)) queror; hoc dico non iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in Sicilia fuerunt,—nemo enim ignorat quo hic in civitate sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate atque existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea provincia non fuerunt intellegere possint in quo homine tu[*](tu p rell.: om. O) statueris exemplum eius[*](eius pq: huius O1 bd) modi, quod cum propter iniquitatem rei tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus atque intolerandum videretur.

estne Sthenius is qui, omnis honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen deportata[*](deportata CO1: report. rell.) est, ut omnes huius[*](huius Cp rell.: eius O) honores inter suos et amplitudinem possent cognoscere.

estne hic qui apud Cn. Pompeium, clarissimum virum, cum accusatus esset, quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra rem publicam sensisse eum inimici et accusatores eius dicerent, cumque[*](cumque pk: cum quo CO1: quod cum bd) magis invidioso crimine quam vero arcesseretur, ita a[*](a om. C) Cn. Pompeio absolutus est ut in eo ipso iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueret[*](statueret COb (ut coni. Ernesti): statuerit rell.)? ita porro laudatus defensusque ab omnibus Siculis ut idem Pompeius non ab homine solum, sed etiam a provincia tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? postremo estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi et tantum auctoritate apud suos civis[*](cives suos qr) potuit ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro[*](nihil ex sacro p rell.: om. CO), nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?

denique nunc vide quid inter te, cuius nomine apud Siculos dies festi aguntur[*](dies festi aguntur C (agitantur Vp rell.: §154 infra): festi dies aguntur O primo, corr. m. 1) et praeclara illa Verria celebrantur, cui[*](cui Cp rell.: cuius V) statuae Romae stant inauratae a communi Siciliae[*](Siciliae V: Sicilia Cp rell. (§154 infra)), quem ad modum inscriptum videmus, datae—vide, inquam, quid inter te et hunc Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae, condemnatus, intersit. hunc civitates ex Sicilia permultae testimonio suo legationibusque ad eam rem missis publice laudant: te, omnium Siculorum patronum, una Mamertina civitas, socia furtorum ac flagitiorum tuorum, publice laudat—ita tamen novo more ut legati laedant[*](legati laedant V rell.: om. CO1), legatio laudet—ceterae quidem civitates publice litteris legationibus testimoniis accusant, queruntur, arguunt: si tu absolutus sis, se funditus eversas[*](se funditus eversas CO (prob. Ziel. p. 194): fund. ev. (om. se) p rell.: se ev. fund. V (Am. J. Ph. xxvi, p. 422)) esse arbitrantur.

hoc de homine ac de huius bonis etiam in Eryco[*](Eryco Vp: Erico CO) monte monumentum tuorum furtorum, flagitiorum[*](ante flagitiorum habet V furtorum (§114 supra: ii, §2: iii, §84)) crudelitatisque posuisti, in quo Stheni Thermitani nomen adscriptum est. vidi argenteum Cupidinem cum lampade. quid tandem habuit argumenti aut rationis res quam ob rem in eo potissimum Sthenianum praemium poneretur? utrum hoc signum cupiditatis tuae an tropaeum necessitudinis atque hospiti an amoris indicium esse voluisti? faciunt hoc homines[*](hoc homines C: homines hoc qr (sed cum signis transp.): habent Vp2 hoc supra lineam: om. b) quos in summa nequitia non solum libido et voluptas, verum etiam ipsius nequitiae fama delectet[*](delectet C: delectat Vpb), ut multis in locis notas ac vestigia suorum flagitiorum relinqui velint.

ardebat amore illius hospitae propter quam hospiti iura violarat; hoc non solum sciri tum, verum etiam commemorari semper volebat; itaque ex illa ipsa re quam accusante Agathino gesserat Veneri potissimum deberi praemium statuit, quae illam totam accusationem iudiciumque conflarat. putarem[*](Putaram CO) te gratum in deos si hoc donum Veneri non de Stheni bonis[*](bonis om. CO) dedisses, sed de tuis; quod facere debuisti, praesertim cum tibi illo ipso anno a Chelidone venisset hereditas.

hic ego, si hanc causam non omnium Siculorum rogatu recepissem, si hoc a me muneris non universa provincia poposcisset, si me animus atque amor in rem publicam existimatioque offensa nostri ordinis ac iudiciorum non hoc facere coegisset, atque haec una causa fuisset quod amicum atque hospitem meum Sthenium, quem ego in quaestura mea singulariter[*](singulare CO1) dilexissem, de quo optime existimassem, quem in provincia existimationis meae studiosissimum cupidissimumque cognossem[*](cognossem p: cognoscerem kd: cognoscere O), tam crudeliter scelerate nefarieque tractasses, tamen digna causa videretur cur inimicitias hominis improbissimi susciperem, ut hospitis salutem fortunasque defenderem.

fecerunt hoc multi apud maiores nostros, fecit etiam nuper homo clarissimus, Cn. Domitius, qui M. Silanum, consularem hominem, accusavit propter Aegritomari Transalpini hospitis iniurias. putarem me idoneum qui exemplum sequerer humanitatis atque offici, proponeremque spem meis hospitibus ac necessariis quo tutiorem sese vitam meo praesidio victuros esse arbitrarentur; cum vero in communibus iniuriis totius provinciae Stheni quoque causa contineatur, multique uno tempore a me hospites atque amici publice privatimque defendantur, profecto vereri non debeo ne quis hoc quod facio non existimet me summi offici ratione impulsum coactumque[*](coactumque malit abesse Zielinski (p. 194)) suscepisse. atque ut aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatisque et de[*](de om. O1) iudiciis datis dicere desistamus, et, quoniam facta istius in his generibus infinita sunt, nos modum aliquem et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca ex aliis generibus sumemus.

Audistis ob ius dicendum Q. Varium dicere procuratores suos isti centum triginta[*](triginta O1: et trig. p rell.) milia nummum dedisse, meministis Q. Vari[*](Valerii cO1) testimonium, remque hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi, testimonio comprobari, scitis Cn. Sertium, M. Modium, equites Romanos, sescentos praeterea civis Romanos multosque Siculos dixisse se[*](se cO: om. p rell.) isti pecuniam ob ius dicendum dedisse. de quo crimine quid ego disputem, cum id[*](id cO: om. rell.) totum positum sit in testibus? quid porro argumenter, qua de re dubitare nemo possit? an hoc dubitabit quisquam omnium, quin is venalem in Sicilia iuris dictionem habuerit qui Romae totum edictum atque omnia decreta vendiderit? et quin is ab Siculis ob decreta interponenda pecunias ceperit, qui M. Octavium Ligurem pecuniam ob ius dicendum poposcerit?

quod enim iste[*](iste cO1: est rell. (p in ras.)) praeterea genus pecuniae cogendae praeteriit? quod non ab omnibus aliis praeteritum excogitavit? ecqua[*](ecqua p rell. praeter O in quo est hec quaere: ecquae Halm, Muell.) res apud civitates Siculas expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundinationemque hominum traduxeris?Dicta sunt priore actione et privatim et publice testimonia; legati Centuripini, Halaesini, Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum praeterea civitatum, iam vero privatim plurimi. quorum ex testimoniis cognoscere potuistis tota Sicilia per triennium neminem ulla in civitate senatorem factum esse gratiis[*](gratis codd. (Zielinski, p. 186)), neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi istius imperio aut litteris; atque in his omnibus senatoribus cooptandis non modo suffragia nulla fuisse, sed ne genera quidem spectata esse ex quibus in eum ordinem cooptari liceret, neque census neque aetates neque cetera Siculorum iura valuisse;

quicumque senator voluerit[*](voluerit Naugerius: voluerat codd.) fieri, quamvis puer, quamvis indignus, quamvis ex eo loco ex quo non liceret, si is pretio apud istum idoneus vinceret[*](idoneus vinceret c, unde Garat. Madv. idoneos vinc.: idon. inveniret falsa transcript. O Sed habet V idone. esset, unde Klotz idon. esset ut vinc., Kayser idon. esset vinceret. Codd. pbk habent lect. interp. fieret idoneus vinceret, vel ut vinceret, ubi repetitio fieret... factum esse prorsus ferri non potest. Ego cod. V secutus duas clausulas in unam coiisse puto, et ita legendum esse: quamvis non idoneus esset, si is pretio apud istum vinceret (§124 infra) Cf. Cl. Rev. xviii, p. 25), factum esse semper; non modo Siculorum nihil in hac re valuisse leges, sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas. quas enim leges sociis amicisque dat is qui habet imperium a populo Romano, auctoritatem legum dandarum ab senatu, eae debent[*](eae debent p al. Habet O (pro ab sen. eae debent) miram lectionem abferiam ace: an ab senatu, eas necesse est...?) et populi Romani et senatus existimari.

Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum in rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus, cum haberent inter se controversias de senatu cooptando, leges ab senatu nostro petiverunt. decrevit senatus honorifico senatus consulto ut iis[*](is Ob: his p vulg.) C. Claudius Appi filius pulcher praetor de senatu cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de aetate hominum, ne qui[*](ne qui p (ut c: falso Zumpt): iniqui O1) minor xxx annis natus, de quaestu, quem qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum auctoritate et Halaesinorum summa voluntate valuerunt. ab isto et praeco, qui voluit, illum ordinem pretio mercatus est, et pueri annorum senum septenumque denum senatorium nomen nundinati sunt; et quod Halaesini, antiquissimi et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant, ut apud se ne suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri posset effecit.

Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. Manlius[*](L. cO1) praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatu[*](in senatu cO: om. p rell.) ex colonorum numero quam ex vetere[*](veterum Hotom.) Agrigentinorum. iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum[*](delictum p: delectum b edd.) atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque turbavit.

nam cum esset ex vetere[*](vetere codd.: veterum vulg.) numero quidam senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. quae cum ita se res haberet[*](haberent p), tamen ad istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum[*](verum VO: sed p rell.) etiam novi. fit ut pretio novus vincat litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locum[*](locum illum V) vendidisse cui ne[*](cui neque V) commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est.

idem fecit Heracleae[*](Heracliae O (v, §129)). nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit, legesque similis de cooptando senatu et[*](et VO: ac p rell.) de numero veterum ac novorum dedit. ibi non solum iste ut apud ceteros pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac novorum numerumque permiscuit. nolite exspectare dum omnis obeam oratione mea civitates: hoc uno complector[*](complector VcO: compl. crimine pb: compl. nomine al.) omnia, neminem isto praetore senatorem fieri potuisse nisi qui isti pecuniam dedisset[*](pecuniam isti dedisset Zielinski (p. 194)).

hoc idem transfero in magistratus, curationes, sacerdotia; quibus in rebus non solum hominum iura, sed etiam deorum immortalium religiones omnis repudiavit. Syracusis lex est de religione, quae in annos singulos Iovis sacerdotem sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum sacerdotium putatur: