In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

itaque M. Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate ac dicione tenuit. homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset[*](cognosset SDp rell. praeter G1b (cognosceret) et K (cognoscet): i, §18), fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit[*](produxit D: protulit produxit SG12 (sed in S linea ducta sub protulit)); dixit iste quae velle accusatorem putavit. quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros[*](descensuros pbr: discessuros SDY) pollicebantur.

Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est[*](Ita est codd. (ista est G2): om. b: secl. Muell.); sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur[*](prorogarentur codd.), quod tabulas suas ab accusatoribus Dolabellae obsignatas diceret, proinde[*](proinde codd. praeter Lg. 48 et d (perinde)) quasi exscribendi potestatem non haberet. solus est hic qui numquam rationes ad aerarium[*](ad aerar. rationes G1) referat. Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam[*](quam SDZp: om. G2LK) ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit.

quaestorem se[*](quaestorem se SDp: quaestores sese ex Asc. (quaestor esse se) edd.) in senatu exspectare dixit, proinde quasi[*](deinde quasi SDp al.) non, ut quaestor[*](et quaestor codd.) sine praetore possit[*](posset d) rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor. dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt. verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS DOLABELLAE PR. ET PRO PR.:

quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dolabella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia[*](octing. duo milia G2LK), quod tu homo castissimus[*](callidissimus G1) aliud in tabulis habebas. hinc illae[*](aliis coni. Wyttenb.) extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et Cn. Postumis Curtiis[*](ratio ċQċ Qċ postumus curtus SDp al.) multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio numeratum[*](numerata codd.: corr. Gronov. (ii, §§20, 50)) Athenis testibus planum faciam; hinc empta apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor factus sit.

homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. cui sit data, nihil[*](nil Asc.) ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat.

homo stultissime et amentissime, tabulas cum[*](cum (ante confic.) om. SD) conficeres et cum extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni suspicione arbitrabare[*](arbitrare pG1) si, quibus pecuniam credebas, iis[*](his SDp al.) expensum non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen[*](nomen ullum qr nominis SD) referres, cum tot tibi nominibus acceptum Curtii referrent? quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis solis[*](solius? Muell.) tabulis te causam dicturum existimasti?

verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam[*](habet p in mg. hinc incipit de praetura urbana: D2 admissa in practura urbana, tertia pars divisionis), criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in quibus non dubito quin[*](quin pr: quid in SD al.) offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim. multi enim ita dicent, 'de illo nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit quae mihi aut[*](aut om. LK) quae amico meo facta est, quibus ego in[*](in om. G1K) rebus interfui'. his[*](iis SD) omnibus qui istius iniurias norunt, hoc est populo Romano universo, me vehementer excusatum volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed quod alia testibus integra reservari velim, multa autem propter rationem brevitatis[*](brev. rat. G1) ac temporis praetermittenda existimem. fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse cognoscere. quapropter ita me de praeturae criminibus auditote ut ex[*](ex p Asc. Prisc. d: om. SDY) utroque genere, et iuris dicendi[*](dicendi SDp Prisc.: dicundi d) et sartorum tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui parvum[*](aut Prisc.) ac mediocre obici nihil oporteat[*](nihil oporteat DpZS2: nihilo poterat S1 (i, §75)).

nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua Chelidonisque quam ex populi Romani voluntate. qui principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite. P. Annius[*](C. Annius codd.: corr. Naugerius (i, §107: ii, §21)) asellus mortuus est C. Sacerdote praetore[*](ċpRċ D corr., Zr: pir p: ċpċ R SD primo). is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum[*](eum SDKZpr: cum q: om. b edd.) natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. faciebant omnia[*](omnia faciebant qr) cum pupilla[*](puella Prisc.), legis[*](legis SDp: leges Prisc.) aequitas, voluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum asellus est mortuus[*](mortuus est Kr).