In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

decem enim navis iussu L. Murenae populus Milesius ex pecunia vectigali populo Romano fecerat, sicut pro sua quaeque[*](quaeque (queque Dr) D al. p: quoque G3K) parte Asiae ceterae civitates. quam ob rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt.

sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus non modo negare interrogati, sed ne producti quidem reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit, ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse. C. Malleolo, quaestore Cn. Dolabellae, occiso[*](dolobellae occiso: in his verbis incipit codex S, mutilus) duas sibi hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est esse; alteram tutelae, nam cum pupilli malleoli tutor esset, in bona eius impetum fecit.

nammalleolus in provinciam sic copiose[*](-copiose p, secl. Ern. Kays.; cf. Act. Pr. §33) profectus erat ut domi prorsus nihil[*](nil Zielinski, p. 178) relinqueret; praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, nam ille quoque sodalis istius[*](sodalis istius prb: sodalicius SDY (sodalius G1)) erat in hoc morbo et cupiditate; grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices, multos formosos homines reliquit. iste quod argenti placuit invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae in Asia facillime[*](facillime SD al. p: facile qr (Serv. ad Verg. Ecl. v. 36)) comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; reliqua vendidit, pecuniam[*](et pec. G1) exegit.

cum ad HS[*](HS xx d quinquies p (xxċ d SD: xxċdċ G2KZr)) viciens quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit; servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes autem homines formosos[*](homines formosos DZpb: form. hom. G2K et (cum signis transp.) S (i, §105)) et litteratos, suos esse dicebat, se emisse. cum saepius mater et avia pueri postularent uti, si non redderet pecuniam[*](pec. non redd. G1) nec rationem daret, diceret saltem quantum pecuniae malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in[*](in (post infimum) om. G12K) flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit. quo modo ex deciens HS sescenta sint facta[*](sint facta SDp: facta sint G3), quo modo dc eodem[*](de eodem SD: in eodem p) modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint[*](facta sint SDp: facta sunt b: 'al. fort. recte' Muell.), quo modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, vos existimabitis.

tamen HS sescenta milia cum accepta rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines, posteaquam reus factus est, redditi alii alii etiam[*](redditi alii alii etiam scripsi: redditi alii etiam SDp rell. praeter r. aliis (= alii sunt?) redditi alii etiam.)[*](Vulg. alii redditi alii etiam) nunc retinentur; peculia omnium[*](omnium SDZ: omnia p) vicariique[*](vicariiquehabet in mg. p (m. pr.) 'servi in loco manumissorum suppositi') retinentur. haec est istius praeclara tutela. en cui tuos liberos committas, en memoriam[*](memoria G2Kb) mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, cum tibi[*](tibi om. G1) exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimis[*](optimis codd.) rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, non hi[*](hi codd.: ii Iord.) qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miserae[*](misereZZZ Sp: misere D al. r) flentes eversum a te puerum patriis[*](patris G2d) bonis esse dixerunt.

quid exspectas? an dum ab inferis ipse malleolus exsistat, atque abs te[*](abs te om. SD al.) officia tutelae sodalitatis familiaritatisque flagitet? ipsum putato[*](puta G1) adesse. homo avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, at[*](at prb: om. SDY) quae confessus es! cur cogis sodalis filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia emittere[*](amittere codd.)? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum denique totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur pudentissimas lectissimasque feminas in tantum virorum conventum insolitas invitasque prodire cogis? recita omnium testimonia. TESTIMONIVM MATRIS ET AVIAE.

pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum[*](Myliadum SD) vexarit[*](vexarit b: vexarit Spq: vexarit D), quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque totam frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote, his nominibus—quae res per[*](per ipsum L) hunc gestae sunt[*](his nom.... sunt secl. Bake, Kays., Muell.) cum iste civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigeret—his[*](iis his SDp) nominibus solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam. quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen omnia gerebantur.

consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere. recita. DE LITIBVS AESTIMATIS CN. DOLABELLAE PR. PECVNIAE REDACTAE[*](P. R. pecuniam redactaeZZZ p (redacta e SDG2: redacta est D2G1Z)). QVOD A COMMVNI MILVADVM—. te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam[*](aliquam calam. SD al. p: cal. aliq. G2) tempestatem[*](pestem s. l. p2: pestem tempestatemque qr) pestemque pervasisse demonstro.