In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

itaque M. Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate ac dicione tenuit. homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset[*](cognosset SDp rell. praeter G1b (cognosceret) et K (cognoscet): i, §18), fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit[*](produxit D: protulit produxit SG12 (sed in S linea ducta sub protulit)); dixit iste quae velle accusatorem putavit. quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros[*](descensuros pbr: discessuros SDY) pollicebantur.

Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est[*](Ita est codd. (ista est G2): om. b: secl. Muell.); sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur[*](prorogarentur codd.), quod tabulas suas ab accusatoribus Dolabellae obsignatas diceret, proinde[*](proinde codd. praeter Lg. 48 et d (perinde)) quasi exscribendi potestatem non haberet. solus est hic qui numquam rationes ad aerarium[*](ad aerar. rationes G1) referat. Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam[*](quam SDZp: om. G2LK) ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit.

quaestorem se[*](quaestorem se SDp: quaestores sese ex Asc. (quaestor esse se) edd.) in senatu exspectare dixit, proinde quasi[*](deinde quasi SDp al.) non, ut quaestor[*](et quaestor codd.) sine praetore possit[*](posset d) rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor. dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt. verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS DOLABELLAE PR. ET PRO PR.:

quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dolabella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia[*](octing. duo milia G2LK), quod tu homo castissimus[*](callidissimus G1) aliud in tabulis habebas. hinc illae[*](aliis coni. Wyttenb.) extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et Cn. Postumis Curtiis[*](ratio ċQċ Qċ postumus curtus SDp al.) multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio numeratum[*](numerata codd.: corr. Gronov. (ii, §§20, 50)) Athenis testibus planum faciam; hinc empta apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor factus sit.

homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. cui sit data, nihil[*](nil Asc.) ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat.

homo stultissime et amentissime, tabulas cum[*](cum (ante confic.) om. SD) conficeres et cum extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni suspicione arbitrabare[*](arbitrare pG1) si, quibus pecuniam credebas, iis[*](his SDp al.) expensum non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen[*](nomen ullum qr nominis SD) referres, cum tot tibi nominibus acceptum Curtii referrent? quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis solis[*](solius? Muell.) tabulis te causam dicturum existimasti?

verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam[*](habet p in mg. hinc incipit de praetura urbana: D2 admissa in practura urbana, tertia pars divisionis), criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in quibus non dubito quin[*](quin pr: quid in SD al.) offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim. multi enim ita dicent, 'de illo nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit quae mihi aut[*](aut om. LK) quae amico meo facta est, quibus ego in[*](in om. G1K) rebus interfui'. his[*](iis SD) omnibus qui istius iniurias norunt, hoc est populo Romano universo, me vehementer excusatum volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed quod alia testibus integra reservari velim, multa autem propter rationem brevitatis[*](brev. rat. G1) ac temporis praetermittenda existimem. fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse cognoscere. quapropter ita me de praeturae criminibus auditote ut ex[*](ex p Asc. Prisc. d: om. SDY) utroque genere, et iuris dicendi[*](dicendi SDp Prisc.: dicundi d) et sartorum tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui parvum[*](aut Prisc.) ac mediocre obici nihil oporteat[*](nihil oporteat DpZS2: nihilo poterat S1 (i, §75)).

nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua Chelidonisque quam ex populi Romani voluntate. qui principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite. P. Annius[*](C. Annius codd.: corr. Naugerius (i, §107: ii, §21)) asellus mortuus est C. Sacerdote praetore[*](ċpRċ D corr., Zr: pir p: ċpċ R SD primo). is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum[*](eum SDKZpr: cum q: om. b edd.) natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. faciebant omnia[*](omnia faciebant qr) cum pupilla[*](puella Prisc.), legis[*](legis SDp: leges Prisc.) aequitas, voluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum asellus est mortuus[*](mortuus est Kr).

iste praetor designatus—utrum admonitus an temptatus[*](an temptatus p: atemptatus (att.) SDY) an, qua est ipse[*](ipse SDYp: iste bd) sagacitate in his rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem, nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque[*](audaciam amentiamque pbrK: am. aud. ZG1l et SD (sed hi cum signis transp. §2)) cognoscite—appellat heredem L. Annium, qui erat institutus secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto hereditatem; docet hominem quid possit[*](possit SDVp: posset V Prisc.) fieri. illi bona res, huic vendibilis videbatur. iste, tametsi singulari[*](singulari pKZ et corr. SD: -aris Vb al., et pr. SD: fort. singularis audaciae?) est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam accipere, ne quid novi ediceret[*](diceret Vb), quam ut hoc edictum tam[*](tam V: om. SDZpbr: K Harl. 5428) improbum et tam inhumanum interponeret.

tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant; simul et[*](et om. Vb (Am. J. Ph. xxvi. 411)) istum fore tam improbum non arbitrabantur; saepe appellati pernegaverunt. iste ad arbitrium eius cui condonabat[*](condonabat VSDp rell.: -averat Prisc.: -arat d) hereditatem ereptam a[*](a SDp rell.: om. Vb Prisc.) liberis quam aequum[*](aecum Vp: aequum SDb: et cum qr (qua maecum p1 corr.)) edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. CVM INTELLEGAM LEGEM VOCONIAM—[*](Cum... Voconiam om. V). quis umquam crederet mulierum adversarium Verrem[*](Verr. mul. advers. bd) futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit[*](fecit SDp rell.: scripsit V (i, §110: Am. J. Ph. l. c.)) ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum videretur? cupiditati hominum ait se obviam ire. quis potius non modo his temporibus, sed etiam[*](etiam om. V (Am. J. Ph. ibid. 412: cf. i, §45)) apud maiores nostros? quis tam remotus fuit[*](fuit om. G2) a cupiditate? dic, quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia iuris praetorii[*](praetorii (i, §114) add. Koch, V secutus in quo est P. R. (iii, §17): praetoris auctoritas Klotz) auctoritas. recita[*](Recita V: om. SDp rell. (cf. dic... recita i, §143)). QVI AB[*](ab om. V) A. POSTVMIO Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA — — FECIT FECERIT.

'fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis umquam eius rei[*](eius rei SD: ei rei V) fraudem aut periculum proposuit edicto, quae neque post edictum reprehendi[*](reprehendi V sol. (Am. J. Ph. xxvi. 410)) neque ante edictum provideri potuit? iure, legibus, auctoritate omnium qui consulebantur, testamentum P. Annius[*](P. Annius VSD (in mg. D `al. C')) fecerat non improbum, non inofficiosum, non inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen post illius mortem nihil de testamento illius novi iuris constitui oporteret. Voconia lex te videlicet delectabat. imitatus esses ipsum illum[*](ipsum illum VSDpr: illum ipsum Kd Prisc.) C. Voconium[*](C SDp al.: om. V (Div. §22: §111 infra)), qui lege sua hereditatem ademit nulli neque virgini neque mulieri: sanxit in posterum, qui post eos censores census esset, ne quis heredem virginem neve mulierem faceret.

in lege Voconia non est ' FECIT FECERIT', neque in ulla praeteritum tempus reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam[*](tam V: om. SDp rell.) scelerata et[*](et codd.: ac Asc. (§5 supra)) nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere[*](magnopere VSD (Act. Pr. §22): magno opere Iord.) vitanda fuerit. atque in his[*](his V: is p: om. SDY) ipsis rebus multa videmus ita sancta esse legibus ut ante facta in iudicium non vocentur; Cornelia testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non ius aliquod novum populo constituitur, sed sancitur ut, quod semper malum facinus fuerit, eius quaestio ad populum pertineat ex[*](ex Vp: om. SDY: (a certo Asc.)) certo tempore.

de iure vero civili si quis novi quid instituit[*](instituerit Prisc. contra codd.), is non[*](non Vs Prisc.: SD: om. G2Lq et in lac. p) omnia quae ante acta sunt rata esse patietur[*](patietur V Asc.: patitur SDp al.)? cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias[*](Fusias SDp al.: nufias V), ipsam, ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure civili: hoc reperies in omnibus statui ius quo post eam legem populus utatur. qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris[*](amplecteris VSD: compl. bd) quam lege. si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae, cur non initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis? an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur?

ac[*](Ac VSDp: At Z al.) si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius composuisses. scribis, QYI[*](Qui V (i, §106): Si quis SDp al.) HEREDEM FECIT FECERIT. quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat? quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur hoc, cum in eodem genere sit, non caves? quia non generis[*](generis SDYp: iuris V (cf. iii, §58)), sed hominis causam verbis amplecteris[*](amplecteris V (?) b edd.: complect. SDp rell.), ut facile appareat te pretio, non iure[*](iure V: om. rell.) esse commotum. atque hoc si in posterum edixisses[*](dixisset V etsi suppl. Iord.), etsi minus esset nefarium, tamen esset improbum; sed tum[*](tum VSDp: cum LKZ et in mg. D: tamen Muell., prob. May) vituperari posset, in discrimen[*](in discrimen V: in dubium SDp rell.) venire non posset; nemo enim committeret. nunc est eius modi edictum ut quivis intellegat non populo esse scriptum, sed P. Anni secundis heredibus.

itaque cum abs te[*](abs te edd. (aps te V): a te SDp rell.) caput illud[*](caput id V (v, §105)) tam multis verbis mercennarioque prooemio esset ornatum, ecquis inventus est[*](inventus est V: est inventus SDp rell.) postea praetor qui idem illud ediceret? non modo nemo edixit, sed ne metuit quidem quisquam ne quis ediceret. nam post te praetorem multi in isdem causis fuerunt[*](multi in isdem causam sis (causis?) fuerunt V (v, §§53, 111): multi testamenta eodem modo fecerunt SDp rell.; Cl. Rev. xvii. 202); in his[*](in is p) nuper Annaea de multorum propinquorum sententia, pecuniosa mulier, quod censa non erat, testamento fecit heredem filiam. iam hoc[*](Itaque hoc b) magnum iudicium hominum de istius singulari[*](Desinit in verbis istius singu- S plena pagina, quem sequuntur DG2LKs et al.: istius Z) improbitate, quod C. Verres[*](C. p Prisc.: om. Vbd (Div. §22)) sua sponte instituisset, id neminem metuisse ne quis reperiretur qui istius institutum[*](istius institutum secl. Ernesti) sequi vellet; solus enim tu inventus es cui satis non[*](satis non V: non satis pb) fuerit corrigere testamenta vivorum, nisi etiam rescinderes mortuorum.

tu ipse ex Siciliensi edicto hoc sustulisti; voluisti, ex improviso si quae res nata esset[*](nata esset V al.: natac essent pb), ex urbano edicto decernere. quam postea tu tibi[*](tu tibi V, ut videtur, al.: tibi tu pb) defensionem relinquebas, in ea maxime offendisti, cum tuam auctoritatem tute ipse edicto provinciali repudiabas. atque ego[*](ego om. q) non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni cuique vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum commovemini. quid enim natura nobis iucundius, quid carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis nostra diligentia indulgentiaque consumatur?